Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/315

Haec pagina emendata est
297

Donec audiam de sponso meo dulcissimo, ad instar turturis manebo tecum. Cum ergo Alexius in predicto atrio xvii annis in servicio dei permansisset, imago tandem beate virginis, que ibidem erat, custodi ecclesie dixit: Fac introire hominem dei, quia dignus est regno celorum, et spiritus dei requiescit super eum; nam oracio ejus sicut incensum in conspectu dei ascendit. Cum autem custos de quo diceret ignoraret, iterum dixit ei: Ille qui sedet foris in atrio ipse est. Tunc custos festinus exiit et ipsum in ecclesiam duxit. Quod factum cum cunctis innotesceret, et ab omnibus venerari cepisset, humanam gloriam fugiens inde recessit, ibique navim ascendens, cum in Tharsim Cicilie vellet pergere, dispensante deo navis a ventis pulsa in romanum portum devenit. Quod cernens Alexius ait inter se: In domo patris mei ignotus manebo, nec alteri onerosus ero. Patrem vero a palacio redeuntem multitudine obsequencium circumdatum obvium habuit ac post eum clamare cepit: Serve dei, me peregrinum in domo tua suscipi jubeas et de micis mense tue nutriri facias, ut tui quoque peregrini dominus dignetur misereri. Quod audiens pater ob amorem filii sui eum suscipi jussit et locum proprium in domo sua tribuit et cibum de mensa sua sibi constituit et ministrum proprium delegavit. Ipse autem in oracionibus perseverabat et[1] corpus suum jejuniis macerabat. Famuli autem domus ipsum deridentes aquam utensilium domus super caput ejus frequenter fundebant, sed ipse ad omnia valde paciens erat. Alexius xvii[2] annis in domo patris ignotus manebat.[3] Videns ergo per spiritum, quod terminus vite sue appropinquaret, cartam cum atramento peciit et totum ordinem vite sue ibidem scripsit. Dominica igitur post missarum solempnia in sanctuario de celo [vox] intonuit dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis[4] et onerati estis etc. Quod audientes omnes in facies suas ceciderunt. Et ecce vox secundo venit dicens: Querite hominem dei, ut oret pro Roma! Querentibus illis et minime invenientibus iterum dictum est: In domo Eufemiani querite! Requisitus ille nichil se scire dicebat. [14] Tunc imperatores Arcadius et Honorius una cum summo pontifice Innocencio ad domum predicti viri venerunt et ecce vox ministri Alexii ad dominum suum venit dicens: Vide, domine, ne ille peregrinus noster sit, qui magne vite et paciencie homo est. Currens igitur Eufemianus eum defunctum invenit et vultum ejus tamquam vultum angeli rutilantem vidit, voluitque cartam, quam in manu habebat, accipere, sed nequivit. Exeunte ergo eo cum hoc imperato-

  1. et] orig. et ipse.
  2. xvii] orig. sedecim.
  3. manebat] orig. menebat.
  4. laboratis] orig. laratis.