ECCLESIA PETROCORIENSIS. PETROCORII antiquissimi iu Aquitania populi, hoc nomine a Cæsareindigitati, Petrogorii a Ptolemæo, Vesunnici & Petrocorii Vesunici a Sidonio dicuntur, lllorum regio fines habet, ad Ortum Lemovicensem pagum & Cadurcensem ; ad Aquilonem, Enculisinensem ; Agennensem, ad Austrum ; ad Occasum denique, Santonensem. Solum habet montibus, petris, & Iapidibus asperum, non infer- tile tamen, & fluviis ac amnibus irriguum. Urbs praecipua olim Vesuna, Vesunna & Vesuna Petroco- riorum, ciara civitas Augusto cognomine digna, ex vetcri inscriptione apud Grutenim ; nunc Petroco-- riurn, Petrigorium, & Petrocora, ad Ellum fluvium, Lille, in peramœna valle. Antiquissima est, &, ii popularibus fabellis creditur, ab uno ex Noe filiis condita. Sepius ab hostibus oppugnata & eversa, primæ suæ amplitudinis & antiqui splendoris vix quidquam habet residui, nisi qualdam inscriptiones, amphitheatri aliorumque veterum monumentorum rudera & reliquias, ac turrem admirandi operis, quæ sola Vesunnæ nomen retinet. Est tamen Petrocoricensis provinciæ caput, sedesque præsidialis curiæ sub Burdigal. pariamento. Ad eeclesiastica quod spectat, antiquissima est Petrocoriensis sedes episcopaIis, sub metropoli Bur- digal. Veram utrum a primis rebgionis Christianæ initiis fundata fuerit, in S. Frontone dicemus. Cathedralis ecclesia iu bellis civilibus diruta, cum pluribusaliisan. I 575. & peramplo episcopio Ste- phano martyri dicata erat. In ea bafilica antiqui operis & architecturae, iu dextro latere altaris majoris, insculptæ erant Dominicae Pasehales littera meliore quam ut longe infra tempora Justiniani descriptæ videantur, inquit Josephus Scaliger Iib. 8. de emendatione temporum. Colsegiata bafilica S. Frontonis in urbe sedi episcopali est unita, iu eaque cdehratur officium ecdesiasticum, cathedrali S. Stephani eversa. Capituli primas tenet decanus. EPISCOPI PETROCORIENSES. I. S. FRONTO. ANN1 T)Rimum Petrocoriorum antistitem fuisse S. CHRISTI JL Frontonem in confesse est apud omnes. Re- liqua omnia, ætas, patria, gesta, &c. incerta sunt ; de quibus dubitandi ansam præbent 1°. altum de illo apud veteres silcntium, prolixa vero & minu- tatim expensa illius actorum apud rcccntiores enarratio. 20. opposita ac minime convenientia, commenta, fabulæ, falsa, menda quibus scatent quæ de illo exstant conscripta monumenta, quorum ut cxempIa nonnulla proponam : in Lemovicensi fecunda lynodo an. 1034. in qua de S. Martialis apostolatuactumest, Petrus presbyter in anteacta Lemovicensis diœcesis lynodo quemdam Petrogo— ] ricæ urbis dericum cum patre monasterii Solein- niacensis altercatum fuisse narratur, ac dixisse : Eodem modo S. Frontumpossemus dicere apostolum. Statimque reposuisse abbatem : Tace, frater, melius est ut sdeas…scripturam de S— Fronto novam, cujus tu auctoritate niteris, Gauesiertus noster edidit lucricausa, quisub hujus Lemovicæ sedis episcopo Nildegario chorejuseopus nobis exstitit. Nec id so- lum, sed & omnia fere, quæ de S. Frontone cir- cumferuntur, coram omnibus inficiatum fuisse, his verbis : Qua ratione ille potest esse apostolus, qui indigena Petracoricensts fuit1. Profecto fi ibi a puero psalterium didicit, ficut in ejus gestis legitur, & ibi ( clericus estfactus, jam ibi sacerdotium & christiani- tas erat, ubi fcholæ scripturarum, ubi clericatus ordo erat. Legitur eum potius eremitam vixisse quam apifcopum. Dicere nescis quæ figna ille operatus est, ut Petracoricenses converterrt….Neque Frontus, neque Saturninus, neque Dionyfius leguntur mortuos suscitasse ; & utique fine suscitatione mortuorum, fine ostenfione fignorurn primi gentiles non potuerunt Tomus II. credere……ubi autem estlocus ubiFrontus Geor— ■ gium legitursuscitasse ! Hoc tantum breviter ANNI ’perstringam, quia nunquam usque ad hunc hodier— CHRISTI num diem factus est liber in toto Orbe terta- rum, qui in ordine apostolorum per litanias habeat scripta nomina Fronti, Saturnini, Dionysii, Julia- ni, Austremonii, Urfini, neque aliorum qui post Martialem in Galliam venerunt patrum, &c. Hæc porro omnia coram Arnaldo Petracoricensi anti- stite asseruit, nihil in contrarium vel ipso, vel ejus clerico mussitante. Ex ejus itaque gestis, aDa eum exhibent ut Petrocorio oriundum, ibidemque chri- stiana religione inibutum ; alia ut Judæum c tribu Juda, nobili familia satum, ab apostolo Petro bap- tizatum, a Christo in 70. disclpulorum ordinem cooptatum ; Petri assedam, cum eo verbi divini Romæ præconem, ab eo milium in Gallias cum Georglo quem a mortuis suscitavit, Petrocorien- sium apostolum innumeris miraculis iliustrem ; alia, ut Herodis satcllitem, a Johanne præcursore Domini in Jordane intinctum, Carmeli incolam & monachum, exinde Christianum, & ad Petrocorios, quorum popuIaris erat, missiim ; alia eum cum Frontone Nytriensi abbate confundunt ; alia utrumque distinguunt. Ut ut est, non videtur ne- gari posseprimum Petrocoriorum antistitem fuisse Frontonem, qui eos ad fidem Christi verbo traxerit
! & exemplo, quique apostolicis laboribus, & vitæ sanctimonia percelebris in pace tandem quieverit. At quo seculo floruerit, an primo, an tertio dunta- xat cum aliis plerisque Gallicanarum eccIefiarum parentibus, nostrum non est hic definire. Res est magna animorum contentione nostris temporibus agitata ; plurima hinc & inde conseripta opuseu- la. Instructa lis est, sententiam ferre cuique facillimum. Z z z z i j