Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/371

Haec pagina emendata et bis lecta est
703
704
ECCLESIA ANICIENSIS.

more lugubres filios confirtavit, viamque universæ carnis ingrediens cal. Aug. ad Dominum migravit. Luctus itaque immoderatus in tota Christi militia factus est, quoniam ipse fuerat consilium nobilium, spes orphanorum, imbecillium sustentamentum, militibus homo militaris. Sed præsertim de Ademaro scripsit Raimundus de Agiles canonicus Podiensis & capellanus comitis Tolosani qui suo episcopo in Jerosolymitana peregrinatione comitem sese adjunxerat ; cujus opus editum est inter Gesta Dei per Francos. Hic de morte Ademari hæc lugens ait : Dominus Ademarus Podiensis episcopus dilectus Deo & hominibus, vir per omnia omnibus carus die cal. Augusti migravit in pace ad Dominum, tantusque luctus in morte ejus fuit, ut nos qui vidimus, dum præ magnitudine rerum scribere curamus, comprehendere aliquatenus nequivimus.

In memoriam strenui & magnanimi præsulis, ejus successores episcopi Anicienses in insignibus gestant ensem cum pedo pastorali ; & canonici cathedralis tempore Paschali deferunt in modum thoracis, seu scapularis, angustum vellus leucophæum, quod lingarellam nuncupant. Ex tabulis S. Theofredi multa huic monasterio dedit Ademarus : in iis ecclesias S. Frontonis, S. Georgii de Coubon, S. Amantii de Chadron, & S. Vincentii de Solignac.

Ab hoc famosissimo præsule Mons-Ademari dicta legitur urbs Delphinatus in pago Valentinensi, Montelimar appellata ; & Montilii toparchæ nomen Adhemari gerunt.

Sedente Ademaro Raimundus de S. Ægidio, Tolosatum & Ruthenensium comes, villas Segrerii & Brugoriæ dedit ecclesiæ Aniciensi, & multa C. xi. col. 229. alia quæ in ejus diplomate recensentur.


XL. Pontius.

De TournonIn vulgatis Aniciensium episcoporum catalogis duo Pontii post Ademarum recensentur ; unus Pontius Mauricius de Monte-Buxerio, alter Pontius de Turnone. De cognominibus minime inquiremus, quæ in tabulis non reperiuntur ; nunc videndum utrum unicus fuerit Pontius, an duo sint admittendi.

D. Claud. Estiennot ex duobus unum facit ; & quidem in Gallia Christiana Fratr. Sammarthanorum, de secundo nihil dicitur quod de priore non legamus, videlicet ipsum sepultum fuisse in prioratu de Roca-paupere. Pro sua sententia D. Estiennot laudat Chronicon S. Petri Podiensis. Hanc quoque sententiam amplecti cogimur.

Itaque observandum est Ademaro in peregrinatione Jerosolymitana mortuo anno circiter 1098. tardius datum fuisse successorem, scilicet an. 1102. ut diserte notat Hugo Flaviniacensis in fine sui chronici, quod vulgo Virdunense appellatur. Scribebat autem quæ sua ætate contigerant ; hinc ei fides indubitata debetur : Anno, inquit, ab Incarnatione Dom. m. c. ii. ordinatus est in episcopum Aniciensem Pontius Casæ-Dei abbas ; & abbatiam Casæ-Dei procurandam suscepit Aimericus.

Ex hoc testimonio sequitur Pontium illum episcopum cognominatum fuisse de Turnone : nimirum, qui præfuit ecclesiæ Aniciensi Pontius, idem prius Casæ-Dei abbas fuerat ex Hugone Flaviniacensi & aliis ; at nullus inter hujus monasterii abbates reperitur qui fuerit appellatus Pontius Mauritius de Mont-boissier.

Nobile ipsius genus innotescit ex litteris Pontii vicecomitis Podemniacensis, concedentis abbatiæ Piperacensi ecclesiam S. Petri de Billiaco, quæ Ex tabul. Piperac.donatio laudata fuit a Pontio episcopo Anicienfi vicecomitis avunculo. Nulla legitur in hoc instrumento temporis nota ; sed factum est tempore Bernardi de Chasnac primi abbatis Piperacensis, qui præfuit ab an. circiter 1097. ad 1118.

Cum ex duobus Pontiis unus duntaxat exstet ; huic tribui debent quæ inter utrumque partiuntur scriptores. Itaque dicendum Paschalem II. ipsi pallium concessisse an. circiter 1105. 8. calend. 1105.
1117.
Aprilis. Anno 1117. fœdere perpetuo junxit ecclesiam Aniciensem & Casæ-Dei abbatiam. Mortuus die 25. Januarii legitur, & quidem anno 1131. sed duobus aut tribus circiter annis citius, quando constat Humbertum Pontii successorem jam sedisle an. 1128. vel 1129. Jacet in prioratu de Roca-paupere diœcesis Valentinensis in pago Vivariensi. Legimus tamen alicubi eum mortuum xii. cal. Maii, sepultum fuisse in Casæ-Dei monasterio. Verum in martyrologio Cornilionis legitur & quidem melius : ix. cal. Februarii D. Pontius Aniciensis episcopus & quondam noster abbas.


XLI. Humbertus.

Humbertum electum fuisse in episcopum Aniciensem saltem an. 1128. vel 1129. docet ejusdem charta[1], qua donat in festo Annuntiationis B. Mariæ, an. m. c. xxix. ecclesiæ B. Mariæ de Pebrac, atque S. Andeoli, quæ est in castro quod vulgariter vocatur PodempnacTab. Piper. ecclesiam S. Martini in eodem castro Podemnacensi constructam ; qua in charta se appellat Aniciensis ecclesiæ electum. C. xii. col. 230.Ex eodem instrumento edito in appendice discimus eum Romam petiisse consecrationis obtinendæ gratia.

1133.Anno 1133. Umbertus episcop. Podiensis, Guillelmus Mimatensis, & Gaucerandus Vivariensis, xenodochii S. Mariæ Podiensis sodales commendarunt fidelium Christianorum caritati, & eleemosynas huic xenodochio erogantes participes fecerunt precum, aliorumque bonorum operum sodalitii hujus.Tab. episcop. Albiens.

Hoc episcopo Aniciensi postulante, Ludovicus vi. Francorum rex, privilegia ecclesiæ Podiensis auxit ; deditque seu potius confirmavit Humberto & ejus successoribus civitatem Anicium, castrum Corneliæ, cum omnibus munitionibus, forum, teloneum, monetam, &c.

Hoc in instrumento, quod legimus in autographo, Rex Humbertum fidelem & amicum suum appellat. In fine legitur : Actum Aureliæ publice anno Incarnati Verbi m. c. xxxiiii. regni nostri xx. vii. Ludovico filio nostro in regem sublimato anno tertio, astantibus in palatio nostro

  1. Charta indentata est sed divisa per priores alphabeti litteras, quam ex archivo Piperacensi eruit R. P. de la Coudre abbatiæ Piperacensis major prior meritissimus.
Y y iij