Andegaviæ, eum collegam dedit Petro Aurelianensi episcopo, suo legato, ad pacem cum Arragoniæ rege tractandam. Anno 1297.1297.[1] urbem est ingressus solemni pompa. Sacramentum præstitit die 25. Augusti. Hoc anno Philippum cognomento pulcrum, Franciæ regem, ad pariagium[2] seu societatem dominii urbis Aniciensis admisit. Pro parte vero Regi concessa dedit hic princeps Anduziam urbem apud Cebennas ; unde vetus adagium :
Ben fut l’Evesque del Peu buse
Quand Changet le Peu per Anduse.
Dedit idem Rex potestatem cudendi monetam, & jus acquirendi in feudis a Rege pendentibus. Primus fuit ex episcopis Aniciensibus qui titulum comitis Velaviæ sumserit ; quanquam homagia Armandi de Podemniaco an. 1213. & Heraclii de Monte-Lauro an. 1227. Aniciensibus episcopis exhibita, probent eos hunc comitatum jam tum possedisse. Indulsit episcopo Vivariensi servitutem clientelarem sibi debitam ratione feudi de l’Argentiere, sub conditione reditus cujusdam prioratus.
Idem episcopus cum Jacobo Juliani priore S. Juliani de Pineto concordat pro castro episcopali de Mezeras, & jurisdictione iu homines dicti prioratus. Datum Anicii in domo Fr. Prædicatorum an. Dom. m.ccc.iii. die Sabbati post festum beati Lucæ evangelistæ, testibus præsentibus dominis Guillelmo & Stephano de Chalanconio canonicis Aniciensibus fratribus.
Idem episcopus consentiente capitulo, transegit cum Rege de omni jure suo in comitatum Bigorritanum, quem cessit sub debito annuæ pensionis 300. librarum an. 1307.1307. Eodem tempore nominatur in ordinatione facta per Guillelmum de Plasiano, super fabrica Pontis ** Nunc vulgo, Pont St. Esprit, ad Rhodanum.
* 1307. apud Pictavens. urbem. S. Saturnini de Portu. Vita functus est mense Junio die festo Nativitatis S. Johannis Baptistæ, anno 1308. * conditurque in ecclesia Franciscanorum Aniciensium, videlicet in sacello sancti Michaëlis archangeli.
De Chastine.Bernardus de Castaneto, quem fuisse patria Monspeliensem asserit Almaricus Augerius Biterrensis in vita Innocentii papæ V. ab hoc pontifice, cum foret apostolici palatii auditor, & præstantissimus jurisconsultus, creatus est episcopus Albiensis ; ad Aniciensem vero ecclesiam transfertur an. 1308.1308.[3] Instituit 13. canonicos Monistrolii ** Monistrol l’Evesque
Vals, propre Anicium.
1309.
1212. ad nominationem episcopi an. 1309. chartam fundationis damus in appendice, estque xxv. col. 239.
Hominium duplex accepit a Guillelmo de Poitiers Valentinensium comite anno 1312. & alia multa a feudatariis sedis episcopalis, præsertim ab Armando vicecomite de Polignac & uxore ejus Beatrice de Bouzols, iii. cal. Augusti m. ccc. xi. Acquisivit quædam prædia a Bartholomæo de Moleta filio Pontii militis diœcesis Mimatensis mense Nov. ejusdem anni ; & dominium temporale episcopi valde auxit. Fecit compositionemtab. episc. pro jurisdictione cum capitulo an. 1314. Tandem cardinalis episcopusque Portuensis creatus est a Johanne XXII. anno 1316.1316. pontificatus primo, cum facultate retinendi episcopatum ; qua de re scripsit idem papa ad regem Franciæ, ex regio thesauro chart. At eodem an. mense Septembri e vivis eripitur. Anno m. ccc. xii. die Augusti 17. regn. Philippo, Bernardus de Castaneto Marquesiæ de Val-privas priorissae aliisque decem sororibus de Valle ** Vals, uno circiter milliario ab Anicio. supplicantibus tradidit regulam S. Augustini. Actum in castro Spaleti die & anno quibus supra, testibus Beraldo Juliani canonico Albiensi, Johanne Azenat curato de Combret diœc. Albiensis, & Stephano de Botonet canonico S. Georgii apud San-paulianum. Johannes papa XXII. confirmavit dictum monasterium de Valle sub regula S. Augustini anno 1320. hic vero parthenon adhuc floret.
