Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/908

Haec pagina emendata est
202
INSTRUMENTA ECCLESIÆ BAIONENSIS.
Adonationem & elemoſynam per me factam manu propria juravi, quod de cetero non reclamarem, aut fratribus moleſtiam vel gravamen inferri vel moleſtari permitterem, atque omnia perpetuo firmiter & irrefragabiliter obſervanda mecum, & ...... obligo omnes illos qui mihi ſuccedent in hereditate paterna. Nec omittendum puto quod iſti meæ donationi inter alios probos homines interfuit domini Amanci....... archipreſbytero ejuſdem epiſcopi, Petrus de Grammont prior d'Uxiat, qui auctoritate pontificia excommunicavit omnes illos qui de cetero reclamabunt, vel ſe opponent donationi & elemoſynæ, coram eo & tantis perſonis a me tam solemniter factæ. Verum quia generatio præterit, & mortalium labilis memoria noſcitur eſſe, neB de hac ipſi mea largitione ſubrepens oblivio poſteris ſeminarium ſubminiſtret, ſicut a me ſolmniter eſt acta, in ſcripto redacta, ſigilli mei caractere roboravi teſtibus ſubnotatis qui præſentes fuerunt. Signum Nicolai abbatis, & Bernardi de Luxia prioris, & vicarii de ſancto Johanne proviſoris de Honcia, & Lup. Vergonis monachi de Sordua ſubdiaconi, & Petrus de Grammont prioris d'Uxiat archipreſbyteri epiſcopi, & Bernardi de Luxia patrini mei, & Bernardi d Aguerre, & Conſtantini d'Eſtibans, & Petri Arnaldi Vaſconis, & Arnaldi Ramonet Dones, & aliorum quam plurimorum. Actum anno Incarnationis mccxxvii.C

SUPPLENDA INSTRUMENTIS

Ausciensis provinciæ.

Ex collectione inſtrumentorum à Rimerio Anglo edita.

Pro Ecclesia Auxitania. LItteræ Gaſtonis de Bearn, de non recedendo a curia regis Angliæ ſine ſua voluntate & licentia ſpeciali. Noverint univerſi preſentes litteras inſpecturi, quod die lunæ proxima poſt feſtum ſancti Michaëlis anno Domini m. cc. lxxiii. in præſentia reverendi patris Girardi epiſcopi Lettorienſis. & venerabilis patris Galgiardi abbatis Fygiaci. &c. Tom. II. pag. 13. & 14.

De ſeneſcallo Vaſconiæ bona eccleſiaſtica occupante.D
Sereniſſimo principi domino Eduardo Dei gratia regi Angliæ illuſtri, Amanevus ejuſdem permiſſione archiepiſcopus Auxitanenſis, &c. datum viii. idus Martii anno Domini m. cc. lxxiv. Tom. II. p. 2.

Litteræ contra ſeneſcallum Vaſconiæ eccleſiæ bona diripientem, Regi Angliæ directæ. Sereniſſimo principi domino Eduardo regi Angliæ &c. Amanevus archiepiſcopus Auxitanenſis, G. Lettorenſis, C. Olorenſis, H. Vaſatenſis, A. Aquenſis, P. Adurenſis, & A. Coſeranenſis epiſcopi ejus ſuffraganei, &c. datum apud Auxim pridie nonas Febr. an. Dom. m. cc. lxxix. Tom. II. p. 129.

Pro Ecclesia Baionensi.Charta de diſcuſſionibus inter ſubditos regis Angliæ & homines de poteſtate regis Caſtellæ, & comitis de Biſcay pacificandis. Rex ad quos &c. ſalutem, &c. Nos de fidelitate & circumſpectione provida dilectorum & fidelium noſtrorum Petri de ſancto Johanne epiſcopi Baionæ &c. tenore præſentium concedimus poteſtatem &c. xxviii. Aprilis m. ccc. xliv. Tom. V. p. 415.

