Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/362

Haec pagina emendata et bis lecta est
686
ECCLESIA ANICIENSIS

modum coronæ superbæ ædes comitum de Ventadorio & de Monte-Lauro ; vicecomitum de Turenne & d’Alegre ; baronum de Chalanconio, de la Tour S. Vidal, aliorumque nobilium. Nunc autem vix ullæ supersunt præter domum vicecomitis de Podemniaco, Polignac, qui præterea ad leucæ distantiam habet castrum nobile & antiquum, a quo illustrissimæ gentis hujus cognomen derivatum, Podemniacum olim appellatum ; in quo templi & oraculi Apollinis adhuc vestigia dicunt superesse. Non longe ab ecclesia sunt xenodochium, nosocomium, publica pauperum domus, & infantium incerto patre natorum hospitium.

Sunt præterea intra cathedralis ecclesiæ claustrum tres ecclesiæ simul collegiatæ & parochiales, scilicet S. Georgii, S. Evodii ** S. Vosy.
* S. Agreve.
, & S. Agripani *. Hæc ultima unita est ecclesiæ S. Georgii, quæ cessit seminario ; illud regunt presbyteri ex Parisiensi S. Sulpicii seminario accersiti. In ejusdem cathedralis ecclesiæ claustro exstat S. Johannis Baptistæ baptisterium, quod in tota urbe unicum est.

Præter S. Georgii & S. Evodii parochiales ecclesias, quatuor aliæ sunt in urbe, scilicet S. Petri de monasterio, S. Hilarii, S. Petri a Turre, & S. Spiritus. Extra urbem est parochia S. Johannis Jerosol. quæ uti ecclesia S. Bartholomæi olim pertinebat ad milites Templi, vulgo Templarios, nunc vero ad Melitenses. In tota vero diœcesi sunt 135. parochiæ in quatuor archipresbyteratibus. Earum vero nonnullæ sunt in Arvernia & pagis Gabalitano ac Vivariensi. In urbe & suburbiis sunt : monasterium S. Petri, a monachis Cluniacensibus arctioris observantiæ nuper reformatum secundum S. P. Benedicti regulam : S. Roberti prioratus, Casæ-Dei subiacens : conventus Fr. Prædicatorum, Minorum Conventualium, Carmelitarum & Capucinorum : collegium Societatis Jesu : parthenones monialium nuncupatarum a Nostra-Domina, quæ puellas instituunt : virginum S. Mauricii dictarum ord. S. Augustini : S. Claræ, & earum quæ S. Mariam visitantem Elizabeth patronam habent : domus dicta Refugii, domus hospitalis puellarum orphanarum, domus sororum, vulgo instructionis sub infantis Jesu titulo. Missa facio oratoria quamplurima ; in his sacellum B. Agnetis a Jesu cum domo adjacente pro sororibus pœnitentibus. De abbatiis quæ hac in diœcesi continentur seorsim dicemus.

Episcopus Aniciensis nulli metropolitano subditum se contendit, sed soli Romano pontifici, ex bulla Paschalis II. ad Pontium Mauricium anni 1105. Mansuro in perpetuum decreto sancimus, inquit papa, ut tam tu, quam tui deinceps successores, nulli prater Romanum, metrolitano subjecti fint ; & ut omnes qui tibi in eadem sede successori sunt, per manum Romani pontificis, tanquam speciales Romanæ sedis suffraganei, consecrentur. ldem decernit Eugenius papa III. in bulla ad Petrum episcopum, anno 1145. Sane Stephanus de Chalancon sic præfatur in charta qua notum facit matrimonium contractum a vicecomite Podemniaci nomine Pontio, cum Adelaïde, an. 1223. Nos Stephanus Dei gratia Aniciensis episcopus Dom. papæ suffraganeus specialis, &c. Spicil. tom. x. p. 167.

Hic episcopus utitur pallio, singulari privilegio ; & quidem Stephanus de Mercorio primus pallium a Leone papa IX. accepit, ut refert Baronius Annal. tom. x. ad an. 1050. Idem antistes comes[1] est Vellaviæ, simulque comes & canonicus S. Juliani Brivatensis primus post regem Christianissimum. Olim episcopi Anicienses tanquam Anicii domini, & Vallaviæ comites, jus habebant cudendæ monetæ, & comitiis particularibus Vallaviæ etiamnum præsunt.

Capitulum constat decano[2], præposito, abbatibus S. Petri de Turre & S. Evodii, (hæ sunt majores dignitates,) ac canonicis 40. Minores dignitates, quæ non habent canonicatum annexum, sunt duo fordecani ** vulgo, fordoyen mage, & fordoyen moindre. id est foris decani, major & minor qui præcedunt omnes canonicos ; sescallus, forte senescallus, cellerarius, paneterius, hebdomadarius minor. Hic & alii quatuor hebdomadarii canonici alternis vicibus celebrantis munus implent, hocque gaudent privilegio, ut excommunicationi aut interdicto non subjaceant. Canonici majoribus in solemnitatibus mitras gestant, olimque ferebant extra ecclesiam tota Paschæ septimana in ambitu claustri, ut colligitur ex antiquo ordinario ubi legitur : Caveant nt non soli, sed cum honesta societate incedant, cum mitras, ornamentum videlicet episcopale, deferunt. Eadem in ecclesia sunt decem canonici dicti pauperes seu paupertatis, qui peculiarem habent mensam. Hi unum ex sodalitio suo vicarium creant, qui tenetur recitare officium cum canonicis infirmis. Missos facio inferiores ministros ecclesiæ, musicæ præsectum, ostiarios, mazerium, quem vocant regem ecclesiæ, abbatem campanilis, qui pulsationi campanarum præest. Olim numerabantur in Aniciensi ecclesia 60. canonicatus præter sequentes personatus, qui nunc exstincti sunt, scilicet abbas de Segureto, archidiaconus, præcentor, cancellarius, thesaurarius, major sacrista, capiscolus. Horum munia obeunt singuli vicissim & annuatim electi. De honorariis canonicis inter quos Christianissimus rex & serenissimus delphinus eminent, nihil nunc singulare quod dicatur occurrit. Collatio decanatus, præposituræ, duarum abbatiarum & 25. canonicatuum, pertinet ad episcopum pleno jure ; alii quindecim canonicatus dantur a capitulo.

Ecclesiam Aniciensem, quam angelicam appellant, visitantibus indulgentiæ insignes concessæ sunt, maxime in die annuntiationis B. Mariæ, quando concurrit cum feria VI. Parasceves.

  1. Tertius canonicus & comes ecclesiæ S. Juliani Brivatensis, est Mimatensis episcopus : quartus, est abbas Casæ-Dei : quintus, abbas S. Juliani Turonensis.
  2. Præpositus videtur præcedere decanum in veteribus chartis cum S. Petri Pod. tum aliorum locorum. Certe ter hoc observatum a me in tabulis S. Petri, nusquam vero decanus præpositum antecedit.