Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/323

Haec pagina emendata est
305

Istud est primum ministerium, quod promittit quilibet christianus in baptismo domini secum munde custodire. Sed est advertendum de corpore istius principis scil. domini quod sub specie panis digne debent sumere et custodire ex proprietatibus panis visibilis hec attendant. Est igitur hostia inscripta, ut sic notetur, quod omnes debent esse inscripti, qui eucharistia sunt reficiendi. Illi autem sunt inscripti, in quorum cordibus per veram fidem inscriptum est nomen Christi, ut a Christo dicantur christiani. Unde dicit dominus per Iheremiam: Scribam legem meam in cordibus eorum. Prima autem lex, qua cum deo ligamur, est fides, secunda spes et tercia caritas. Item hostia post literas circulum continet, in quo notatur eternitas, que nec principium nec finem habet ad quam pervenimus per dignam sumpcionem. Item hostia latitudinem habet, que caritatem figurat, que circumquaque dilatatur.[1] Item hostia est tenuis et sicca, per que notatur duplex abstinencia, per tenuitatem ciborum parcitas, per siccitatem contra humidorum superfluitatem sobrietas. Qui igitur pane predicto volunt refici, sint inscripti per fidem, circulum habentes per eternorum contemplacionem, dilatati per caritatem. Item hostia est alba: sic et nos contra luxuriam. Item est levis: sic et nos contra accidiam. Item modica id est humilis contra superbiam. Si autem tales sumus, tunc panem nostrum cotidianum nobis ad utilitatem nostram dari petimus; alioquin non pro nobis, sed contra nos est, quoniam dicit apostolus prima[2] ad Corinth. xi: Qui manducat indigne, judicium sibi manducat. Item hostia est azima sine fermento contra amaritudinem invidie, que spiritualiter[3] nequicia dicitur. Unde apostolus I Corinth. xi: Epulemur non in fermento malicie et nequicie, sed in azimis sinceritatis et veritatis. Item frumenticia est et hoc contra iram. Granum enim frumenti lene est et planum sine asperitate, sed ira hominem vehementer exasperat, ita quod propter suam asperitatem vix aliquis eum tangere audeat. Item hostia est impermixta et uniformis et hoc contra cupididatem et avariciam. Item rotunda est contra accidiam. Sicut enim panis naturalis pre ceteris [18b] cibis corpus reficit et sustentat et vinum pre ceteris potibus hominem letificat et inebriat, sic caro Christi pre ceteris interiorem hominem reficit et saginat et sanguis pre ceteris letificat et sic inebriat, ut sobrium reddat. Unde psalmus: Calix meus inebrians, quam preclarus est. Item panis est cibus generalis et vinum potus usualis omnibus et omni tempore. Sic Christus se in cibum omnibus fidelibus et omni tempore exhibet pauperibus et

  1. dilatatur] orig. dilatat.
  2. prima] orig. primo.
  3. spiritualiter] orig. fermentatur.