Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/296

Haec pagina emendata et bis lecta est
278


Cap. 5.

De sectanda fidelitate.

Rex quidam regnavit, in cujus imperio erat quidam juvenis a piratis captus, qui scripsit patri suo pro redempcione. Pater [3b] noluit eum redimere sic quod juvenis multo tempore in carcere erat maceratus. Ille, qui eum in vinculis habebat, quandam pulchram filiam ac oculis hominum gratiosam genuerat, que nutrita in domo erat quousque viginti annos in etate sua compleverat, quae sepius incarceratum visitatum ivit ac consolabatur. Sed ille in tantum desolatus erat, quod nullam consolacionem recipere poterat, sed suspiria et gemitus continue emittebat. Accidit quodam die, quod, cum puella eum visitaret, ait juvenis ei: O bona puella, utinam velles pro mea liberacione laborare! Que ait: Quomodo potero hoc attentare? pater tuus, qui te genuit, non vult te redimere, ego vero, cum sim tibi extranea, quomodo deberem hoc cogitare? Et si te liberarem, offensionem patris mei incurrerem, quia tuam redempcionem perderet pater meus. Verumtamen michi unum concede, et liberabo te. Ait ille: O bona puella, pete a me quid tibi placuerit! Si michi est possibile, ego concedam. At illa: Nichil aliud peto pro tua liberacione, nisi quod me in uxorem ducas tempore opportuno. Qui ait: Hoc tibi firmiter promitto. Statim puella patre ignorante ipsum a vinculis liberavit et cum eo ad patriam suam fugit. Cum vero ad patrem suum venisset, ait ei pater: O fili, de tuo adventu gaudeo. Sed dic michi, qualis est ista puella, quam tecum duxisti? Ait ille: Filia regis est, quam in uxorem habeo. Ait pater: Sub pena amissionis hereditatis tue nolo, ut eam in uxorem ducas. Ait ille: O pater, quid dicis? Plus ei teneor, quam tibi. Quando captus eram in manus inimici et fortiter vinculatus, tibi pro mea redempcione scripsi, et noluisti me redimere. Ipsa vero non tantum a carcere, sed a periculo mortis me liberavit; ideo eam in uxorem ducere volo. Ait pater: Fili, probo tibi, quod non possis in eam confidere, et per consequens nullo modo in uxorem ducere. Patrem proprium decepit, quando ipso ignorante te a carcere liberavit. Pro qua liberacione pater ejus multa perdidit, que pro tua redempcione habuisset. Ergo videtur, quod tu non possis in eam confidere et per consequens nullo modo in uxorem ducere. Item alia racio est. Ista licet te liberavit, hoc fuit causa libidinis, ut posset te in virum habere, et ideo quia ejus libido erat causa liberacionis tue, non michi videtur, quod uxor tua erit. Puella audiens istas raciones ait: Ad primam respondeo, quando dicis, quod ego