Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/304

Haec pagina emendata et bis lecta est
286

Projice a te gladium iniquitatis et malicie, sicut fecit ille de quo legitur in evangelio: Filius peregre profectus est in regionem longinquam. Sic peccator, cum carnales voluptates diligit, a domino peregrinabitur, et quanto peccando ipse sit dissimilior, tanto magis a domino elongatur, substantiam consumit, dum vitam et cogitaciones turpibus actibus impendit, et sicut in evangelio dicitur de filio, quod egere cepit, et adhesit uni civi regionis illius, qui misit illum in villam suam, ut pasceret porcos etc. Filius ille egere cepit, quando virtutes per peccatum amisit. Unde psalmus: Divites eguerunt et esurierunt. Adhesit uni civium scilicet diabolo, quia demones sunt[1] cives et rectores tenebrarum hujus mundi, juxta apostolum: Non est nobis conluctacio adversus carnem et sanguinem etc. Porcus immundum est animal, quia in sordibus delectatur, et ideo porcis demones comparantur, quia sordibus peccatorum saturabuntur. Illos pascit peccator sordibus criminum suorum et ipse est opus illorum. Silique sunt cibus peccatorum, sic fornicacio, ebrietas et gulositas cibus demonum. De siliquis cupit peccator implere suum ventrem, quia nemo dat ei saturitatem, quia voluptas semper habet famam suam et diabolus multociens non dat homini sui desiderii facultatem, sciens eum esse mortuum per peccatum. Sed tamen dominus sepius per graciam suam vibrat[2] ab eo gladium iniquitatis et dicit: Miserere mei, dum peccata recognoscit et dicit: Delictum meum cognitum tibi feci. Sed deus misericordia motus est, et occurrens cecidit super collum ejus et osculatus est eum dixitque ad servos: [8] Cito afferte stolam primam et induite illum et date annulum in manum ejus et calciamenta in pedibus ejus, et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus, quia hic filius meus mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est. Sic pater celestis vidit errantem, cum ad penitenciam se movet, et injecit se super collum ejus, quando onus penitenciae sibi imponit, osculatur eum, quando verbis oris sui delectatur peccator, juxta illud: Osculetur me osculo oris sui. Stola prima induitur, quando amor Christi per penitenciam habetur. Annulus in manu signat signaculum similitudinis Christi in bonis operibus. Ille ergo annulum in manu portat, qui in nullo opere a Christo deviat. Calciamenta in pedibus sunt exempla sanctorum, qui mortui sunt, quia, sicut calciamenta in pedibus animalium defendunt pedes, ita exempla sanctorum animas. Vitulus saginatus est Christus, pro nobis immolatus in ara crucis, quia saginatus i. e. spiritus[3] sancti repletus gracia. Et tunc poteris per civitatem cordis tui ostendere vexillum boni militis Christi,

  1. sunt] orig. sicut.
  2. vibrat] orig. visitat.
  3. spiritus] orig. spiritui.