Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/3

Haec pagina emendata et bis lecta est
ADMONITIO.

nomina & cognomina informibus exarata characteribus, quæ legere, nisi conjiciendo & divinando, non licuit.

De iis post editum primum tomum, ad me scripsere nonnulli viri docti, officiose quæ emendatione digna censerent, solo, ut par est credere, veritatis acti studio indicantes. Alii vero in hoc studiorum genere parum versati, ex contentione acriorem censuram adhibuerunt. Quid tum, dummodo veritas, cui soli scribimus & famulamur, magis ac magis innotescat. Utrisque respondebimus in animadversionibus ad calcem subjiciendis.

Alia sunt quæ observavimus a nemine notata ; & ad hæc quoque bona fide deletilem adhibuimus spongiam. Si qua vero errata deinceps detexerimus, ea in tomorum sequentium præfationibus detegere & detergere nunquam pigebit.

Post responsa ad singula quæ nobis objecta sunt, restat generalis objectio diluenda.

D. Edmundus Martenne, inquiunt, tanta festinatione Gallicanas provincias obivit, ad colligenda ecclesiastica monumenta, ex quibus nova Gallia Christiana consarcinata est ; ut vix potuerit ea qua oportebat accuratione chartophylacia scrutari, explorare instrumenta, & corrupta a sanis & sinceris discernere ; maxime cum præcipuus ejus itineris litterarii scopus esset molem sui thesauri anecdotorum, ut ipse appellat, augere. Hanc objectionem, quæ in ore omnium pene est, dissimulare non potuimus, sed ad eam facile respondetur.

Primo, pleraque a nobis adhibita ad repurgandam & amplificandam veterem Galliam Christianam, nostro labore parta sunt, & diligentia in legendis antiquorum monumentorum collectionibus, quæ ab annis sexaginta in lucem prodierunt ; in investigandis codicibus manu exaratis, quorum in Parisiensibus bibliothecis & museis, in parlamenti ac cameræ computorum archivis, &c. immensa propemodum est copia. Quid nobis non suppeditavit litteraria penus Mabillonii, quam jure appellare possumus omnium scriptorum ad ecclesiasticam & monasticam historiam pertinentium inexhaustum thesaurum.

Secundo, sexennium in litterariis itineribus D. Edmundi Martenne & socii ejus insumtum, sufficiebat ad perlustranda serio chartophylacia, & examinanda maturo judicio instrumenta ; etiamsi magnam temporis partem in colligendis anecdotis contulisset, quorum jam duos habebat tomos, quando litterario quod descripsit se commisit itineri anno 1708.

Tertio, D. Edmundus Martenne, non unicus, sed unus fuit ex multis qui nobis opem tulerunt, ad consulenda & colligenda chartophylaciorum instrumenta. Eo sane consilio D. Jacobus Boyer, ut alios interim bene multos sileam, omnia pene loca, de quibus in priori, & altero tomo nostræ Galliæ Christianæ actum est, peragravit, nullosque tabulariorum forulos intactos reliquit. Itaque si Martennius præproperans nonnulla prætermisit, quæ ipsi exciderunt, Boherius haud dubie recolligit.

Præter adjutores & socios mei laboris in præfatione primi Galliæ Christianæ tomi commemoratos, duo ex nostro sodalitio a tribus annis accesserunt viri religiosissimi & doctissimi domnus Johannes Thiroux & D. Josephus Duclou, qui mutuam operam mihi conferunt ad suscepti operis continuationem & perfectionem.

Complectitur hic tomus duas tantum provincias Bituricensem & Burdigalensem, seu Aquitanicas primam & secundam ; & tamen majoris est molis quam primus, quia longe plures continet abbatias, quarum, uti archiepiscopatuum & episcopatuum præmittendus est elenchus.