Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/326

Haec pagina emendata est
308

Actuum xii. Dormicio Petri potest figurare dormicionem peccatoris in peccati consuetudine. Duo milites possunt dici mors et diabolus, quia mors insidiatur vite et diabolus anime. Due catene sunt voluptas carnalis et vanitas temporalis. Custodes possunt dici spes levioris venie et presumpcio longioris vite; et quando diabolus sic tenet peccatorem, tunc habet eum in pace. Ideo cum summa custodia laborandum est verbo et opere, tales ad convivium eternum invitare. Quintum ministerium est ignem facere sine fumo etc. Ignis iste est caritas, quam quilibet tenetur habere, si desiderat eternam vitam obtinere, et hoc sine fumo iracundie, ut aliud non ostendas in ore, quam sit in corde sicut multi dicunt se aliquos diligere et odium habent in corde. Ista non est vera caritas, sed est ignis plenus fumo; unde oportet odium ex corde expellere. In figura hujus dicitur secundum Plinium quod est quidam piscis qui quando transglutit hamum partes interiores scilicet omnia interiora sua foras per os evomit donec hamus exeat, et deinde reducit intestina ad loca sua. Sic debet facere peccator si umquam odium sive aliquod peccatum tanquam hamum deglutit, Ecclesiastes ix: Sicut pisces capiuntur hamo et sicut avis comprehenditur laqueo, sic capiuntur homines in tempore malo. [20] Debent ergo tunc per os omnia interiora dejicere, donec exeat hamus, odium scilicet vel peccatum aliud, quia omnia interiora revelanda sunt, scilicet per confessionem, donec perfecte liberentur a peccato, et tunc poterit ignem sine fumo preparare, per quem deus erit calefactus, scilicet contentus. Sextum ministerium est, docere homines viam versus terram sanctam, scilicet celum, sed ad celum oportet per mare transire. Mare dicitur mundus iste propter multas raciones. Primo, quia sicut in mari est conflictus ventorum, ita et in mundo conflictus multiplex est bellorum. Item sicut in mari est tempestas fluctuum, ita et in mundo inundacio adversitatum. Item sicut in mari est amaritudo aquarum, ita et in mundo amaritudo viciorum. Et sicut in mari profunditas aquarum, ita et in mundo profunditas miseriarum. Et sicut in mari beluinarum est immanitas, ita in mundo principum severitas. Item oportet propter ista pericula et multa alia pertransire per navem. Tamen solent homines propter quatuor navem ascendere. Primo propter diluvium, Gen. ix, sic nos debemus propter diluvium viciorum, unde Hozee quarto: Mendacium, maledictum, homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit, propter quod lucebit tibi infernus et omnia, que habitant in eo, et ideo necesse est nobis navem ascendere bone vite. Secundo ascenditur navis ad transfretandum. Matth. ix: Ascendit Ihesus et