Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/327

Haec pagina emendata est
309

transfretavit et venit in civitatem suam etc. Sic et nos si volumus in civitatem celestem venire. Non enim habemus hic manentem civitatem, ideo necesse est navem ascendere. Stultus est qui debet mare transire et non vult navem ascendere. Stultus est, qui habet tempus congruum et differt, quia a mane usque ad vesperam immutabitur.[1] Stulti autem sunt, nautis clamantibus intrare differunt. Tercio ascenditur navis ad mercandum. Proverb. ultimo: Facta est quasi navis institoris. Et anima sancta est quasi navis bona, que habundat bonis in terris scilicet que sunt gemitus, suspirium, paupertas, humilitas, caritas, que bona venit dominus noster Ihesus Christus querere in terra nostra. Et quando anima nostra sic onerata venit ad portum, optime recipitur a domino terre, et bonis acceptis onerat illam navem bonis patrie scilicet honore et diviciis. Quarto ascenditur navis ad [20b] piscandum, sicut Petrus. Sic debemus ascendere navem ad piscandum peccatores de aqua peccatorum attrahendo eos bonis operibus et exemplis. Cavendum tamen nobis est, ne si nimis lucri aliorum intendamus et negligentes nosmetipsos submergamus, sicut contingit aliquando piscatoribus. Sed sunt multi non piscatores sed predones, qui submersos querunt, non ut eos eripiant, sed ut vestes querant et, quod pejus est, homines navigantes propter spolia submergunt. Isti et aliquando sunt, qui navem dei regendam recipiunt. Unde est notandum, quod ad salvacionem navis in magna tempestate alius navem exonerat, alius [aquam] exhaurit, alius anchoram jacit, alius velum deponit, alius gubernaculum tenet, alius navigando undas suas separat, et ita nullus est ociosus, sed quilibet de sua salute sollicitus, et sic navis salvatur et non perit. Ista spiritualiter ad temptacionis evasionem debent hic fieri et sic salvabitur a periculo mortis eterne. Sed qui in aliquo negligens fuerit, peribit. Unde Paulus ad Timotheum: Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum diaboli et in temptacionem, in interitum et perdicionem. Si ergo vis salvari, exonera cor tuum diviciis, que sunt valde grave onus. Secundo humilitas anime navem exhaurit, aquam peccati lingua evacuando et ejiciendo juxta illud Iheremie: Effunde sicut aquam cor tuum! Tercio rupturas obstruit. Qui enim timet, hic obstruit foramina sensuum, per que intrat in animam mors. Iste autem timor oritur ex consideracione divine potencie et justicie judicis et ex defectu advocati vel testimonii et ex multitudine accusantium. Unde Joh.[2] ix: Si fortitudo queritur, robustus est, si equitas judicii, nemo audet pro me testimonium reddere. Si justificare me voluero, os meum condempnat me in con-

  1. immutabitur] orig. invitatur.
  2. Joh.] orig. Job.