Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/445

Haec pagina nondum emendata est

847 ECCLESIA BU —— ipsis favebat, gravem offensam incurrit. At facta J ANNI Al decreta contra cos retractavit & revocavit, lit- CH JUSTI die 2 3. Julii an. 1523. Anno 1528. electionis factæ a capitulo Guidonis Dcydie in epi- seopum Sarlatensem examen, & pontificii diplo- matis recognitionem fieri per vicarium suum ge- neralem curavit. Vivere definit Johannes adhuc juvenis apud 1529. Cadellacumdie 2 5. Junii an. 1 5 29. &iu eccle- sia patrum Carmelitarum Langoniensium est se- pultus. Sub hoc archipræsule fornices navis eeclesiæ S. Andreæ, quæ an. 1427. corruerant, restau- ratæ sunt, uti probant sculpta in fornicum con- dusuiis ipsius insignia. I De Gram— LXI. GabrIel. MONT. Paulo post Johannis mortem, convenerunt ca- nonici numero 24. ut archiepiscopum eligerent ; ex quibus novem pro Bertrando de Goulart de Brassac canonico & sacrista S. Andreæ, necnon præside in inquisitionum camera, suffiagia tule- runt ; at plura faverunt Gabrieli de Acromonte, qui die 14. Julii anni 1529. fecundum pristinum morem, qui iu ipso desiit, est electus. De hac ele- ctione dubitare pollemus, ut pote facta post con- cordata inter Leonem X. & Franciscom I. quibus contraria videtur, nisi Hieronymus Lopesiusejus’ acta legisset in capituli registris. At eam a fummo pontifice reseissam fuisse lego ; & quidem paulo 1530. post, scilicet an. 1530. Carolus, Gabrielis frater, archiepiscopus Burdigalensis occurrit. Forsitan Clemens VII. consentiente Rege, cui Gabriel ob felix ingenium & optimarum litterarum peritiam erat in deliciis, lpsum archiepiscopatum libere ab- dicantem, eodem anno quo electus fuerat, ad sa- crum cardinalium ordinem assiimsit, videlicet die 19. Dec. ut docent Sammarthani & Lopesius, vel die Mercurii octava Junii anni 1530. ut legitur apud Frisonem ; simulque Carolum fratrem ad archiepiscopales infulas, quasipse reliquerat, pro-J vexit. Porro Gabriel Acromontanus, cum puer a natura selicissime dotibus animi & singulari ingenii acumine esset instructus, inter liberos præcipue a parentibus delectus est, qui in optimis litteris edu- caretur. Plurimas obivit legationes, & maxima quidem cum laude prudentiæ : Romæ apud Clementem VII. qui ei sacram contulit purpuram : in Anglia ad Henricum regem VIII. pro taedere inter Gal- los & Anglos ineundo : in Hispania ad Carolum V. imperatorem, pro liberatione Francisci regis I. ac filiorum, quam cum Margarita Navarræ regina Regis sorore procuravit. Praecipuus quoque auctor fuit conjugii inter Henricum Aurelianensem ducem, & Catharinam Medicæam papæ neptem contrahendi. Roma rediens, ubi rerum & negotiorum Franciæ procuratione fumma cum laude perfunctus fuerat, reversiis, in castro de Balma pro- pe ToIosam excessit e vita an. 1534* 2 6. Maii, apud suos Beamenses, in ecciesia castri de Bidache, diœcesis Bajonensis, majorum conditorio, juxta Acrimontanorum procerum ossa tumulatus. RDIGALENSIS. 1 LXII. Carolus. annI Carolus de Acromonte Gabrielis frater natu C H ^TI major, nobilissima familia Acromontana in regno G ha m — Navarræ genitus, patre videlicet Rogerio Acro— M0MT’ montano dynasta, senescallo Aquitaniæ, Ludo- vici regis XII. ad summum pontificem legato, matre Leonora Beneama, paris nobilitatis fcmi- na, clericali militiæ se addixit ; & post administra- tos episcopatus Consorancnsem ac Adurensem, uti jam diximus, ad Burdigalensem pervenit metropolim an. 153 o. qua in urbe & provincia utram- que potestatem, spiritualem ac temporalem exer- 1 cuit ; simul enim gessit Aquitaniæ hodiemæ præ- fecturam per annos 2 5. sub proregibus Odeto Fuxio de Lautrec, & Henrico de Lebreto rege Navarrrr- Primo ejus episcopatus anno, excepta est Burdigalæ Eleonora Austriaca Caroli V. imperatoris soror Francisco I. dcsponsata. Anno vero 1539. 1539 « Carolus Augustus ipse ex Hispania pergens in Bel- gium, per hanc urbem transiit. Hujus archiepise. munificentiæ debetur odeum eeclesiæ majoris, mira arte constructum, ubi in superiori parte valvarum chori visuntur ipsius in- signia gentilitia. Eodem archiepiscopo madente, ’capitulum elegit iu canonicum theologum Vin- centium Cabart, qui primus iu hac ecciesia fuit admissiis. Obiit Carolus an. 1 5 44. ejusque cor- pus Bidachium delatum est in diœcesi Aquensi, ubi nobilis gentis Acrimontanæ commune est conditorium. LXIII. Johannes III. Bellat. De Johanne Bellayo jam satis diximus in Baio— Tom. r. nensibus episcopis ; in hac enim cathedra primum sumsit infulas sacrumque magistratum ; auctusque semper ut meritis, ita dignitatibus, tandem per- . venit ad eam qua nulla major in ecdesia præter summum pontificatum ; fuit enim sacri collegii de- canus & episcopus Ostiensis. Quando quidem Johannes jam erat cardinaIis, multisque potiebatur episeopatibus, archiepiscopa- tum Burdigalensem obtinuit tantum sub titulo ad- ministratoris. Possessionem adiit die 2 5. Januarii anni 1 5 44. Ut autem ad eum sedem provectus est, 1544, Salmonius Macrinus Juliodunensis, poeta celeber- rimus, eum salutavit elegantibus versibus, ode vi- delicet ipsi inscripta. Anno 1553. cessit iu gra— 1553. tiam sequentis. Si fides fratri Paulo Saepio sit debita, Johannes Montlucius anno 1551. erat electus Burdigalen- sis, quando legatus misses est a rege Christianis- fimo ad Julium papam III. ut eum in Gallos sub- iratum placaret, uti legitur in historia concil. Trid. lib. iv. paulo post initium. Sed qui siepius errat in domesticis actis referendis, facile potuit falli extranea referendo facta. Administrante adhuc Bellayo anno 1548. contigit Burdigalæ funesta plebeculæ seditio, iu qua trucidatus est dominus de Moneins prorex, pulsique sunt magistratus. LXIV. FRANCISCUS III. Da MaunTj Franciscus de Mauny antea episcopus Briocensis,