Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/109

Haec pagina nondum emendata est

186 ECCLESIA B « anno 1607. eligitur a conventu Petrus FEcuyer8, / Honorato de BeauvilIicr interim dcsignato abbate schcdula regia ; utcrque vero cessit, ille qui- dem ut abbatia Cellensis San-Victorinæ congregationi uniretur, hic in favorem domini de Be- thune, qui zelo restaurandi cœnobii permotus, hanc unionem procuravit ; at non diu persevera- vit hæc unio, cum Victorinis nulla spes affulgeret diruti cœnobii rursus erigendi. Tandem vero anno 1611. Philippus de Bcthune, Cellensis co- mes, id egit ut CelIa uniretur congregationi Fu- liensium ; quod factum est per bullam Pauli V. datam 14. calend. Aprilis, anno Christi 1612. pontificatus ejus an. 8. petente Henrico Franciæ B & Navarræ Christianissimo rege. Ceterum ab eo tempore uno quoque triennio abbates a capitulo generali nominantur. P L E N U S-P E S. * Pkin— T)LenUs-pes *, abbatia S. Martino sacra Pied’JL ordinis S. Augustini duabus Ieucis ab Avari- co, fundatur circa an. 1080. a Ricardo Bituri- censi archiepiscopo, qui jacet ibi sepultus in cho- ro. Hujus abbates fuerunt, qui sequuntur. Abbatum series. ( ♦ Mdiu L T)ETR U s I. anno 1100. ind. xn. ♦ v. cal. vui. Js Martii datsanctimonialibusFontis-EbraIdi locum in Borbonensi pago nomine BroIium-no- vum, rogatu L. archiepiscopi Bituric. in præsen- tia Gosteni Bituric. archidiaconi, &Goffredi ci- vitatis ejusilem archipresbyteri. Idem Petrus anno 1118. terram Brolii iisdem monialibus liberam dimisit seu confirmavit. II. Stephanus I. anno 1164. Gilberto abbati & fratribus Fontis-Morigniaci cedit terram Ursi- campi, cui cessioni interfuit Guillelmus prior ne- pos Petri Bituric. archiepiscopi vigesimum quar- tum episcopatus annum agentis. Idem Stephanus L dat Nerlacensi coenobio tria annonæ sextaria. Forte vero idem est cum S. abbate Plenipedis cujus me- moria fit an. 1187. iu charta Callovii. III. Galterius 1214. in charta Fontis-Mo- rigniaci. IV. Gaufridus I. eodem anno componit cum Girardo archiepisc. super ecclesia de Carnosse. V. Johannes I. an. 1237. approbat commu- tationem factam inter priorem S. Fulgendi & Amisium de Lineriis. Forte idem est cujus sit mentio in libro miraculorum S. Philippi Bituric. archiepiscopi. j VI. A. 1277. VII. Gaufridus II. 1294. societatem init cum Stephano abbate S. Martini Nivernensis. VIII. Guillelmus 13 13. IX. Raimundus 13 4… X. Aimericus I. 1380. XI. Stephanus II. 1415 « sorte idem qui cog- nominatur Croili anno 1421. * Alias sic legimus ; Honoratus de BeauvilIicr ultimus abbas commendatarius resignavit domino de Bethune qui Cellam uniri congregationi San-Viflorinæ curavit ; unde anno 1607. Petrus TEcuyer Vi&orinus canonicus vir pius & eruditus creatus abbas postestionem iniit die t 6. Decembris. I T U R I C E N S I S. 187 L XII. Guichardus Millon 1423. & 143 1. XIII. JohannesII. Hugetus 143 8.& 1445. XIV. Ægidius de Glons, al. de Colons 1469. XV. Johannes III. le Groing abbas simul Vernuciæ, fato functus an. 1478. XVJ. Christophorus Gelons 1499. XVII. Robertus archidiaconus Bituricensis, nepos ex fratre Guillclmi de Cambray Bituricen- sis archiepiscopi, haud aliunde notus quam ex Gallia Christiana Sammarthanorum fratrum. XVIII. Philippus de Bourbon 1510. XIX. Franciscos de Bueil 151 3. postea Bitu- ricensis archiepiscopus, ex canonico ecclesiæ Bi- 1 turic. ac thesaurario S. Capellæ. Obiit die 2 5. Martii an. 1525. XX. NicoIaus de Heure 1 5 27. XXI. Aimericus II. circa an. 1530. XXII. Johannes IV. de Planis, ab de Plines episcopus Petragoric. ex canonico Bituric. & abbas Plenipedis occurrit iu MS. codice recenti ar- chiepifcopi Bituric. XX11I. Petrus II. de Planis decretorum doc- tor, prior S. Angeli, senatorin supremo consilio, & commissarius dominæ ducifsæ Bituricensis de- legatus ad excipienda homagia ipsi debita, abbas quoquePlenipedis ab anno saltem 1 5 40.&adhuc ’1 5 44. & Mansi-azilis, obiit 1 5 5 o. ex charta S. Michaelisde Angelis. XXIV. Sebastianus de sAubepine episcopus Lemovicensis 1552. XXV. Petrus III. de Tolla Regi a secretis 1 573. forte idem qui Tolhet cognominatur an. 1581. abbas simul Nerlacensis. XXVI. Johannes V. de ToIla ♦ canonicus **s Tolet. Bituric. fiLius Guillelmi ex Anna de Maupuy 1590. & 1598. abbas etiamdc Nigro-Iacu. XXVII. Antonius Fradet de Marmagncs 162 5. de quo aIias in thesaurariis sacræ Capellæ Bituricensis. Obiit anno 1658. abbas etiam de ’Millebecco ejusilem diœcesis & canonicus præ- centorque ecclesiæ cathedra ! is Bituric. XXVIII. Claudius de Caillebot de Ia SaIe 1666. postea episcopus Tornacensis. XXIX. Gabriei de S. Esteve 1674. deinde episcopus Conseranensis. XXX. Silvinus Gaudon Regi a concionibus 1682. XXXI. Robertus le Hours * doctor theolo— *DeLours. gus, sacræ CapelIæ præcentor 1683. & 1704. XXXII. Honoratus Toumely doctor Sor- bonicus, theologiæ professer, atque canonicus

? Tornacensis, abbas designatur a Rege 1 8. * Maii *<z. « anni 1709. antea nominatus ad abbatiam Mei- maci die 23. April. an. 1707. quam anno se- quenti Regi cesserat. ABBATIA S. SATYRI. SAncTUS SaTYRUS, ♦ ord. S. Aug. in archi— * s. Satur presbyteratu Sacri-Cæsaris, non longe a flu- mine Ligeris, fundatur a Mathilde loci domina, quemadmodum docet tabula chartophylacii ejus dem abbatiæ, quam vide inter instrumenta. Hæc c. ivin. ecclesia postea cessit canonicis Regularibus S. Au— J1 •