789 ECCLESIA BL — claruitsanctitate. Sub hoc episcopo florebant Bur— j ANNI digalæ celeberrimi bonarum litterarum & artium CHRISTI pjofefloresab Ausonio laudati : Minervius, DeI- phidius, Herculanus, Arborius, & ipse Ausonius. Sed nullus magis Burdigalam illustravit S. Delphi- ni temporibus, quam ipsius filius spiritualis Pauli- nus, ab Hieronymo, Ambrosio, Augustino, Gre- gorio magno laudatus. III. S. Amandus. S. Amandus sapientia & sanctitate insignis episcopus, successer Delphini, B. Martini episcopi Turonensis ætate floruit ; coævus quoque fuit S. Paulini Nolani, qui eum suis in epistolis commen-J dat ; ait namque se hoc magistro usum ad fidem christianamediscendam ante baptismum, ad quem ejus veluti manibus adductus & oblatus fuit anno circiter 391. Priusquam vero ad episcopatum ac- cederet, a S. Delpiuno presbyter ordinatur, & instituitur eeclesiastes ; merito quidem, in sacris enim litteris a puero fuerat apprime institutus. Post mortem vero Delphini, communibus cieri popu- lique suffiagiis successer ei datus est. At cum cor- ruptos populi mores frustra emendare tentasset, de abdicando pontificatu cogitavit. Opportune vero & partti™3 Orientis Burdigalam advenit S. Seve- Cospc.fij. rinus ; quem ex revelatione divina cognovit A- mandus, eique obviam venit ; & post aliquod tempus fandum virum in sui locum substituit : at Severinus post aliquot annos ad ætemam merce- dem vocatus est. Idcirco S. Amandus pristinam recepit sedem nutu diviuo, postquamS.Severinum sepeliisset ; cui sanctitate non suit impar. Quo tem- pore animam egerit Amandus ignoratur. Porro apud Gregorium Turon. hæc a Paulino dicta de eo, & de illustribus tunc temporis Aquitaniæ episcopis referuntur : Si enim hos rideas dignos Dominosacerdotes, vel Exoperium Tolosæ, vel Sim- plicium Viennæ, vel Amandum Burdegalæ, vel 1 Diogenianum Allugæ, vel Dynamium Engolifmæ, vel Venerandum Arvernis, vel Alithium Cadurcis, vel nunc Pegasium Petrogociis, utcunque se habent seculi mala, videbis profecto dignissimos totius fidei religionisque custodes. Mortuus est post S. Pauli- num anno 431. exstinctum, cujus scripta poste- ritati conservavit. Aliquot ad nostrum Amandum epistolas scripsit laudatus Paulinus Nolanus ; & in fecunda hæc de ipso testatur : Scimus quod a pueritia ipsi (Deo) militans, & sacris litteris enutritus, nulla conversationis terrenæ & carnis labe pollutus, invenisti gratiam in conspectu Altissimi. Sancti Amandi reliquiæ in ecdesia sancti Severini affer-J vantur. IV. S. SEVERINUS. S. Severinus, qui prorsus alius cst a Severino Crtg.TMr. Coloniensi episcopo, de partibus Orientis, adur- t^.deGt. hem Burdigalam a supremo numine destinatur. Dum autem iter ageret, & ecclesiam Burdigalen- sem Amandus episcopus regeret, apparuit ei Domi- nus in visu noctis dicens : Surge & egredere in oc- cursum servo meo Severino melior est enim te, meritisque sublimior. Exsurgeus autem Amandus episcopus, accepto bacillo in manu sua t Tomus ll- RDIGALENSIS. 790 1 perrexit in occurspm ejus, nihil de virosanctoscieus, * ■■■ nisi quæ Dominus revelasset. Et ecce S Severinus ANNI veniebat quasi obviam ei. Tunc adpropinquantes CHR1STI sibi, ac propriis se nominibus salutantes, ruunt pariter in amplexus ; deosculatique fusa oratione, ec-- clesiam cum magno psallentio sunt ingreffic Quem deinceps in tantum dilexit ac veneratus est Aman-- dus episcopus, ut eum in locum suum substitueret • ac ipse quasi junior habebatur. Denique postpaucos annos obiit beatissimus Severinus ; quosepulto, Amandus episcopus recepit locum suum. Scpultus est S. Severinus in foco extra urbem, ubi nunc adhuc exstat celeberrima basilica S. Se- * verini nomine insignita, titulo abbatiæ decorata, quam olim canonici Regulares obtinuerunt, nunc seculares. Paulo post sancti viri obitum, incolae eum patronum sibi elegerunt, ut nos docet idem Gregorius : & si quandoque urbem aut morbus ob- repat, aut hostilitas obsideat, aut aliqua querela percellat, protinus concurrentes populi ad basilicam sancti, indictis jejuniis vigilias celebrant, devotisfi- me orationem fundentes ; & mox ab imminenti ca-. lamitatesalvantur. Vitam S. Severini a Fortunato scriptam fuisse docet ibidem Greg. Turonicus ; sed inter ejus scripta non amplius reperitur. Apud Surium Iegitur ad diem 23. Octobris sermo anti- qui auctoris de S. Severino, quem dicit ex episco- po Coloniensi factum esse Burdigalensem ; quæ opinio vix propugnari potest, si rationem temporum habeamus. S. Severinus factus est Colonien- sis episcopus anno 3 46. fecundum communem sententiam. Et quidem in concilio Sardicensi anni 347. inter episcopos GalIiarum rccensetur unus nomiue Severinus. Idem Coloniensis præ- sul obitum S. Martini Turon. divina revelatione cognovit absens, ex lib. 1. de miraculis S. Martini c. iv. Amandus non pervenit ad episcopatum nisi post Delpiunum, qui animam Deo reddidit 3 anno 404. S. Severinum S. Amando suffectum fuisse post aliquot annos ex dictis constat. Unde sequeretur Severinum post annos saItem 60. in episcopatu Coloniensi exactos longo itineri se commisisse nonagenario, ut verisimile videtur, majorem, solo baculo contentum. V. S. Amandus. S. Amandus, mortuo S. Severino, iterum ad ecclesiæ Burdigalensis clavum sedit, uti jam cx Gregorio Turonico retulimus. Ipse est fortasse, qui subseripsit epistolæ fynodicæ præsulum Galliæ,
? quam an. 45 1. ad S. Leonem primum miserunt, 451. VI. S. GaLlicinus. S. Gallicinus præfuit circiter annum Domini cccc. lxxIV. Apollinaris Sidonius in carmi- ne ad Lampridium, quod ad Lupum in episto- la xi. libri vm. direxit, iu qua loquitur de sua epistola ad eundem Lampridium, quam metatoriam paginam appellat, quasi adventus sui nun- tiam & diversorium designaturam, nostri episcopi meminit his carminibus : Perge ad limina mox episcoporum, Sancti & Gallicini manu osculata. Tecti posce brevis vacationem. Eee