Post Guillelmi mortem Petrus de Stagno ex genere illustri vicecomitum d’Estaing, Ruthenensis archidiaconus, electus est episcopus Aniciensis feria tertia ante festum omnium Sanctorum, an. 1282.1282. missique sunt a capitulo duo canonici qui ipsi mitram offerrent ; sed oblatum sibi honorem constanter recusavit, suo contentus archidiaconatu. Vacante autem sede, Philippus III. rex Francorum dictus Audax, religionis ergo Aniciensem ad ecclesiam accessit, obtulitque ad altare B. Mariæ magnam crucem ex auro, egregio opere elaboratam, in qua inclusa erat alia minor crux facta ex veræ Christi crucis ligno, cum parte spongiæ ejusdem Servatoris sitientis ori admotæ. Regem excepit Guillelmus de Monte-revello hujus ecclesiæ præpositus.
Sammarthani post Guillelmum locum dant cuidam Guidoni, cujus episcopi nulla fit mentio apud Gisseum ; ipsum tamen præfuisse anno 1283.1283. inquiunt Sammarthani, & probant litteræ hoc anno datæ, quibus, cum abesset a diœcesi sua, vicarium suum generalem instituit Rainaldum de Porta, & paulo post vacavit sedes, ex instrumento scripto die 4. Febr. an. 1284.1284. Sed de hoc præsule quidam ambigunt ; nam ex thesauro chartar. cujus excerpta multa nobis suppeditavit dom. de Clerembaud, de electionibus, legimus Guillelmo Podiensi episcopo defuncto electum esse a capitulo Petrum de Stagno ; quo recusante, Martinus IV. ad preces capituli nominavit ad hanc sedem Fredolum jam antea episcopum Ovetensem, quem Regi commendavit anno pontific. 4. Alia ex parte legimus in tab. Aniciensibus Guidoni episcopo Armandum de Bouzols homagium reddidisse an. 1283. quæ si addantur testimoniis in veteri Gallia Christiana prolatis, pene certos nos faciunt exstitisse, brevi tamen tempore, Guidonem episcopum.
Eo mortuo vel cedente, Casto de Cornon canonicus & præcentor ecclesiæ Aniciensis, administrator fuit bonorum temporalium ejusdem, sede vacante, una cum abbatibus Secureti, & S. Petri de Turre, ac Johanne de Barone canonico Aniciensi, & hoc nomine transegit cum fratre Jordano de Cereys præceptore domus militiæ Templi Aniciensis pro domo de Salvitate. Actum apud villam de Salvetate die Sabbati post festum Resurrectionis Domin. anno Dom. m. cc. lxxxiv. Quam transactionem confirmavit frater Pontius de Broëto magister domorum militiæ Templi in Provincia.
De S.t Bonnet.Fredolus de sancto Bonito, Segusianus, qui aliquando Fredolo & Fredoletus appellatur, a Martino papa IV. non solum electionis suæ confirmationem obtinet, an. 1284.1284. die 2. Septembris, sed
etiam ab ipso Romæ consecratur. Urbem solemni
ritu ingreditur eodem anno die 30. Septembris.
Philippus IV. Galliæ rex cognomento pulcher,
ex Navarra rediens an. 1285.
1288.1285. Anicium accessit,
obtulitque ante altare Dei-paræ virginis calicem
aureum ingentis pretii. Anno 1288. Carmelitas
in urbem admisit ; quo etiam tempore Pontius Comptor de Chateul heredem suum instituit episcopum Aniciensem. An. sequenti rebus humanis exemtus est die 4. Augusti, ut docent scriptores de rebus Aniciensibus. Attamen in necrolog. Fr. Minorum legitur obiisse viii. id. Octob.1289. Jacet apud Dominicanos. Vide inter instrum. C. xxii. col. 237.
De Neufville.Fredolo mortuo capitulum elegit successorem ; sed electus, cujus nomen ignoramus, jussuum resignavit in manibus Nicolai papæ IV.Thes. reg. Chart. qui ad hanc sedem promovit Guidonem de Nova-villa suum capellanum anno 3. sui pontificatus mense Julio ; quo etiam anno, qui fuit Christi 1290.1290. eundem Regi commendavit, & pallio donavit. Hoc quoque anno Guidoni ejusque successoribus, supremæ curiæ Parisiensis placito asseritur jus hominii in comitatum Bigorrensem. De hoc jure litem moverat Eduardus rex Angliæ & dux Aquitaniæ, denegaratque hominium episcopo Aniciensi ; sed causam obtinuit præsul mense Februario anni jam indicati ; at non fine magnis impensis, pro quibus impignoratæ fuerunt quædam pretiosie reliquiæ ; in iis superhumerale Aaron, quod erat ponderis decem marcarum auri ; ejusdem cingulum undecim marcarum auri ; ex repertorio, ut vocant, seu inventario sacræ suppellectilis Aniciensis ecclesiæ, cui hæc dederat Clemens IV. Addita fuere iis multa alia : corona S. Andreæ ex auro cum gemmis & lapillis pretiosis, calix aureus cum patena, &c.
De hoc Bigorrensi comitatu clientelaris fidei professionem fecit nostro Guidoni Johanna Franciæ & Navarræ regina anno 1293.1293. usa procuratore Ægidio Narbonensi archiepiscopo. Anno 1294. die Mercurii Rogationum, reperitur in charta prioris S. Juliani de Turre, ex arch. Cantogilensi[1]. Postea transfertur ad sedem Santonensem. Ex charta Montis-acuti an. 1291. id. Aug. scripta discimus eum habuisse pro vicario generali in spiritualibus & temporalibus, Reginaldum la Porta, qui fuit postea cardinalis, & an. 1293. die Martii post oct. festi omnium Sanctorum. Vide prob. hist. Turen. pag. 68.