celebratam, ex instrumento quod videsis in commentariis historiæ Delphinatus pag. 403.
Cum Bernardus ep. Anic. disceptaret cum capitulo suæ ecdesiæ, super jurisdictione, correctione & dominiis, Johannes papa XXII. misit legatos suos Theobaldum abbatem Trenorchiensem, & abbatem de Doa Aniciensis diœc. pro pace inter eos stabilienda ; ex hujus papæ registro pro an. 15. ejus pontificatus parte 2. num. 632. Litteræ pontificiæ datæ sunt Aven. nonis Decembris an. 15. Alias ejusdem argumenti scripsit papa an. seq. ad abbatem de Doa. Postea transiit hic episcopus ad ecclesiam Noviomensem. In necrologio FF. Minorum Aniciensium obitus ejus inscribitur x. cal. Februarii, ubi cognominatur Bruni.
de Chamdorat.Johannes de Chamdorat Vellavensis, frater Geraldi de Montibus prope Anicium, ex doctore juris canonicis & civilisVide Ch. xxix. col. 243., atque auditore palatii apostolici, necnon abbate Casæ-Dei, ad patriæ suæ episcopatum vocatur anno 1342. ut liquet ex bulla Clementis papæ VI. qua ei dedit in mandatis, ut confirmaret permutationem factam inter Robertum priorem S. Marcellini Cantogilensis & Armandum de Castro-novo dominum de Meleto, bulla data Avenione, die 8. Novembris 1342.1342.
1343. ejusdem Clementis papæ anno primo. Hanc permutationem ratam habuit Johannes an. 1343. die 8. Augusti in suo castro de Espaletto ** Epailly. prope Anicium.
Anno 1344.1344. composuit cum suo capitulo, cui plenam reliquit jurisdictionem in hospitalem domum B. Mariæ, & omnimodam justitiam in claustrum, in urbeculam de Acu, & duas rupes, Corneliam, & S. Michaëlis.
Hic optimus pastor de suis ovibus sollicitus, veniam pro civibus Aniciensibus a Philippo Valesio rege impetravit : & reddidit consules urbi, quæ consulatu caruerat post cædem officialium seu ministrorum Guillelmi de Rota episcopi.
Requirente Stephano de Agrifolio abbate Casæ-Dei, vi bullæ Clementis papæ VI. datæ die 2. Septembris 1352. Johannes Aniciensis episcopus, adjuvantibus episcopis Claromontensi, Mimatensi, & S. Flori, corpus S. Roberti primi abbatis Casæ-Dei, ex antiquo tumulo ad majus altare transtulit die 19. Octobris.
Obiit Johannes die 15. Septembris in suo Monistrolii[1] castro, & sepultus est in majori sacello intra monasterium Casæ-Dei, sub titulo Sanctæ Mariæ de Collegio a se constructa & fundata. Ipsius fit mentio & capellæ ab eo fundatæ apud Casæ-Dei, in testamento Gregorii XI. Spicilegii tomo vi. Ejus elogium legitur in necrologio Casæ-Dei ubi tribuuntur ei 14. anni episcopatus.
Post obitum Johannis Chamdorati, capituli votis expetitus est Guillelmus de Chalancon canonicus Aniciensis & thesaurarius, sed frustra ; nam cathedram Podiensem obtinuit Johannes[2] doctor & professor juris, qui plurimos habuit episcopatus. Singulos jam enumeravimus in Regensibus episcopis, quorum catalogo inscribitur. Ad Aniciensem vero accessit post Helenensem ; uti ipse testatur.
De eo hic attexere juvat quod ipse scriptum reliquit in missali suo, ex quo liquet eum fuisse successive episc. Regensem, Valentinensem, Lucionensem, Elenensem & Aniciensem. Ex cod. 730. bibl. Colbert.
Exstat epistola Innocentii VI. ad eum, qua ei mandatum dat de pace inter Johan. comitem Armaniaci, & Gastonem com. Fuxensem constituenda, ad quod pontifex eos hortabatur litteris suis Johanni ep. directis ; epistolas Innocentii VI. descripsit ex codice Divionensi D. Guillelmus Aubrée, & ad nos misit. Hic episcopus recepit multa homagia in sacello episcopali Spaleti, præsentibus Galhardo Ebrardi canonico & abbate S. Petri a Turre, & aliis, anno a Nativitate Domini m. ccc. lvii. indictione x. die 12. Septembr. Innocentii papæ VI. anno quinto. Eidem Robertus de Rossilione & Girardus ejus filius hominium reddunt pro castro S. Mauritii de Linione, in refectorio FF. Prædicatorum Anicii die prima Februar. 1358. ind. xi.
- ↑ Vulgo Monistrol l’Evesque en Velay, ut distinguatur ab alio Monistrolio dicto Monistrol ’Allier
- ↑
Difficile est decernere, quod sit verum hujus episcopi cognomen. In charta archetypa episc. diserte cognominatur de Jaurens, in aliis recentioribus chartis, Jausens, Jauzonge, a Baluzio, Sammarthanis, &c. Josevry. Conjicimus duos fuisse Johannes episcopos diversa cognomina fortitos. Consulenda sunt instrumenta. Vidit domnus Claudius Estiennot in ecclesia S. Evodii tumulum episcopi cujus ita se habet epitaphium :
Hic jacet reverendissimus in Christo pater & dominus Johannes du Jaurens Lemovicensis, Dei gratia episcopus Aniciensis & comes Valavia ac audientiæ litterarum apostolicarum domini papa auditor & legum doctor, qui obiit anno Domini M. CCC…… XXI. die…… anima ejus requiescat in pace. Ejus stemma gentile ibidem visitur de…… a trois merlettes, deux & une à la bordure de…