De Brosse.Guillelmus de Brossa ex dominis de Ste. Severe, qui originem ducebant ex vicecomitibus Lemovicensibus, oriundus erat, uti de ipso jam diximus in Bituricensibus archiepiscopisarch. capit.. Aniciensis episcopatus possessionem iniit per Simonem de Archaico decanum Pontisarensem, ut constat ex juramento per dictum decanum præstito, circa festum omnium Sanctorum an. 1317.1317.
1318. annoque sequenti sacramentum præstitit ipse capitulo. Hoc ipso an. Pontius Bolzard de Laulanher miles ei fecit homagium die 18. Octobris. Habuit vicarium generalem Petrum de Manso. Postea fuit Meldensis præsul, Bituricensis, tum Senonensis, ubi plura de eo dicenda occurrent. Concordiam restituit & confirmavit inter canonicos suos & cives ; ac dissidiorum, si qua inter eos orirentur, judicem voluit esse abbatem Cisterciensem.
- ↑ Vel potius 1296. Certe constat ex archivis capituli Johannem de Cumenis die Lunæ post octabas Assumtionis beatæ Mariæ juramentum solitum præstitisse vi. cal. Sept. m.cc.xcvi. coram Guillelmo de Monte-Revello præposito, Jordano de Seissaco abbate S. Petri de Turre, Guigone de Bouzols abbate S. Evodii, &c.
- ↑ Cap. 7. Libertatum Ecclesiæ Gallic. n. 20. exstat capituli Aniciensis instrumentum anno 1307. die Mercurii 2. idus Aprilis, quo cum dictum capitulum intellexisset, & ad ipsius notitiam pervenisset, ut dicebatur, quod nuper apud Vicenobricem, coram venerabilibus viris dom. Gulielmo de Plaziano, milite domini Francorum regis, dominoque Vicenobrii, & dom. Radulpho de Curtibus-jumellis clerico, dicti domini regis judice majore senescalliæ Bellicadri & Nemausi, locumque tenente nobilis viri domini Bertrandi Jordani de Insula, militis domini regis, senescalli Bellicadri & Nemausi, & quibusdam aliis curialibus dicti domini regis, venerabilis vir dominus Petrus de Servissas, thesaurarius & canonicus Aniciensis, procuratorio nomine dicti capituli, ab associatione quæ fieri dicebatur inter dominum Aniciensem episcopum, & dominum Francorum regum, in medietate jurisdictionis civitatis Aniciensis, ne dicta associatio & apprehensio possessionis, seu quasi dicta jurisdictionis fieret, & a quibusdam aliis in dicta associatione contentis ad dominum Francorum regem, & ad dominum papam appellaverit ; præfatum capitulum dixit & asseruit, quod in quantum dicta appellatio interjecta fuerit ad dominum papam, in quantum ipsa appellatio temporalitatem tangere posset, non processit de ipsius capituli voluntate, & in quantum dicta appellatio temporalitatem tangere posset, renuntiaverit appellationi prædictæ, & ipsam quantum ad hoc, cassam, irritam atque nullam esse voluit : dicens insuper & afferens quod non fuit ejusdem capituli intentio, nec est, quod de temporalitate domini regit ad dominum papam, sed ad solum dominum Regem fuerit appellatum.
- ↑ Conveniunt hæc cum iis quæ legimus in regio chart. thes. scilicet Clementem V. commendasse Regi Bernardum a se confirmatum episcopum Podiensem, ex sede Albiensi translatum per obitum Johannis, anno pontificatus iii. Deseruit autem ecclesiam divitem, pro paupere, at illustri ; tum propter varias vexationes, quas sibi factas ab ambitiosis, & hæreticis queritur, tum propter singularem devotionem erga B. virginem, quæ Anicii colitur, ut ipse dicit in notitia de sua translatione. De eodem episcopo multa collecta ex chartis vide T.i.C.xxi.p ii.