Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/314

Haec pagina emendata est
296


Cap. 15.

De vita sancti Allexii filii Euphemiani imperatoris.

[13] Quidam imperator erat, in cujus imperio scil. in civitate romana fuit quidam juvenis nomine Alexius, filius Eufemiani nobilissimi Romani et in aula imperatoris primus. Cui multi pueri et servi assistebant qui zonis aureis cingebantur et vestimentis sericis induebantur. Erat autem predictus[1] Eufemianus valde misericors et singulis diebus in domo sua tres mense pauperibus orphanis peregrinis et viduis parabantur, quibus strenue serviebat, et hora nona ipse cum viris religiosis cibum in timore domini capiebat. Cui uxor nomine Agaelis ejusdem religionis et propositi erat. Cum autem filium non haberent, ad preces tamen suas dominus contulit eis filium. Post quem ipsi deinceps in castitate vivere firmaverunt. Traditur igitur puer liberalibus disciplinis imbuendus, et cum omnibus philosophie artibus ipse floreret, et jam ad puberem etatem veniens, puella sibi de domo imperiali eligitur et in conjugem copulatur. Venit nox, in qua cum sponsa suscepit secreta silencia. Tunc sanctus juvenis sponsam suam cepit in dei timore instruere et ipsam ad virginitatis provocare pudorem. Deinde annulum suum aureum et caput baltei, quo cingebatur, sibi servandum tradidit dicens: Suscipe hec et serva donec deo placuerit, et dominus sit inter nos! Post hec de substancia sua accipiens ad mare discessit, ascendensque occulte navim Laodiciam usque advenit. Inde pergens in Edissam civitatem Syrie profectus est, ubi imago domini nostri Ihesu Christi sine humano opere facta in syndone habebatur. Quo perveniens omnia, que secum detulerat, pauperibus distribuit, et vestimenta vilia induens cum ceteris pauperibus in atrio dei genetricis Marie sedere cepit, et de elemosynis quantum sibi sufficere poterat sibi retinebat, cetera vero aliis pauperibus erogabat. At pater decessum filii ingemiscens per universas mundi partes pueros suos misit, qui eum inquirerent diligenter. Quorum dum aliqui ad civitatem Edissam pervenissent, ab eo cogniti minime eum cognoscentes eidem cum ceteris pauperibus elemosynas tribuerunt, quas ille accipiens deo gracias egit dicens: Gracias tibi ago, domine, quia a servis meis elemosynam recipere me fecisti. Reversi pueri nunciant, quod nusquam reperiri valeat. Mater igitur sua a die recessus sui saccum in pavimento cubilis stravit, ubi ejulans [13b] lamentabiles voces dabat dicens: Hic semper in luctu manebo, donec filium meum recuperavero. Sponsa vero ad socrum suam[2] dixit:

  1. predictus] orig. prefectus.
  2. suam] orig. suum.