Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/367

Haec pagina emendata et bis lecta est
695
696
ECCLESIA ANICIENSIS

æra d. cccc. lxxxix. hoc est, anno Christi 951.951.
C. iii col. 222.
ut legitur in præfatione Gomesani, quam damus. Eodem an. 3. nonas Maii, feria 2. Luna viii. subscripsit chartæ pro subjectione cellæ S. Enimiæ cœnobio S. Theofredi, cujus tunc abbas erat Dalmatius. Vide Mabill. ad an. 951 n. 50.

Godescalcus legitur primum posuisse lapidem ædis S. Michaëlis, in vertice stupendæ rupis de Acu ** S. Michel de l'Aiguille., Augusto mense anno 962. & obiisse i. Decembris ejusdem anni, ex libro obituum, post impetratam a Lothario rege confirmationem privilegiorum suæ ecclesiæ, de qua apud Gisseium.[1]


XXX. Bego.

Bego subscripsit litteris Gotescalci pro restitutione monasterii S. Theofredi, multis annis postquam datæ sunt, & post Gotescalci antecessoris sui mortem. Idem fecit Wido Begonis successor mortuo Begone, ut observat MabilloniusAd an. 938. n. 93.. De hoc episcopo nihil superest præter id quod habet vetus calendarium ad diem ii. Februarii : Eodem die lacrimabilis transitus Begonis venerandi præsulis, qui decus ecclesiæ augere laborans, virtutum omnium flore perspicuus, in juvenili ætate positus astra petit, clericorum mentibus fletum addens sævi discriminis.


XXXI. Wido seu Guido.

D’Anjou.Inter Begonem & Widonem catalogi editi collocant Hectorem & Petrum episcopos. At Hectorem præmittere debuimus Gotescalco : Petri vero nullam habemus notitiam. Itaque nunc de Widone dicendum, ac primum de illustrissimo ipsius genere. Filius erat Fulconis junioris comitis Andium ex Gerberga, fraterque Goffridi seu Godefredi, Grisagonellæ a vestimento dicti, Andium quoque comitis ; ut nos docent gesta comitum seu consulum Andegavensium : Fulco tres habuit filios, primogenitum Gosfridum, alter Guido episcopus Podii : tertio Drogo.

Guido litteris imbutus jussu parentum, secularibus pompis valedixit, monachumque induit in Cormaricensi diœcesis Turonensis monasterio, ubi, pulso Arnaldo intruso, communi fratrum consensu, annuente Rege, in abbatem est electus. Tunc abbas Cormaricensis Villa-lupensem quoque abbatiam regebat. At cum Guido dissensiones esse inter utriusque monasterii monachos animadvertisset, hortatu & consilio Arduini Turonensis archiepiscopi, Villa-lupensibus potestatem fecit sibi eligendi abbatem in posterum ; elegeruntque Humbertum. Simul fuit abbas Ferrarienfis, & S. Albini Andegavensis ; retinuitque Cormaricensem præfecturam usque ad an. 976.976. quo creatus est episcopus Aniciensis, inquit Mabill.

Aliquot annis ante episcopatum, ob multa prædia distracta ex monasteriis & data in beneficium, eum pœnituit, litterasque dedit, quibus adjurabat eos qui hoc pacto possidebant suorum monasteriorum terras, eas quantocius restituerent : ipse vero sic a se occupata restituit. Nunc de ejus episcopatu dicamus.

Wido, Lothario rege volente, non sponte promotus ad episcopatum Aniciensem, cum ad eum capessendum accessisset, obviam ei venerunt soror ejus Adelais uxor Willelmi provinciæ comitis, eorumque filii Pontius & Bertrandus, qui Aquitaniæ nobilissimi consules appellantur. Eorum ope opportune usus est sapiens episcopus tum ad procurandam pacem & tranquillitatem, sanciendo treugam Dei, tum ad coërcendos bonorum ecclesiæ raptores, quos ablata restituere coëgit. Legere juvat in instrumentis pie & fortiter ab eo gesta descripta in charta veteri quam nostris SammarthanisC. iv. col. 223.
993.
996.
communicavit dom. du Bouchet. Fundatio ecclesiæ S. Petri de Monasterio ibi facta legitur an. 993. Pervenisse dicitur usque ad annum 996. Sed eum tardius occubuisse probat charta seu decretum de treuga & pace ab eo promulgatum, quod inter instrum. ecclesiæ Aniciensis edidimusC. v. col. 225.. Ad annum 1002. decretum hoc in dubium revocat Marcæ Hispanicæ scriptor eruditissimus.p. 418. Cum enim, inquit, inter eos (episcopos qui cum Widone decretum condiderunt) nominatur Fredolo Elenensis, nullaque ejus mentio reperiatur ante annum octavum regni Roberti regis, & anno millesimo certum sit Berengarium (Fredelonis antecessorem) fuisse episcopum Elenensem, liquet eum episcoporum conventum agi non potuffi ante an. millesimum.

Alia ex parte constat Widonem episcopum annum millesimum in episcopatu non attigisse, cum Stephanus ejus successor post Drogonem depositus sit anno 998. Unde conjicimus Widonem, cum animadvertisset Drogonem vel episcopatum renuisse, vel morte præventum obtinere non potuisse, Stephanum vero a Gregorio V. depositum fuisse, ad episcopalem cathedram rediisse, & auctoritate qua pollebat in ea aliquandiu perseverasse.


XXXII. Drogo.

Magnas in angustias nos conjiciunt de Drogonis episcopatu diversa omnino invicemque pugnantia testimonia. Sammarthani fratres, qui sequuntur gesta comitum Andegavensium, Widoni episcopo subrogant Drogonem, Dreux, Widonis fratrem : Drogo, inquiunt hæc acta, a Fulcone nimis dilectus, quia eum in senectute genuerat, peritia litterarum & artium liberalium edoctus, benignitate Hugonis regis in episcopatum Podii fratri successit. His opponitur nomen Drogonis nullibi occurrere in catalogis aut in tabulis Aniciensibus ; unde altum de ipso in historia Gissei silentium. Præterea noster D. Jacobus Boyer, qui scrutatus est & excussit omnes tabulas Anicienses, nullum documentum invenit in quo Drogonis vel nomen occurrat. Insuper Stephanus de quo infra, in concilio Romano sub Gregorio V. condemnatus fuit & omni ordine sacerdotali spoliatus, eo quod Lab. Bibl. novæ t. ii. p. 765. a Widone vivente episcopo avunculo & prædeceffore suo esset electus sine cleri & populi voluntate, ac post ejus mortem contra cleri et populi voluntatem a duobus tantum episcopis non comprovincialibus ordinatus.

  1. Notat noster Claud. Estiennot in hist. MS. Aureliacensis cœnobii, circa an. 943. floruisse Theobaudum episcopum Vellavorum qui fuerat Aureliac. monachus ; unde autem id eruerit, non indicat ; sed falsi arguitur nisi admittatur duplex Gotescalcus.
Tomus II.
Yy