480 ECCLESIA Balbi mense Junio tatam habuit donationem Ar— A ioini quæ refertur in chartulario Brivatensi art. 3 1. Item alteram donationem loci de Frodgerias, Erugere, collati Brivatensibus ab Eldebardo pres byteroanno ii. Caroli-Crassi mense Aprili. Hunc præpositum fuisse usque ad annum iv. ejusilem Caroli testis est MS. libri de honoribus S. Juliano collatis charta 3 5. IV. Futarius præpositus una cum AIdcfredo de- cano consensum præbet donationi quam Frotarius archiepiscopus Bitur. & abbas, fecit Stephano cen- sus annui x. sol. de mansis apud Gisacum, absque chronicis notis. V. Heldefredus, sive Elfredus, vel Helfri— I dus, aut Aldefridus, his enim nominibus va- rie nuncupatur ; ex decano Brivatensi ad præ- posituram ejusilem ecdesiæ evectus fuit circa an. 889. nam anno 1. Odonis regis mense Sep- tembri, cum Frotario archiepiscopo Bituricensi & abbate S. Juliani, & Geraldo decano ejusilem eeclesiæ, assensum præbuit donationi loci de Pau- iiaco, Pauliac, a Roberto canonicis Brivatensi- bus concessi ; mense Junio subsequenti consensit alteri donationi factæ tempore Adalgerii episcopi & abbatis S. Juliani, ex qua liquet ultimum Fro- tarii archiepiscopi annum & primum Adalgerii Ruthenensis episcopi cum anno 889. concurrisse. In libro MS. de honor. S. Juliano coUatis reperi- turfundatio capellæ in honorem S. Andreæ, Fro- tario archiepisc. & abbate, Helfredo præposito, mense Septembri anno 1. regnante Odone rege, (id est, an. 888.) Anno vm. ejusilem regis El- fredus permutationem quandam fecit cum Bemar- do decano Brivat. In eod. cod.MS. legitur donatio Abonis & Adæ uxoris, Guillelmo comite & abbate & Helfredo præposito, anno v. regnante Carolo ; item donatlo Gerardi & Agmodis uxoris mense Novemb. an. XII. regnante Carolo, Guillelmo duce rectore ecclesiæ Brivat. & Helfredo præpo— j- sito. Item donatio Gonterii clerici eodem Guil— k lelmo comite & abbate, Eldefredo præposito & curam gerente. Heldefredus autem noster præ- posituram Brivatensem oecupavit usque ad an. Xii. Caroli Simplicis. VI. Radulphus I. donationi Iterii cujusilam interfuit tamquam præpositus Brivatensis, mense Septembri anno xiv. Caroli-Simplicis. Vide char- tam 39. MS. lib. de honor. S. Juliano collatis. RaduIfum reperio iu charta Brivat mense Aprili anni prædicti xiin. Caroli regis. VII. Arlebaldus, sive Ariabaldus memoratur in instrumentis 218. & 2 6 3. chart. Brivatensis, datis mensibus Maio & Junio, regnante Carolo I anno xv. Willelmo comite & abbate. Item annis xix. &xx. ejusilem regis. Anno d. cccc. xIx. ind. vlI. decimo cal. Januam Carolo rege Fran- corum anno xxi. adiit Wiilelmum Aquitaniæ ducem & abbatem S. Juliani, & ab eo diploma obtinuit quo cautum est ne bona communis men- sæS. Juliani in usu tum laicorum, tum eccle- siasticorum disperderentur. Nominatur in charta 194. chart. Brivatensis data anno 1. Rodulfi regis ; anno proxime sequenti una cum Cunaberto decano Brivatensi subscripsit Kariabaldus instru- S. FLORI. 481 . mento fundationis monasterii Cefciniensis dato anno II. quo infideles Franci regem suum Carolum inhonestaveruntt& Rodulsum in principem elegerunt. Anno denique iv. ejusilem Rodulfi mense Octobri una cum eodem Cunaberto decano, excepit do- nationcm loci de Brassec, quem Acfredus comes & abbas Brivatensis canonicis S. Juliani concessit. Vide album Brivatensium abbatum. VIII. Cunabcrtusprimum decanus, postmo- dum præpositus circa annum 927. aut 928. Anno v. regnante Rodulfo, mense Octobri, laudavit donationem ab Hictore in gratiam Briva- tcnsis eeclesiæ factam tempore Dalmatii abbatis. I ln lib. de honorib. S. Juliano collatis reperitur donatio Bernardidie 3. Novemb. regn. Rodulpho rege, Dalmacio vicecomite, Cunabertopræposito. Memoratur etiam annis vi. & vm. ejusilem regis, item annis 1.11. m. & v. Ludovici Ultramarini, quod in chart. Brivatensi videre est. Huic Cuna- berto debetur fundatio monasterii Cantogilensis, cujus instrumentum refert Mabill. Annal. Bened. tom. 111. pag. 707. in appendice, ubi levita dici- tur. Fato functus erat anno VI. Ludovici iv. Vide capitul. tom. 11. cap. 1 5 37. & Annal. Benedict. tom. m. pag. 434. IX. Joseph ex Odilo, seu Odilone & Ildiarde * genitus, fratres habuit Stephanum & Astorgium. Consobrinus erat Blidsendis uxoris Bemardi Arvernorum comitis. Præerat mense Martio an. vI. Ludovici Ultramarini : hujus etiam fu mentio in instrumentis 118. 119. 148. 294. 316. 340. & 3 8 6. chart. Brivat. datis regnante Ludovico hujus nominis iv. annis vii. vm. Ix. x. xi. & xvI. X. Robertus, Stephani Arvernorum episcopi nepos, præposituram occupavit per spatium xxv. annorum, memoratur enim in MS. libro de ho- noribus S. Juliano collatis ab an. m. adxxviiI. Lotharii regis. Assensum præbuit instrumento j quo prædictus Arvernorum episcopus concessit S. Juliano Brivatensi vicum vulgariter vocatum Lisiniacum, nunc Sangermanum, cum ecclesiis & aliis appendiciis, &c. datum an. 962.Nativ.Dom. ind. v. mense Febr. An. xvi. Lotharii regis mense Febr. interfuit donationi Izengarde, quæ dedit ca- nonicis Brivatensibus quidquid habebat in comita* tu Brivatensi, in vicaria de Cantalogo. Memoratur etiam in chartis 3 24. & 3 9 2. MS. lib. de honor. S. Juliano collatis, datis mensibus Februario & Maio, regnante eodem Lothario anno xxviII. XI. Gerardus, seu Geraudus præposituram Brivatensem occupabat anno salutis 1000. Hunc ex nobilissima Aureliacensium toparcharum stirpe — oriundum esse asseruit dominus Audigier in his- toria Arvem. manulcripta.Gerardi præpositi exstat mentio in charta 54. chartul. Brivat. data an. 111. Roberti regis mense Martio tempore Arculfi ab* batis : anno xv. ejusdem regis mense Februario ta- tam habuit donationem Umbergæ, quæ locum vulgariter vocatum Luziac cum eeclesia S. Justi Brivatensibus concessit, approbantibus Willelmo comite & Roberto vicecomite ; ejusilem Gerardi tempore, anno scilicet xx. Roberti regis mense Februario Pontius comes Gabalitanus & Forensis concessit Brivatensi collegio ecclesiam Faveirola.
Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/258
Haec pagina nondum emendata est