6o9 ECCLESIA L : Domin. 997. regnante Rotberto rege. Chartam integram habes t. 4. veteris Gall. Christ. p. 963. Colitur in hoc monasterio S. Silvanus, anno ætatis x 5. al. 1 5. in persecutione Vandalica passiis 16. Oct. Sic autem initia hujus monast. edisserit noster D. Claud. Estiennot : Hildegarius ep. Lemovic, huic coenobio initium dedit circa 980. quod, ut ait Goffiidus Vosiensis post Adhemarum, ordi- nate disposuit in magna caterva monachorum. Paucis tamen annis in eo substitere monachi, Al- duinus enim post Hildegarium episcopus Lemov. qui primum chartæ Bolonis Marchiæ comitis an. 997. subscripserat, volens ut nullus alienare præ- sumeret hunc locum a religione monastica & po— I testate abbatis, quique ilium subdiderat Userciensi asceterio, quod ipsemet Hildegarius hortante ge- nitore suo carissimo D. Geraldo vicecomite res* tauraverat, paulo post suadentc diabolo expulit ab eodem loco monachos & ordinem monasticum, atque ibi canonicos instituit, ut refert Goffiidus du Breuil prior Vosiensis in Chronico, qui qui- dem addit post Adhemarum Cabanensem, ibidem pœnas dedisse Hilduinum ubi deliquerat : cum enim aliquando ecclesiam S. Stephani de Age- duno, unde monachos exstruserat, adiret, spiritum ibi exhalavit, ad S. Martinum sepultus. Abbates quos reperire licuit hic subj icimus. Abbatum catalogus. I. A DaLBALDUS Usercensis abbas, quamdiu XV vixit, Agedunense monasterium rexisse videtur ex charta fundationis ; imo fortasse successo- res longe posthac id juris sibi vindicarunt. II. Clarus Ageduni abbas, saIvo Usercæ jure, inquit Mabillonius, institutus est ab Eustorgio episcopo, & Rotgerio comite Marchiæ. An. 1123. cecidit lite in causa ecdesiæ de Stivaliculis quam Sandionysiani monachi possidebant. III. Geraldus Usercensis monachus tempore _ Bemardi abbatis Userciæ, testis legitur in charta Geraldi episcopi Lemovicensis pro Usercia anno 1145. iterumque in charta Meymacensi anno 1147. indictione x. IV. PhilippusabbOs Ageduni 1196. ex tabu- lis Grandim. a domino de Ganieres descriptiS. V. Petrus an. 1241. hujus loci abbas memo- ratur in charta Nerlacensis monasterii. VI. Andreas 1390. VII. Johannes I. de Armaniaco abbas com- mendatarius moritur 1493* abbas erat 1470. J473* VIII. Martialis Bithon. Obiit 1510. Post quem £ electi duo : Petrus de Marche & Guillel. de S. Mar- cello cui abbatiam adjudicavit episcopus Lemov. Petro de Marche appellante coram archiepiscopo Bituric. Lite pendente ipse mortuus est primo De- cembris 1 5 1 o. cui substitutus a monachis Fran- ciscus deMontagnac eleemofynarius dictæ abbatiæ, ex actis & instrumentis ecdesiæ Lemovicensis. IX. Johannes II. de Albuconio eligitur eodem anno. X. Matthæus du Bois canonicus Lemovic, obiit 1565. XI. D. dAbbin de Ia an. 1595. sche- EMOVICENSIS. 610 A. dulam regiam obtinuit pro hac abbatia & aliir. Vide in Granataria. XII. N. Coquille 1670. & 1680 « XIII. N. Geneys 3 1. Octob. 1704. ABBATIA REGULÆ.*, L.Regie. REGULA BeATÆ Mariæ, ordinis S. Bene- dicti monasterium feminarum enumeratur ab anonymo astronomo, Ludovici Pii vitæ scriptore, inter ea monasteria quæ de novo condita fuere in Septimania ab hoc principe. Vana itaque traditio illa est quæ cœnobii hujus S. Martiali acceptam te- 1 fert originem. Nec minus falsa quæ Pippinum re- geman. 7 63.erga illud munificum facit. Pippinus enim ille qui bcnesicia quædam huic monasterio contulisse dicitur, non Galliæ sed Aquitaniæ rex, silius nempe Ludovici Pii dicendus ell. Ce- terum in censu monasteriorum facto sub Ludovi- co Pio, anno 817. nominatur monasterium S. Mariæ puellare in Lemovicas inter ea quæ Regi & regno nec dona, nec militiam debent, sed soIas preces. De prisca hujus parthenonis religione ac disciplina testis egregius cst Jordanus episcopus Lemovicensis, qui in concilio Lemovicensi super , apostolatu S. Martialis sub annum millesimum tri- * cesimum habito dixit, quod monasteria ejus urbis, videlicet S. Augustini & S. Martini, necnon con* gregario virginum in bafilica beatæ Genitricis-Dei Mariæ, sancti ordinis reverentiam regulariter ob- fervent. Hanc basilicam Urbanus secundus anno ejusilem seculi nonagesimo dedicavit. Post an- nos decem iucendio consumtum fuit cum multis aliis ecclesus hoc monasterium, cujus omnium pro- pemodum ante id tempus abbatissarum nomina exciderunt Residuarum seriem accipe. ABBATISSARUM CATALOGUS. I. U N T R A D A, prima ilIius parthenonis vJT abbatissa nominatur in vitioso diplomate Pippini Aquitaniæ regis, quem eidem monasterio impense munificum fuisse constat ex diplomatibus posteriorum regum qui ejus donationes confirma- runt. Sedebat anno 8 3 7. ex Dom. de Vertha* mont libellorum supplicum iu regia magistro a Sammarthanis Iaudato. II. Deda soror Ademari Scalarum vicecomitis, anno 1 5. regnante Ludovico rege, ex chartulario Tutclensi. Quædam vendidit Bernardo abbati Tu- telensi an. circiter 950. Vide hist. Tutel. lib. 1. p. 13. & iu appendice col. 3 47. & 3 49. 111. Almois, seu Almodia, Bonæ-Sainæ monia- Iis, eligitur abbatissa Regulæ circa annum 1155. de qua necrologium xi. die Septembris, al. xv. cal. Octob. scilicet in necrol. Bonæ-Saniæ. IV. Maria I. de Limoges de Combom, fiIia Ademari de Combom & Brunesendis vicecomi- tistæ Lemovicensis, ex genealogia Gaufridi de Breuil cap. XLI. • præerat circa annum 1165. a quo frater ejus Ademarus vicecomes Lemovicen- sis in vivis agebat. V. Amabilis, seu Mabilia an. 11 80. VI. Agnes I. abbatissa & totum capitulum * Audior ille suum chronicon ad annum 1184. perduxit. Qq ii ;
Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/323
Haec pagina nondum emendata est