Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/329

Haec pagina emendata est
311

amare pecuniam. Avis, que est inimica, est diabolus, [qui] circuit querens, quem devoret, qui die ac nocte nititur spiritum sanctum a cordibus nostris expellere. Quia si velis spiritum sanctum tecum habere, fac sicut fecit Guido. Aspergas [21b] nidum cum sanguine agni id est semper debes habere recentem memoriam in corde tuo de Christi passione, quam pro te sustinuit, et sic feceris sine dubio avis inimica diabolus non audet scil. te appropinquare, et per consequens spiritus sanctus remanebit in te et sic poteris secure ad terram sanctam id est vitam eternam pervenire.




Cap. 18.

[19b] Quod omne peccatum, quamvis predestinatorie gravissimum, nisi desperationis baratro subjaceat, sit remissibile.

Quidam miles erat nomine Julianus, qui utrumque parentem nesciens occidit. Cum enim Julianus iste nobilis ac juvenis quadam die venationi insisteret, et quendam cervum repertum insequeretur, subito cervus versus eum se vertit atque dixit: Tu me insequeris, qui patris et matris tue occisor eris. Quod ille audiens vehementer extimuit, ne forte sibi contigerit quod a cervo audierat. Relictis omnibus clam decessit et ad regionem valde remote pervenit, ibique cuidam principi adhesit. Ille vero tam strenue ubique tam in bello quam in palacio se habuit, quod princeps militem eum fecit et quandam castellanam viduam in conjugem ei tradidit et castellum pro dote accepit. Tunc parentes Juliani pro amissione filii nimium dolentes vagabundi ubique pergebant et filium suum sollicite querebant. Tandem ad castrum, ubi Julianus preerat, venerunt. Cum Julianus, quinam essent inquisisset, et illi omnia, que filio acciderat, enarrassent, intellexit, quod veri parentes viri sui essent, utpote que hec a viro suo frequenter forte audierat. Ipsos igitur benigne suscepit et pro amore viri sui lectum suum eis dimisit et ipsa sibi lectum alibi preparabat. Facto autem mane castellana ad ecclesiam perrexit et ecce Julianus mane veniens in thalamum quasi excitaturus uxorem suam intravit, et invenit eos pariter dormientes, uxorem cum adultero suspicatus, silenter extracto gladio ambos pariter interemit. Exiens autem domum vidit uxorem ab ecclesia redeuntem et admiratus et interrogatus, quinam essent illi, qui in lecto suo dormirent. At illa ait: Parentes vestri sunt, qui vos diutissime quesierunt et eos in nostro thalamo collocavi. Quod ille audiens, pene exanimis effectus amarissime cepit