Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/313

Haec pagina emendata est
295

videt, sed cathenas, vulnera et miserias, et ideo ad eum pergere volo et ipsum redimere. Et sic factum est, unde omnes filium laudabant, quia sic pro redempcione patris laboravit.

[Moralizacio.] Carissimi, imperator iste est pater celestis, qui statuit pro lege, [12b] quod filii parentes sustentent in omnibus et eis obediant. Sed quis est pater noster et mater? Certe pater noster Christus est. Deuter. xxxii: Numquid non iste[1] est pater tuus? Ipse habet ad nos affectum paternum, non maternum. Scitis, quod quando puer transgreditur, pater dure eum corrigit, verberat et flagellat, sed mater leniter dulciter et suaviter tractat. Christus autem permittit nos flagellari et perangustiari propter defectus nostros, tamquam pater noster spiritualis, sed mater nostra est mundus iste, qui dulcia nobis promittit et delectabilia. Sed pater noster peregre profectus est, unde Psalmista: Extraneus factus sum fratribus meis. Adhuc Christus ligatur flagellatur, non in se, sed in suis membris secundum apostolum ad Hebreos: Quicunque est in peccato mortali, ipse jacet in carcere diaboli, sed pater noster vult, ut laboremus pro redempcione. Unde Luce xii: Sinite, inquit dominus, sepelire mortuos suos! Tu autem vade et annuncia regnum dei et hoc est Christum redimere. Quicumque enim fructuose verbum dei predicat, lucratur fratrem suum et redimit in fratre Christum. Matth. xxi: Quod uni ex minimis meis fecistis, michi fecistis. Sed mater i. e. mundus non permittit hominem sequi Christum in paupertate, sed promittit diversa et allegat: Non possum vivere in abstinencia, si eligas viam penitencie, ut sequaris Christum. Et sic de multis, que homini proponit. Sed non consencias ei! Vere mater ista ceca est. Ipsa dicet tibi: Veni, inquit, ego sum presens. Fruamur bonis que sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. Sed carissime, si tu es bonus et gratus filius, responde sic matri i. e. mundo: Pater meus est causa principalis generacionis mee i. e. anima et omnia que habeo ad ejus voluntatem sunt; sed mater est causa secundaria i. e. paciens hoc est divicie et superbia hujus mundi. Consulo, ut non exspectetis senectutem in penam et cecitatem, quia in senectute mundus relinquet te, tu non mundum. Si diucius possis servire sibi, ipse te retineret. Studeamus ergo cum omni diligencia vitam nostram emendare, quod poterimus ad vitam eternam pervenire. Ad quam nos perducat deus, qui vivit et regnat benedictus in secula. Amen.



  1. iste] orig. ipse.