Pagina:Gauss, Carl Friedrich - Werke (1870).djvu/134

Haec pagina emendata est
124
de formis secundi gradus.

Simili modo repraesentatio secunda pertinere invenitur, faciendo = 2, = −1, ad valorem +4. Quare ambae repraesentationes ad valores oppositos pertinent.


Antequam ulterius progredimur, observamus, formas quarum determinans , ab investigationibus sequentibus prorsus exclusas esse, quippe quae theorematum concinnitatem tantummodo turbarent, adeoque tractationem peculiarem postulent.


Forma aliam implicans, sive sub alia contenta; transformatio, propria et impropria.
157.

Si forma , cuius indeterminatae sunt , , in aliam cuius indeterminatae sunt , per substitutiones tales ,   transmutari potest, ita ut , , , sint integri: priorem implicare posteriorem, sive posteriorem sub priori contentam esse dicemus. Sit forma haec forma vero haec habebunturque sequentes tres aequationes:

Multiplicando aequationem secundam per se ipsam, primam per tertiam, et subtrahendo fit deletis partibus se destruentibus Unde sequitur, determinantem formae per determinantem formae divisibilem et quotientem esse quadratum; manifesto igitur hi determinantes eadem signa habebunt. Quodsi itaque insuper forma per similem substitutionem in formam transmutari potest, i. e. si tum sub , tum sub contenta est,