GALLIA CHRISTIANA IN PROVINCIAS DISTRIBUTA. PROVINCIA BITURICENSIS CUJUS METROPOLIS civitas Biturigum. HI VIT A S Biturigum Aquitaniae primæ metropoliS, Aquitaniarumque omnium caput, olim Celtis, quæ pars Galliæ tertia est, inquit Livius decade I. lib. v. tribuebatur : Celtarumque… Tarquinio prisco Romæ regnante, penes Biturigessumma imperii fuit. Hi regem Celtico dabant. Quanta vero tunc Celtarum potestas esset, ostendit ibidem Livius narranS quomodo Ambigatus hoc tempore Celtarum rex a Biturigibus datus, praegravante multitudine, Gegovesum in Hercynios saltus, BelIovesum in Italiam cum copiiS miserit. BelIovesum vero feciiti funt, inquit, Bituriges, Arverni, Senones, Ædui, Ambarri, Carnutes, Aulerci, quod eis ex populis abundabat ; postea Boii, Lingonesque ; tum Senones recentissirni venere in Italiam. His populis numcrosioribuS & potentioribus imperitabant Bituriges, ut pote Celtarum potentissimi. Hinc in expeditione Italica primi recensentur, & in monimentum domitæ olim ab eis magnæ partis Italiae Romæque pene expugnatae, in mediterranea Tuscia condita est Biturgia urbs, quæ Bituriga in tabula Peutingeriana Iegitur, inter Florentiam & * Umbronem fluvium. ♦ wic Porro BiturigeS de quibuS agimus, quorumque caput Avaricum, Cubi cognominantur a Stra— Ombronc. bone, Plinio, Ptolomæoque, ut distinguantur a Biturigibus VivisciS, quorum urbs princeps Bur- digala : hi vero pro limite habent Garumnam ; illi autem nimirum Cubi, Ligerim ; quorum ferrariae fodinæ & fabricæ laudantur a Cæsare, & Rutilio I. i. Itinerarii : vites vero, seu prædia Biturice celebrem parientia Bacchum, canit GuilIelmus Brito Philippidos libro 1. Quot urbes & populi sub Biturigum ditione forent, inde liquet, quod jussii Vercingetorigis, uno die amplius xx. urbes Biturigum sint incensie. At tempore Augusti Cælaris, Bituriges Aquitanis attributi sunt, ablata qua prius pollebant in Celtas potestate. Biturigum caput fuit olim Avaricum ; legimus enim apud Cæsarem : Avaricum oppidum maximum munitissirnumque in finibus Biturigum, atque agri sertilissima regione. Addit fuisse pulcherrimam prope totius Galliæ urbem, quæ & præsidio & ornamento fit civitati, quod prope ex omnibus partibus fiumine & palude circumdata unum habeat & perangustom aditum, quam tamen expugnavit, cæsis ad quatuor fere millia incolis. Porro Avaricum esse Bituricas urbem probatur ex Æthico, qui in itinere a Burdigala Augustodunum, « Argen— Avaricum colIocat inter Argantoniagum * & Tincontium ♦. Hinc refelluntur qui Avaricum inter— ♦ Sancoin. pretantur Vieryon. corrupte Viaron. Nomen Avarici videtur sumtum a fluvio Avara, aI. Avera, Euvra, vulgo Yevre, vel Evre qui Avaricum aIluit ; sed non soiuS, quatuor enim recensentur, Avara major Yevre, Avara minor Aurette, Utrio Oron, & MoIo Moulon ; qui duo fluvioli cum Auretta rivulo prope monaste- rium S. Sulpicii in Avaram majorem confluunt, Avara autem iis aucta apud Virzionem Caro re- cipitur, Le Cher. Tomus II. A
Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/15
Haec pagina nondum emendata est