beate virginis Marie distribuit, et ab omnibus erat dilecta, quia omnibus graciosa. Accidit una nocte, quod ejus confessor coram lecto suo flexis genubus quinquies Ave Maria dicebat, et apparuit ei beata virgo et ait: Ego sum virgo Maria. Habeo tibi aliqua secreta dicere. Confessor gavisus valde est et ait: O domina carissima, dic servo tuo, que tibi placent. Que ait: Regina istius regni tibi confitetur; tamen unum peccatum commisit, quod tibi non audet pandere pre nimia verecundia. Die vero crastina veniet ad te causa confessionis. Dic ei ex parte mei, quod elemosyne sue et oraciones sunt in conspectu filii mei presentate et accepte. Precipio ei, quod de illo peccato confiteatur, quod private in camera sua commisit, quia filium unicum occidit. Rogavi pro ea et remissum est ei peccatum, si confiteri voluerit. Si vero dictis tuis[1] noluerit acquiescere, roga eam, ut cirothecam de manu sinistra deponat, [11] et in palma ejus peccatum commissum non confessum videbis. Et si hoc noluerit, cirothecam extrahe vi. Hiis dictis beata virgo evanuit. Mane vero regina satis humiliter confitebatur de omnibus peccatis excepto illo peccato. Cum autem omnia dixisset, que ei placuerunt, ait confessor: Domina carissima, multi multa loquuntur, quare semper in manu sinistra uteris cirotheca. Audacter michi manum ostende, si potero videre, si lateat aliquid, quod deo non placeat. At illa: Domine, manus mea non est sana et ideo eam vobis ostendere nolo. Ille hec audiens per brachium eam accepit et contra ejus voluntatem cirothecam extraxit et ait: Domina, noli timere! Beata virgo, que te intime diligit, michi precepit hoc agere. Cum vero manum apertam vidisset, vidit quatuor circulos sanguineos ac rotundos. In primo circulo erant quatuor C C C C, in secundo quatuor D D D D, in tercio quatuor M M M M, in quarto quatuor R R R R. In circuitu circulorum ad modum sigilli erat talis superscripcio rubea, continens que hic sequuntur. Casu Cecidisti[2] Carne Cecata; Demoni Dedisti Dona Donata; Monstrat Manifeste Manus Maculata; Recedit Rubigo Regina Rogata. Domina regina, cum hoc vidisset, ad pedes confessoris cecidit et cum lacrimis humiliter confitebatur de illo peccato commisso. Accepta absolucione et penitentia completa post paucos dies obdormivit in domino. De cujus morte factus est planctus magnus in civitate.
Applicacio. Carissimi, imperator iste est Ihesus Christus, qui desponsavit filiam pulchram scilicet naturam humanam, quando carnem nostram assumpsit. Sed prius eam sibi in amasiam accepit quando pater filio et spiritui sancto loquebatur dicens: Faciamus hominem ad