Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/298

Haec pagina emendata et bis lecta est
280


Cap. 6.

De sequenda ratione.

[4b] Erat quidam imperator potens sed tyrannus, qui quandam puellam regis filiam pulchram valde desponsavit. Facta desponsacione ambo adinvicem juramentum fecerunt, quod, si quis eorum prius moreretur, alter pre nimio amore se ipsum occideret. Accidit semel quod imperator iste ad partes longinquas se transtulit et diu moram ibidem traxit. Volens probare uxorem, ad eam nuncium destinavit, ut ei de morte sua diceret. Audiens hoc uxor propter juramentum, quod ante fecerat viro suo, de alto monte se precipitavit, ut moreretur. Verumtamen mortua non est, sed infra breve tempus sanitati est restituta. Deinde iterato seipsam volebat precipitare, ut moreretur. Pater ejus hoc audiens ei precepit, ut precepto et juramento viri non obediret. Illa vero nolebat consentire. Ait pater: Ex quo non vis michi consentire et obedire, celeriter extra societatem meam exeas. At illa: Nolo, et hoc per talem racionem probo. Cum autem quis juramento est obligatus, tenetur adimplere. Ego juravi viro meo, quod pro ejus amore meipsam occiderem. Ideo non deliqui, si juramentum implere volo; ergo extra societatem tuam non debeo expelli. Item nullus debet puniri pro eo, quod est commendabile. Sed cum vir et uxor sint unum in carne secundum deum, commendabile est, quod uxor pro amore viri sui moriatur. Unde in India aliquando erat lex, quod uxor post mortem viri sui pre dolore et amore seipsam comburere deberet, vel viva cum eo in sepulchrum poni. Et ideo, ut michi videtur, non deliqui, quando meipsam interficio propter amorem viri mei. Ait pater: Quando prius dixisti, quod obligata juramento fuisti etc., tale obligamentum non valet, quia pretendit ad malum finem scilicet ad mortem. Juramentum semper debet esse racionabile et ideo juramentum tuum nullum est. Ad aliam racionem, quando dixisti, quod istud est commendabile, quod uxor moriatur pro viro, non valet, quia, licet sint unum in corpore per carnalem affectionem, tamen in anima duo sunt, que abinvicem realiter differunt. Et ideo non valet, quod allegasti. Puella hec audiens non poterat ulterius arguere, sed dictis patris adhesit, nec ulterius seipsam precipitare volebat, nec amplius viro suo copulari.

[Moralisatio.] Carissimi, rex iste est diabolus. Puella est anima tam graciosa ad dei similitudinem creata, quam diabolus per peccatum ei desponsavit. Unde in [5] peccato commisso facta convencio est,[1]

  1. convencio est] orig. conventione.