Pagina:Gassendi - Opera omnia, 1658, 6.pdf/335

Haec pagina emendata est

318 Petri Gaſſendi

ventre Cyprini, Lucij-ve piſcis educitur, & facto foraminulo ipsam tum vacuauit, tum etiam, ne quid aëris intus remaneret contorſit,& factum foraminulum,ne quidpiam deinceps ſubingrederetur,ligamine ſtrinxit. Habuit cohærenter tubum vitreum folita longitudinis, ſed baſos ampliatæ, oréque repando apertæ, in quam immiſit veſiculam ligaminis parte exterius relicta, qua ſufpenſa contineretur. Suillâ veſică ori obductâ, circúmque repincta, capacitatem totam hydrargyro compleuit, qui & deinceps ad ſolitam vſque altitudinem intra reſtagnantem defluere permiſſus, veſiculam intra baſeos inanitatem ſuſpenſam reliquit. Mirum autem fuit eam ſic explicari,circúmque diduci,vt quemadmodum fuerat è piſce educta retumuerit. Atque idipſum eſt, ob quod obſtupeſcis, tanquam causam non peruidens,ob quam id poſſit contingere; videri enim tibi ais eſſe ſomnio ſimillimum, quod debere dicunt aëris tantillum inter veſiculae plicas remanere, quod & rarefiat, & ſui dilatatione veſiculam expandat. Itémque quod aiunt, debere quidpiam corporeum intra tubi capacitatem aut remanere, aut externè per vitrum ſubire, quod in veſiculam penetrans illam ipſius quaſi inflationem faciat, quare & rogas, vt ſi quid putem veriſimilius poſſe id prima occasione perſcribam.

Ne te ergo morer cauſam eſſe coniicio, tum ipſum motum fibrularum, ex quibus contexta veſicula eſt ſeſe in ſuum ſitum reſtituentium, tum circumſuſam inanitatem,à qua nulla motui eiuſcemodi obſiſtentia eſt. Nempe vt textura viminea propter I conniſum virgularum ex quibus interplexa eſt, deflectenti obnititur, ac ubi vis ceſſat, ſuum in ſtatum redit ; ita membrana ex rectis, tranſuerſis, obliquis fibrulis intertexta,ſuóque in ſitu contenſa manens, dum inflectitur, ita ex fibrularum fingularum reniſu contra-nititur, vt ceſſante vi, ac niſi quid obſtet, ſuum ſe in ſtatum recipiat. Et de vi quidem, qua omnes res tenſæ à ſtatu dimotæ reſiliunt; inque ipſum redeunt, nôſti eſſe à me aliquoties maximéque cùm de rerum tractilitate & flexilitate dictum: nunc ne exinde quid repetam, affumo folùm vesiculam,qua d a de agitur, quòd membrana fit connato aëre ſemper tenſa (quippe eâ Naturæ prouidentiæ vt grauiuſculis piſcibus ad natationis facilitatem ſubleuaculi loco)eapropter, dum aëre extruſo comprimitur, conniti non definere, ſi qua ſe reſtituere ſuam in contenſionem poſſit. Leviculus ſanè conniſus, imbecilláque haec vis: neque enim eſt quanta membranæ pergamenæ exarcfactæ, quæ vbi conuoluta aliquandia permanfit,quoties euoluitur,toties ſe reuoluit. Scilicet in vtriſque quidem, quot ſunt deflexae fibrularum implicatarum particulæ, totidem quaſi machinula ſunt, quæ continenter contranitantur;at cum machinulæ in pergamena robuſtiores ſint,quàm vt aër circumſtans valeat earum conniſui obſiſtere, in eiuſce tamen veſicule membrana debiliores ſunt, quàm vt compellere aërem ad cedendum fibi, vt diſtendantur poſſint. Simile eſt, vt ſi catullum; canémque intra arenam condas; hic enim ſe inde expediet, vbi ille oppreſſus hærebit. Refiftere porrò non-nihil aërem, quatenus eſt corpus, fuoptéque nutu deorſum vrgetur, ipſe abundè perſuaſus es; ac tamet ſi non magna vi ipſi diuertendo, propellendóque opus ſit, vbi locus patet, quem mobile cedit, opus eſt tamen aliqua, ipsáque maiore, quàm in oppreſſa veſicula vigeat. Adde quòd hacce occaſione opus etiam ea vi foret, quæ aërem ad profundiorem in ſeſe, ſpatiolá-ve inania subingreſſionem cogeret, quando foraminulo obligato, deberet à veſicula ita circumquaque compelli, vt locus interim non pareret,in quem ſe poſſet recipere, planè vt contingit in follibus obturato orificio diducendis. Cæterùm difficultas omnis amouetur,prorsúſque ceſſat conſtitutâ veſiculâ intra capacitatem propoſitae baſeos, à qua ſit omnis aër excluſus, & in qua proinde veſicula nihilaliud, quàm inane ſpatium circumquaque exinde efficitur, vt facta ſeſe expandendi libertate omnimoda ſeſe componat, reſtituátque in ſolitam illam ſuam contenſionem. Neque verò eſt opus, vt propterea quæras, quid sit, quod tunc ipſam veſiculam compleat, quippe ea, vt extrà, ſic intùs eſt tota inanis; ac vt diſtendatur, non aliquo internè diſtante eſt opus, ſed ſolo conniſu, quo veſicæ partes à ſolito ſitu abductae, ſeſe in ipſum ſponte reſtituunt. Sanè & cùm folles in ipſa ſui diductione aëre complentur, hoc complementum non eſt per ſe ad diductionem neceſvarium, ſed merè ex accidenti eſt, quòd aër à follium tabellis compulfus, nufquam aliàs, quo ſe recipiat habet; quippe ſi ad latera haberet, eò ſe potiùs reciperet, neque diductio minùs fieret: vnde & licet intelligi ipſum aëris intra folleis ingreſſum, non ſpontaneo quodam, internóque attractu fieri, fed prorfus coactu, compulsúque externo. Poſſet totum hoc ratiocinium eo confirmari experimento, quod mirificus Pafchalius peregit; cùm montem illum Dommam confcendens, detulit fecùm follem luſorium, quem cùm ad radicem montis leuiter inflaſſet, & flaccidus cum foret, heinc inde in formam diſci preſſiſſet, deprehendit ipſum ſic ſenſim inter conſcendendum diſtendi,vt ad ſummum cùm perueniſſet foret in orbem compofitus; deprehendit verò & eundem inter exſcendendum ſic ſenſim laxari,detumeſceréque, vt in imò tandem flaccidus perinde, ac antè fuerat,cuaſerit. Niſi hoc non eſt argumento eiuſmodi follem ſolitum inflatione contendi,remanſiſſe tamen flaccidum ad radicem montis ob reſiſtentiam aëris pelliculam ob ſui pondus ab vſque ſuperficie Atmoſphæræ quaſi opprimentis, diſtenſioníque eius obſtantis; ſurſum verò elatum intumuiſve ſenſim, quòd ſenſim accedendo propiùs ad Atmofphærae ſuperficiem , aëris pondus decreſceret, oppreſſióque illa euaderet minor:Nifi & non veriſimillimum ſit,fi efferri follis ad vſque inanitatem aëris, quæ eſt fupra Atmofphæram potuiſſet, futurum fuiſſe vt ad ſummam vſque contenſionem proueheretur ? Quidni proinde & idem fieri in veſicula valeat, quæ ſit aëristyrannide immunis? Quid-ni & abſque factovllo ſubingreſſu; cùm & dici non valeat quid ſubire intra follem poſſit?