347 ECCLESIA CLj abbatis Andreæ singulis mensibus. Ibidem legitur : Abbas Andreas xii. Maii vigiliam habet.j XII. denarii & dimidia libralia dantur, & magna cymbala pulsantur. ln necrologio S. Petri de Casis ad diem 22. Aprilis memoratur Andreas du Puy abbas Calæ-Dei ; idem porro videtur esse ac Andreas de Chanaco. XXXII. Hugo III. de CaIviniaco, Chauvi- gny de Blot, ex abbate Menatensi eligitur archi- mandrita Casæ-Dei die Maepi, 21. Maii, anno 1420. cujus tamen non adiit possessionem nisi die 1 5. Aprilis anni 1421. Mira Hugonis in cives Casadeenses enituit pietas, cum tota pene eorum urbe flammis consumta an. 1426. muni* * fica liberalitate in restaurandis civium domibus omnem operam posuit. Confutandus hic Antonius Yepez tom. vi. chronic. centur. 7. cap. 5. pag. 5 64. Obtinuit anno 1434— privilegium a Carolo Francorum rege datum Viennæ ; & aliud * nondum u Ludovico ejus filio ♦ datum Novioduni til. caI. Aug. an. 1444. Item litteras apostolicas a Ni- colao V. datas an. 1450. Anno denique 1465. fenio confectus & morbis, nepoti suo, de fratrum consensu abbatiam resignavit., retenta sibi modica pensione ; atque in monasterium Cantogilense se- cessit, ubi meritis plenus & annis obiit die 2. Au- gusti an. 1478. corpuS inde Casam-Dei delatum’ solemni pompa, ante cancellos presbyterii iu loco ubi Iegunturcpistolæ ad Moysen sepultum est. In veteri necrologio sic habetur : Abbas Hugo de Blot III. die Augusti cum magnis cymbalis, & dantur dimidia libralia cum XII. denariis ; vigiliam habet, convivium, &c. XXXIII. Reginaldus de Chauvigny de Blot Casie-Dei monachus & infirmarius major, nec- non prior S. Salvatoris in Rua, patruo sponte cedenti successit, consirmatus a Paulo II. summo pont. bulla data eodem anno 1465. Juraec- clesiæ visiter defendit, vestiaria augmentavit, suit amator hostutalitatis, reparationum & numeri re-1- ligioforum, inquit MS. codex Petri Bringerii. Vigebat tunc temporis in monasterio Calæ-Dei consuetudo exigendi a quosibet monasticum habitum suscepturo, summamxn. nummorum aureorum, pro lecto novitii ; quæ ut penitus abro- garetur satagens Reginaldus abbas, prioratum 5. Roberti de Villa-Dei diœcesis Mimatensis, mense conventuali uniri curavit, bulla Sixti papæ IV. data idibus Decemb. an. 1477. Cultus eccle- siæ sollicitus, analogium, sive ut ait vetus codex MS. Iectorium cupreum confici curavit. Librum Evangeliorum per manuSJacobi Guozelli exarari, fecit an. 1479 « Ornamenta plurimapretiosa ec- desiæ legavit, domum abbatialem a fundamentis excitavit, necnon maximam partem aedificiorum regularium construxit, in quorum fornicibus vi- suntur adhuc gentilitia ejus insignia. An. 1489. indict. 7. die 27. Aprilis transegit cum canonicis de Langehac. Obiit an. 1491. 9. Maii, quo die anniversarium ejus annotatur in veteri calendario. Jacet inter presbyterium & cathedram celebrantis. XXXIV. Jacobus de sancto Nectario (Sene- terre) ex illustri prosapia satus, eligitur abbas sub initium mensis Junii an. 1491. cum esset prior Tornus II- \ROMONTENSIS. 348 A S. Gcmmæ in diœcesi Santonensi, & confirmatur a Geraldo, qui postea fuit episeopus Parisiensis, suffraganeo Caroli de Borbonio episcopi Clarom. ad id lpecialiterex privilegio Sedis apost. delegato, in palatioepiscopaliClarom. die 15.Juniiejusilem anni ; ipso deinde summo pontifice Innocentio VIII. laudante & approbante bulla data apud S. Petrum, VI11. idus Julii, pontificatus an. septimo. Transegit an. 149 3. die 2 3. Augusti cum Jacobo dAmboise abbate Cluniacensi super hereditate Antonii de Balsac, episcopi Valentinensis, qui prioratus ad utramque abbatiam pertinentes possidebat. Nulli antecesserum magnificentia ccP B sit, imo superavit omnes tum in pauperibus suble- vandis, tum in reparandis monasterionun Calæ- Dei, & Cantogilensis ædifidis. Sinistrasane hujus liberalitati data est occatio, cum an. 1497. die 2 5. Augusti basilicæ Casadeensis tecta delapso fulmine iu cineres redacta sunt ; neque vero hanc prætermisit, sed illico ea magna cum diligentia restauravit. Anno 1501. Ludovicus Francorum rex regni sui quarto, mense Febr. insignia monasterii qualia nunc sunt, petente Jacobo abbate concessit Aliquanto post Ds gravissima oborta est inter Jacobum dAmboise episcopum Claromont. & Jacobum abbatem Casie-Dei, pro jure visita- ’tionis in monasterio & prioratibus subjectis, quod sibi vindicabatepiscopus ; sedcomposita est aucto- ritate Julii papæ II. qui confirmata Cafæ-Dei exemtione anno 1507. irritam simuI declaravit excommunicationis sententiam, quam in abbatem & alios vibraverat præsui. Præfuit Jacobus abbas ad annum 1518. quo vitam cum morte mutavit, sepultus ad portam anteriorem cancellorum pres- byterii, cum hoc epitaphio : Htc jacet domnus Jacobus de Seneflerre ultimus abbas regularis hujus monasterii meritissimus, qui obiit die XXVII. Octobris anno m. D. XVIII. XXXV. Adrianus Goufier de Boisp presby- ’ter card. tit. S. Sabinæ & episeopus Constantien- sis, vi concordatorum primus abbas commendata- rius designatur, & bulla Leonis papæ X. data Romæ apud S. Petrum anno Incarnationis Dom. 1518. (antiquo more computandi) viI. calend. Januarii confirmatur abbas. Possessionem vero abbatiæ personaliter adeptus est an. I 5 19. cui nuntium remisit elapsis sex circiter mensibus, in favorem sequentis. XXXVI. Franciscos deToumon archiepiscopus Ebredunensis, tum cardinalis, archipræsuI Bituricensis, & Lugdunensis, Calæ-Dei com- , mendam obtinuit an. 1519. Anno 1533. cum J esset jam cardinalis & archiepise. Bituricensis, Franciscum 1. Francorum regem Anicium voti causa pergentem, in sua Casæ-Dei abbatia hono- rifice suseepit. Hic autem abbas suam a conven- tuali mensam separavit, numero monachorum ad nonaginta constituto. Quæ omnia probavit Paulus papa IV. bulla Romæ apud S. Petrum data primo sui pontificatus anno, VI1. cal. Junii. An. 1556. prioratum B. M. de Orceneta conventuali mensie uniendum procuravit. Longe tamen antea, anno vi- delicet 1 541.abbatiam nepoti suo resignaverat, sed omnimodam ejus sibi retinuerat administrationem. z
Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/191
Haec pagina nondum emendata est