Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/316

Haec pagina emendata est
298

ribus et pontifici retulisset, et illi ad eum intrassent, dixerunt: Quamvis peccatores sumus, gerimus tamen regni gubernacula et curam universalem regiminis pastoralis. Da ergo nobis cartam, ut sciamus que in ea scripta sunt. Et accedens pontifex cartam in manu sumpsit et statim dimisit, fecitque eam legi coram omni populo et multitudine et patre ejus. Eufemianus hoc audiens nimio timore conturbatus obstupuit et factus exanimis resolutisque viribus in terram cecidit. Cum vero ad se aliquantulum redisset, vestimenta sua scidit, cepitque canos capitis sui evellere, barbam trahere atque semetipsum discerpere, ac super filium suum corruens exclamavit: Heu me, fili mi, quare sic me contristasti et per tot annos dolores et gemitus ac suspiria incurristi?[1] Heu me miserrimum, quia video te custodem senectutis mee in grabato jacentem et non michi loquentem! Heu me, qualem de cetero consolacionem habere potero? Mater vero hoc audiens, quasi leena rumpens rete, ita scissis vestimentis, coma dissoluta ad celum oculos levabat et cum pre nimia multitudine ad sanctum corpus adire non posset, clamavit dicens: Date michi aditum, ut videam consolacionem anime mee, que suxit ubera mea. Et cum pervenisset ad corpus, incumbens super illud clamabat: Heu me, fili mi carissime, lumen oculorum meorum, quare sic nobis fecisti? Quare tam crudeliter nobiscum egisti? Videbas patrem tuum et me miseram lacrimantes et non ostendebas teipsum nobis. Servi tui injuriabantur tibi et sustinebas. Et iterum atque iterum prosternebat se super corpus et nunc brachia super illud extendebat, nunc autem manibus vultum angelicum contrectabat et osculans clamabat: Plorate mecum omnes, qui adestis, quia per xvii annos eum in domo mea habui et non cognovi, qui unicus meus esset. Servi enim ejus [14b] conviciabantur ei et alapis eum percuciebant. Heu me, quis dabit oculis meis fontem lacrimarum, ut plangam die ac nocte dolorem anime mee? Sponsa vero ejus induta veste adriatica cucurrit plorans et dicens: Heu me, quia hodie desolata sum et appareo vidua! Jam non habeo, in quem perspiciam, nec in quem oculos levem. Nunc raptum est speculum meum, periit spes mea. Ammodo incepit dolor, qui finem non habet. Populus autem audiens hec lacrimabiliter flebat. Tunc pontifex cum imperatoribus posuerunt corpus in honorato feretro et duxerunt in civitatem mediam, et nunciatum est populo, inventum esse hominem dei, quem civitas tota querebat et omnes obviam currebant sancto. Si quis autem infirmus illud corpus sacratissimum tangebat, protinus curabatur, ceci visum recipiebant, demoniaci liberabantur et omnes

  1. incurristi] orig. incussisti.