Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/2

Haec pagina emendata et bis lecta est


ADMONITIO.


PRodit tandem in lucem, elegantissimis, & quidem typis plane regiis novæ Galliæ Christianæ Tomus secundus, beneficio & munificentia Celtissimi & Regii Principis, qui Galliæ publicam rem, mira prudentia moderatur, parique tuetur fortitudine. Hoc Mœcenate, verius quam Horatianus, atavis Regibus edito, quid non licet nobis pro Gallia Christiana polliceri !

Post plurima, ne dicam omnia pene comparata undecunque in hoc opus subsidia, unum videbatur deesse ; scilicet ut notarum & observationum viri clarissimi & doctissimi Stephani Baluzii, in Fratrum Sammarthanorum Galliam Christianam nobis copia fieret, quod potissimum in votis erat. Sed huic thesauro, quem per annos sexaginta quatuor congesserat, his gazis tanto labore partis incubabat paulo tenacior noster senex ; nec patere quorumcunque oculis patiebatur. At post ipsius mortem, quam cum omnibus litterarum cultoribus prosecuti sumus lacrymis, voti tandem compotes facti sumus, jussu providentissimi Principis Franciæ supremi Rectoris, qui inter maxima regni negotia, minimis quoque mira vigilantia prospicere non dedignatur. Itaque cum oculatissimum Principem minime lateret, Baluzium locupletissimam rei litterariæ reliquisse supellectilem, maximeque pro Galliarum historia ecclesiastica, quæ magno usui mihi esse posset ; præcepit, nec rogatus, nec monitus (ea est Principis beneficentia) ut tantis divitiis, ad commune reipublicæ litterariæ bonum mihi perfrui liceret : quod consecutus sum illustrissimo viro D. de Machaut Regi à Consiliis & Urbanarum rerum Prætore vigilantissimo, jussorum Principis exsecutionem curante.

Tanto potiti thesauro, sine mora contulimus Baluzianas animadversiones & observationes in veterem Galliam Christianam, cum novæ a nobis adornatæ & publici jam juris factæ tomo primo, & maxima parte tomi secundi jam tum typis mandata : & magno cum gaudio, nec sine stupore explorate perspeximus, pauca admodum esse in his doctis notis, quæ in opere desiderentur nostro (a)[1]. Hæc citra jactantiam, & sine suco dicta explorare quisque potest, laudatas notas consulendo inscriptas marginibus veteris Galliæ Christianæ quadripartitæ, quæ nunc cum MSS. codicibus Baluzianis in regia bibliotheca asservatur ; quod non dubium erit æquo & benevolo lectori, diligentiæ nostræ in scrutandis ecclesiæ Gallicanæ veteribus monumentis argumentum.

Absit tamen ut immunem a mendis putem novæ Galliæ Christianæ tomum primum, ab annis quatuor editum, aut alterum qui nunc lucem aspicit. Miraculo sane proximum foret, si tantæ molis historia, innumera pene facta, ex reconditioris antiquitatis tam sacræ quam prophanæ visceribus eruta complectens, & multis propemodum inextricabilibus chronologiæ notis implexa, erratorum expers esset. Plurimorum quoque lapsuum causam præbuere tot

  1. (a) Discrepamus tamen aliquando ; ubi scilicet Baluzius aberrat. Exempli gratia, vir doctus corrigit Sammarthanos qui scripserunt tom. 4. pag. 679. col. 2. Moyssiacum addictum fuisse Cluniacensi congregationi tempore S. Hugonis abbatis, & pro Hugone, Odilonem ponit ; sed charta xviii. quam damus inter instrum. pag. 37. col. 1. probat legendum esse Hugonem. Idem Baluz. annis 1229. 1234. 1236. assignat Guillelmum abbatem ; at luce clarius est his annis abbatem Moyssiac. fuisse Raimundum de Monte-pensato, & Guillelmum electum tantum fuisse an. 1245. Docet Bertrandum Roberti præfuisse circa 1380. Attamen probavimus Almericum abbatem fuisse ab an. 1371. usque ad 143.
Tome II.
2