Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/364

Haec pagina emendata et bis lecta est
689
690
ECCLESIA ANICIENSIS

qua crypta vetustæ ecclesiæ ipsius nomine insignitæ, sub majori altari cum reliquiis sanctorum Valentini & Albini collocatum, pio fidelium concursu honoratur vi. cal. Martii, quo ejus natalis dies celebratur. Altare autem constat unico lapide concavo, ac fulto quatuor columnis ex hoc unico lapide compactis. Affixa est altari hæc inscriptio :

Hic jacet huic templo qui nomen fecit & urbi,
Insuper hæc sanctos continet urna duos.


VII. S. Evodius.

Evodius ** S. Vosy. sedem episcopalem ab urbe Vellavorum S. Pauliani nomine nobilitata, transtulit ad Montem-Anicium[1], quod forsitan locus foret securior. Ibi vero ecclesiam cathedralem condi curavit, assumta in patronam beatissima virgine Maria. Ejus corpus asservatur in ecclesia sub ejus patrocinio constructa, in qua nuper anno videlicet 1712. die 28. Febr. repertum est ab illustrissimo Aniciensi episcopo in capsa, ubi vetus inscriptio docebat ejus sacrum corpus hic requiescere.


VIII. S. Scrutarius.

Scrutarium titulo Sancti donatum nobis exhibet catalogus a nostro D. Jacobo Boyer visus ; eumque commendat ut socium & successorem S. Evodii, in cujus ecclesia ipsius ossa religiose asservantur ; ubi etiam ejusdem festum simul & S. Evodii aliorumque sanctorum episcoporum celebratur solemni ritu pridie idus Novembris. In vulgatis catalogis ipsi subrogatur


IX. S. Epipodius. cui successit
X. S. Suacrius.

De eo & de ipsius antecessores Epipodio consulendum martyrologium Aniciense xii. Nov.


XI. S. Armentarius, al. Hermentarius.

Forte fuit unus ex episcopis hujus nominis, qui subscripserunt epistolæ synodicæ præsulum Gallicanorum missæ anno 451. ad S. Leonem papam. Ejus reliquiæ asservantur in templo Evodiano.


XII. Faustinus.

Quidam episcopus nomine Faustinus memoratur apud Apollinarem Sidonium lib. iv. epist. 6. Per Faustinum antistitem, inquit, non minus mihi veteris contubernii sodalitate, quam novæ professionis communione devinctum, verbo quæpiam cavenda mandaveram ; dicto paruisse vos gaudeo. Hunc Faustinum fuisse nostrum episcopum Aniciensem quidam conjiciunt. Certe sedes utriusque, scilicet Sidonii episcopi Arvernensis, & Faustini Vellavensis, ob viciniam potuissent amicitiam & familiaritatem inter utrumque conciliare & fovere ; præsertim cum ii episcopi essent comprovinciales. Nihil tamen ex hac conjectura licet asserere. Huic episcopo successores dantur in catalogis.


XIII. Forbius, al. Fortius ;
XIV. Flavianus.

Ex præmissis episcopis numero 14. nullus memoratur in Cointianis Annalibus præter S. Evodium.


XV. Aurelius.

S. Aurelius diptycis sanctorum qui Vellavensem rexerunt ecclesiam, inscriptus memoratur a Gregorio Turon. lib. x. hist. c. 25. ubi loquitur de quodam falso propheta, qui præstigiis magnam Galliæ partem deluserat : Quidam, inquit, ex Biturico, ut ipse postmodum est professus, dum saltus filvarum ingressus ligna cæderet, ad explendam operis cujusdam necessitatem, muscarum eum circumsedit examen ; qua de causa per biennium amens est habitus : unde intelligi datur diabolicæ emissionis fuisse nequitiam. Post hæc transactis urbibus propinquis, Arelatensem provinciam adiit : ibique indutus pellibus quasi religiosus orabat : ad quem inludendum pars adversa divinandi ei tribuit facultatem. Ex hoc, ut in majori proficeret scelere, commotus a loco, provinciam memoratam deserens, Gabalitanæ regionis terminum est ingressus, proferens se magnum, ac profiteri se non metuens Christum, adsumta secum muliere quadam pro sorore, quam Mariam vocitari secit. Corfluebat ad eum multitudo populi, exhibens irfirmos, quos contingens sanitati reddebat. Conferebant enim ei aurum, argentumque, ac vestimenta, hi qui ad eum conveniebant. Quod ille, quo facilius seduceret, pauperibus erogabat, prosternens se solo, effundens orationem cum muliere memorata, & surgens, se iterum a circumstantibus adorari jubebat. Prædicebat enim futura, et quibusdam morbos, quibusdam damna provenire denuntiabat, paucis salutem futuram. Sed hæc omnia diabolicis artibus, et prastigiis nescio quibus agebat. Seducta est autem per eum multitudo immensa populi, et non solum rusticiores, verum etiam sacerdotes ecclesiastici. Sequebantur autem eum amplius quam tria millia populi. Interea cœpit quosdam spoliare ac prædari, quos in itinere reperisset, spolia tamen non habentibus largiebatur. Episcopis ac civibus minas mortis intentabat, eo quod ab iis adorari despiceretur. Ingressus autem Vellavæ urbis terminum, ad locum, quem Anicium vocitant, accedit : & ad basilicas propinquas cum omni exercitu restitit, instruens aciem, qualiter Aurelio ibidem tunc consistenti episcopo bellum inferret, mittens etiam ante se nuntios, homines nudo corpore, saltantes atque ludentes, qui adventum ejus adnuntiarent. Quod stupens episcopus, direxit ad eum viros strenuos, inquirentes quid sibi vellent ista quæ gereret. Unus autem ex iis, qui erat senior, cum se inclinasset quasi osculaturus genua ejus, ac discussurus viam illius, jussit eum adprehensum spoliari. Nec mora, ille evaginato gladio in frusta concidit, ceciditque

  1. Hic sequimur communem sententiam, cum nondum certiorem teneamus. Objici tamen potest tempore Gregorii Turonensis, & S. Aurelii Vellavensis episcopi de quo infra, nondum Anicium fuisse civitatem episcopalem ; quando de eo loquens Gregorius hæc habet : Ingressus autem Vellavæ urbis terminum, ad locum quem Anicium vocitant, accedit. Sane de urbe episcopali non ita loqueretur Gregorius Turon. Forte S. Evodius postponi deberet S. Aurelio : nihil enim de chronologia istorum episcoporum constat usque ad Aurelium. Aliunde idem Gregorius non obscure significat infra, Aurelium episcopum apud Anicium tunc sedem habuisse : Qualiter Aurelio ibidem tunc consistenti episcopo bellum inferret. Forte Anicium tunc tantum castrum erat situ plus quam arte munitum, quod nondum in magnam urbem creverat, quia recens erat sedis episcopalis ad hunc locum translatio.