PRINCIPI AC DOMINO
CAROLO GUILIELMO FERDINANDO
BRUNOVICENSIUM AC LUNEBURGENSIUM DUCI.
PRINCEPS SERENISSIME
Summae equidem felicitati mihi duco, quod Celsissimo nomini Tuo hoc opus inscribere
mihi permittis, quod ut Tibi offeram sancto pietatis officio obstringor. Nisi enim
Tua gratia, Serenissime Princeps, introitum mihi ad scientias primum aperuisset,
nisi perpetua Tua beneficia studia mea usque sustentavissent, scientiae
mathematicae, ad quam vehementi semper amore delatus sum, totum me devovere non
potuissem. Quin adeo eas ipsas meditationes, quarum partem hoc volumen exhibet,
ut suscipere, per plures annos continuare literisque consignare liceret, Tua sola
benignitas effecit, quae ut, ceterarum curarum expers, huic imprimis incumbere
possem praestitit. Quas quum tandem in lucem emittere cuperem, Tua munificentia
cuncta, quae editionem remorabantur, obstacula removit. Haec Tua tanta
de me meisque conatibus merita gratissima potius mente tacitaque admiratione