Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/299

Haec pagina emendata et bis lecta est
281

quod si ipse mortuus erat per peccatum et in longinquis partibus id est in inferno per superbiam suam positus est, sic vult, quod anima peccatrix de alto monte id est de celo se precipitet in infernum. Et sic erat ante adventum Christi. Sed per Christi passionem est sanitati restituta. Verumtamen adhuc sepius intendit se precipitare, quociens contra divinum preceptum perpetrat. Sed deus pater noster non vult, ut precipitemur per peccatum, sed vult per contricionem et confessionem ut totaliter ad ipsum convertamur, et firmiter nos in ipso teneamus et vitam eternam possideamus.




Cap. 7.

De invidia malorum adversum bonos.

Dioclesianus regnavit, in cujus imperio erat quidam miles generosus, qui duos filios habebat, quos multum dilexit. Junior filius contra voluntatem patris meretricem in uxorem duxit. Cum pater hoc audisset, contristatus est valde, et illum a societate sua expulit. Iste sic expulsus in magna miseria est positus. Tamen de meretrice uxore sua filium formosum genuit et ad magnam egestatem pervenit. Misit nuncium ad patrem suum, ut misericordiam de eo haberet. Pater vero cum audisset de ejus miseria, commota sunt omnia viscera ejus et misertus ei cum eo reconciliatus est. Ipso reconciliato patri suo filium, quem de uxore sua meretrice genuerat, recommendavit; pater vero ipsum quasi in filium proprium enutrivit. Hec audiens frater senior indignatus dixit patri suo: Tu es demens, et hoc probo tibi tali racione. Ille est demens, qui filium in heredem accipit et nutrit, qui ei injuriam magnam fecit. Sed frater meus, qui illum puerum genuit, fecit tibi magnam injuriam, quando meretricem contra tuum preceptum desponsavit. Ergo videtur, quod tu es demens, quod filium ejus nutris et ei pacem dedisti. Pater ad hoc respondit: Fili, frater tuus est michi reconciliatus per magnam contricionem, quam habuit, et propter preces aliorum. Ideo oportet me filium suum diligere plus quam te. Hac racione: tu sepius contra me fecisti, et nunquam reconciliatus es michi, quia culpam tuam humiliter recognoscere noluisti. Jam tu es ingratus fratri tuo, ex quo velles ipsum a societate mea expellere; immo pocius deberes gaudere, quod michi est reconciliatus. Et quia ingratus es, hereditatem meam non [5b] obtinebis, et illam, quam de jure habere debuisses, frater tuus occupabit. Et sic factum est.