Pagina:Gauss, Carl Friedrich - Werke (1870).djvu/476

Haec pagina emendata est
466
additamenta.

Ad artt. 288... 293. De eodem argumento, quod hic tamquam applicatio specialis theoriae formarum ternariarum exhibetur, et respectu rigoris et generalitatis ita absolutum esse videtur, ut nihil amplius desiderari possit, ill. Le Gendre in parte III operis sui p. 321…400 disquisitionem multo ampliorem instituit[1]. Principiis et methodis usus est a nostris prorsus diversis: attamen hac via compluribus difficultatibus implicatus est, quae effecerunt, ut theoremata palmaria demonstratione rigorosa munire non licuerit. Has difficultates ipse candide indicavit: sed ni fallimur, hae quidem facilius forsan auferri poterunt, quam ea, quod in hac quoque disquisitione theorema modo memoratum (In quavis progressione arithmetica etc.) suppositum est, p. 371 annot. in fine.

Ad art. 306 VIII. In chiliade tertia determinantium negativorum reperti sunt 37 irregulares, inter quos 18 habent indicem irregularitatis 2, et 19 reliqui indicem 3.

Ad eundem X. Quaestionem hic propositam plene solvere nuper successit, quam disquisitionem plures partes tum Arithmeticae sublimioris tum Analyseos mirifice illustrantem in continuatione huius operis trademus quam primum licebit. Eadem docuit, coëfficientem in art. 304, esse , designante eandem quantitatem ut in art. 302, et ut ibidem

semicircumferentiam circuli, cuius radius .

  1. Vel nobis non monentibus lectores cavebunt, ne nostras formas ternarias cum eo, quod ill. Le Gendre forme trinaire d'un nombre dixit, confundant. Scilicet per hanc expressionem indicavit decompositionem numeri in tria quadrata.