njy ECCLESIA PICTAVIENSIS. gladium mantt tenentis stutua, exterius, in ea parte muri quæ foro obverfa, conspicitur. Aliud insuper est in superiore urbis parte D— Hilario jdcrum, ubi ex pergula turris quadratæ jucundissimus in subjecta prospectus. Præter has piuresque ædes sacras, ædificia & opera publica alia sunt visu digna : arx in imo urbis prope portam D. Lazari ; palatium curiæ, rudera amphitheatri operis Romanorum, In hac urbe sedit pariamentum Parisiense tempore Caroli regis VII. Curia præsidialis Pictavensis est ampIissima, præter quam sunt ibidem curia monetaria, & consessiis quæstorum Franciæ. Quod spcctat ad statum ecdesiasticum, episcopatus Pictavensis nobilissimusest, habetque episcopus barones suos a quibus portatur in sua inauguratione, seu in solemni introitu. Inter eos vcro recensentur domini de Lezmiaco, de Partheniaco, de Castro-Ayraudi, uti legitur iu descriptione veteri introitus hujus episcopi, quem Bessius edidit inter instrumenta hist. comitum Pict. pag. 316. Hic episcopatus erat olim ampiissimus, antequam duæ celebres abbatiæ diœcesis suissent erectæ in * sedes episcopales, Malleacensis videlicet & Lucionensis *. Adhuc tamen in diaecesi 722. circiter eeclesiæ parochtales numerantur, sub 24. archipresbyteratibus, quarum 23.suntin urbe j quæ intra sua mœnia continet abbatias sex tam virorum quam mulierum, inter quas eminet ea quæ dicitur S. Hilarii majoris, quæ nunc est canonicorum, quorum rex Franciæ primus est canonicus. Præterea tres sunt aliæ ecdesiæ colIegiatæinsigneS, &plurima monasteria seu conventus ordinum Mendicantium aiiorumquerecentiorum. Ecciesia cathedralis S. Petro apostoio nuncupata capitulum celebre habet, in quo hæ sunt dignitates : decanus, cantor, præpositus, subdecanus, succentor, major archidiaconus, scilicet Pictavensis. & k duo alii, de Brianceyo & Thoarciib, ac 24. canonicic numerato episcopo qui primus est. Post digni- c tates & ante canonicos in eeclesia cathedrali sedem obtinent abbates S. Mariæ-majoris, S. Cypriani, S. Benedicti de Quinciaco, & S. Johannis in urbe. Clemens papa V. exemit ecdesiam cathedralem a jurisilictione episcopi, bulIa data Pictavis m. idus Augusti, pontificatus an. 3. Reperiuntur & in favorem capituli diplomata regia Caroli VII. 1428. Ludovici XI. 1470. & Ludovici XIII. 1626. Sane exemtio a jurisilictione episcopali allecta cst capitulo, decreto senatus Parisiensis 1. Junii 1498. Præterhocinsigne capitulum, recensentur 1 5. alia in diœcesi& plusquam 30. abbatiæ, de quibus more nostro scorsim agemus, post adornatum episcoporum indicem historicum. De his præsulibus erudite scripsit Johannes BessiusPicto, in prætura Fontiniaci-comitis advocatus regius, vir in explorandis veteribus monumentis, & legendis antiquis codicibus MSS. peritissimus ; qui etiam, ut jam diximus, historiam comitum Pictavensium magna fide & eruditione elucubravit. Qua- propter non puduit nostros Sammarth. profiteri suum Pictavensium præsulum catalogum, ex Bestiano magna ex parte fuisse descriptum. Nos adjecimus plurima ex aliis instrumentis Bestio minime notis. Primus in vulgatis elenchis episcopus est Victorinus, ex oratore, fecundumCassiodorum, factus epi- scopus, qui legitur martyrium passes sub Diocletiano imp. ineunte sec. 4. an. j o 3. De eo Hieronymus, & qui post lpium egerunt de scriptoribus ecdesiasticis, maxime GuiIIelmus Cave Anglus qui ejusilem Victorini tractatum de fabrica mundi hactenus ineditum typis mandari in sua historia litteraria curavit. At hunc Victorinum episcopum fuisse Pettabionensem leu Patavionensem ad Dravum fluvium in Pannonia superiori, non Pictavensem probavit Johan. Launoius, cui subscripserunt ceteri fere docti. Locum errandi dedit affinitas nominum, siveGræce, sive Latine scribantur : nam Socrates in hist. ec- desiastrcadeS. Hilario Pictavensi loquens, eum appellat episcopum TUrn/Hav, quod nomen quam simile d sit cum Pettabonio nemo non videt. Idem in nominibus Latinis occurrit, Petavionensis, Pictaviensis d. ln veteribus catalogis hi leguntur episcopi : 1. Liberius. 2. Tupianus ; in codicibus Thuaneo & S. Cypriani, Tripidianus ; 3. Agon, cujus nomine insignitur in ipsa urbe Pictavensi quædam ecdesia, coliturque in basilica S. Hilarii die 18. Augusti ; 4. Hilpidianus ; 5. S. Justinus cujus dies natalis calend. Septemb. celebratur ; 6. Bellator ; 7. Aliphius. Ex iis nullus potiori jure videtur admittendus, quam S. Agon ; non solum quod ejus memoria cola- e tur c Augustoriti-Pictonum, sed maxime quia eeclesiam ibidem habet sibi dicatam ; at in martyrologio universali auctore Claudio Chastellain Parisiensis eeclesiæ canonico emerito, ad diem 18. August. lego S. Agonem episcopum quidem fuisse, sed alterius sedis quam Pictavensis, & quidem ignotæ. His episcopis addendus esset S. Maxentius S. Maximini frater, si Lupo Ferrariensi abbati celeberrimo fides denegari non posset S. Maximini vitam scribenti, in qua nimirum diserte docet S. Hilarium in episcopatu Pictavensi Maxentium excepisse & secutum esse ; sed historico qui 9. seculo scribebat de rebus seculo 4. gestis, nec ullum testimonium suppeditanti vix credere licet. Itaque catalogum episco- porum Pictavensium ordimur a S. Hilario ; quamvis enim constet eum hac in sede habuisse decestbrem, minime nobis cst notus. ■ Divisio dioecesis Pi&avienfis safta per horum episcopatuum eredionem habetur inter probationes hist. comitum PiAav. Joh. Befly pag. i 71. ex tabulario sedis epiicop. Piflav. b Ex tabularioS. Cypriani olim hac in ecclefia fuisse primicerium, clavigerum, vdiraum, præfeAum, cellerarium, & legis doAorem me monuit D. Jacobus Boyer, qui aliunde dicit archidiaconatus.etiam majorem, non csse dignitates sed perfonatus. c Anno a Nativitate Christi M. CC. LXXXX1. ind. IV. Nicolai papse an. 111. frater Galterus episcopus & capitulum Pidaviense in generali capitulo dic Sabbati in festo B. Thomse martyris, numerum canonicorum ad XXIV. reduxerunt, episcopo pro canonico computato, & multa alia statuta fecerunt ; quæ confirmavit Nicolaus papa, diplomate dato apud Urbcm-vcterem idibus Maii, pontificatus anno quarto. d Attamen Henricus Ludovicus Castanseus Pidav. episcopus, in notis ad litanias Piflonicas, hunc sanistum episcopum ccdefic PiAavienst vindicat ; & quidem in tota diœcesi dic 3. Novcmb. celebratur ejus sestum & recitatur officium pro martyre & pontifice. e Fit ejus memoria in dicecefi die 18. Augusti. EPISCOPI
Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/591
Haec pagina nondum emendata est