GALLIA CHRISTIANA IN PROVINCIAS DISTRIBUTA. PROVINCIA AQUITANICA II. CUJUS metropolis Burdigala. BURDIGALA ad Garumnam Aquitaniæ secundæ metropolis*, urbs estGalliæ ceIeberrima propter antiquitatem, amplitudinem, opulentiam. OIim fuit caput Biturigum Viviscorum ad Garumnam, qui minime confundi debent cum Biturigibus Cubis ad Ligerim, quorum Ava- ricum est metropolis, de qua jam locuti sumus. De Viviseis vel Ubiscis aut Vibiscis occurrit mentio apud Plinium, Ptolomæum, Strabonem, & Ausonium ; qui, quod esset Burdigalae ortus, de se dicit in Mosella vers. 438. Hac ego, Viasca ducens ab origine gentem. Corrupte autem apud Strabonem Jofici leguntur aliquando, pro Vivifici. Biturigum Viviscorum emporium BurdigaIa dicitur a Strabone, adjacens stagno maritimo, quod ostia Gartimnæ fluminis efficiunt. Porro hæc civitas, quæ Aquitaniæ tribuitur, scilicet, provinciæ ampli- tudine civitatum admodum cultæ, excellere inter ceteras dicitur, & ante Arvernos, Santones & Pic- tavos ab Ammiano Marcelilno recensetur. Antiquitatem & magnitudinem Burdigalæ testantur adhuc rudera insignis amphitheatri, quod GaI- lieno imperante conditum dicunt, & veteris palatii Tutelæ appellati. Sedem fuisse præsidis Aquitaniæ hanc urbem suadere videtur, quod Tetricus senator hujus provinciæ præses, ea iu urbe purpuram sumserit, Eutropio teste. Burdigalam non parum commendant viri periIlustres qui ex ejus gremio prodierunt ; imprimis S. Severinus Coloniensis episcopus, B. Paulinus doctrina & sanctitate ubique notus, & qui ejus præ- ceptor fuerat in poeticis & rhetoricis studiis Decius Ausonius, cui Valentinianus imperator Gratianum filium suum instituendum tradiderat, & confutatus honorem contulit an. 379. Hi ambo patriae suæ laudes celebrarunt : Paulinus in epist. ad Ausonium : hic vero cap. 14. de illus- tribus urbibus. Agri Burdigalensis fertilitatem, & cœli temperiem maxime commendat nobilis hic poeta sic canens : Burdigala est natale solum, clementia cœli Mitis, ubi & rigua larga indulgentia terra. Burdigalam insignem Baccho, fluriifique virifique Adoribus ingeniifique hominum, procerumque senatu. CIaris BurdigaIæ civibus annumerandus quoque est Lampridius rhetor & eximius poeta, ad quem Apollinaris Sidonius seribens epistolam IX. lib. vm. ait : Cum primum Burdigalam veni, litteras mihi tabellarius tuus obtulit plenas nectaris, florum, margaritarum. Ejusilem Lampridii mortem violentam & cædem deflet Apollinaris Sidonius ad Lupum : Pareo quidem, inquit, licet intempestiva videatur • Provincia I. A<{uitanic* diviia est in duas partes ; unius metropolis est civitas Biturigum, alterius Albia.
Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/413
Haec pagina nondum emendata est