Epiſtola ad P. epiſcopum Baionæ, & magiſtrum Gerardum de Podio ambaſſatores ſuper ligis ineundis, ac ſuper matrimonio inter primogenitum regis Caſtellæ & Johannam filiam regis Angliæ. xx. Junii m. ccc. xlv. Tom. V. p. 464.

De tractando cum rege Caſtellæ ſuper ligis & matrimonio inter primogenitum regis Caſtellæ & Johannam filiam regis Angliæ. Univerſis &c. Eduardus Dei gratia rex Franciæ & Angliæ &c. Noveritis quod nos fidelitate & circumſpectione provida venerabilis patris Petri epiſcopi Bajonæ, & fidelium noſtrorum dilectorum Petri de Fermet abbatis de ſancta Cruce, magiſtri Johannis Wawayn conſtabularii noſtri Burdigalæ. xxx. Aug. m. ccc. xlv. Tom. V. pag. 475. Fit adhuc mentio Petri de Sirvieto abbatis S. Crucis Burdigalia vii. Mart. anno m. ccc. xlvi. Tom. 5. p. 498. 501.

De arbitratoribus ſuper querelis inter ſubditos regum Angliæ & Caſtellæ conſtitutis epiſtola ad P. epiſcopum Baionæ directa. xiv. Febr. m. ccc. xlviii. Tom. V. pag. 610.




ADDENDA INSTRUMENTIS.

ADDENDA INSTRUMENTIS

Albiensis provinciæ.

Litteræ R. ** Rigaldi.
Ex mſ. cod. Magnæ-vallenſi.
Albienſis epiſcopi ad J. abbatem Ardurellenſem, ejuſque monachos, quibus improbat quod Ciſtercienſem ordinem diffament, & ex ſuo cœnobio expellere nitantur.

circa an. 1154. R. Dei gratia Albienſis eccleſiæ humilis miniſter, dilecto fratri J. Ardurellenſi abbati cunctiſque fratribus ſub ejus obedientia degentibus, ſalutem. Siniſter & horribilis rumor ad noſtras uſque aures pervenit, quod quidam ex vobis Ciſtercienſem ordinem ab Ardurellenſi eccleſia, diffamantes, expellere conantur, cum conſtet nos veſtris veſtrique abbatis G. crebris petitionibus & abbatis Cadunenſis P. G. conſenſu & auctoritate, nec non etiam eccleſiæ noſtræ conſilio, ac principum hujus terræ, Rotgerii ſcilicet &E Trencavelli atque Ermengaudi de Vintro, nec non & multorum aliorum virorum nobilium, pro eodem ordine Ardurelli ſubſtituendo ad Ciſtercienſes ſcripſiſſe, ſcribendo impetraſſe. Contra noſtram igitur tantorumque bonorum auctoritatem & conſilium, quoſdam veſtrum inquietos machinari, contentioneſque movere, reverentiſſimumque fratrem noſtrum Johannem abbatem veſtrum obedientiæ filium ſocioſque ejus diffamare vehementer admiramur, præſertim cum conſilium noſtrum cum abbate qui modo eſt Cadunenſis, nuper fuit ut pax eſſet inter vos omnes uſque ad generale capitulum Ciſtercii, ubi res tanta a tot bonis componeretur. Rogamus igitur vos & epiſcopali auctoritate vobis præcipimus, ne contentionis & inobedientiæ vel diſſentionis & infamiæ malo aures populi conturbetis, ne nomen Dei per vos apud nos blaſphemetur. Valete.

De cætero fraternitatem veſtram hortamur curioſitatis vitium omnino cavere, & patientiam religioni veſtræ neceſſariam ſolerti ſtudio cuſtodire, & rectori
ordinis veſtri tanquam animarum veſtrarum paſtori obedientiam & reverentiam in omnibus & per omnia exhibere ; quoniam juſtus judex in promptu habet inobedientiæ malum per paſtores eccleſiæ puniendo vindicare. Nos autem de protectione Ciſtercienſium fratrum litteras domini P. Bituricenſis archiepiſcopi nuper accepimus quas vobis dirigimus.

ADDENDA INSTRUMENTIS

Mimatensibus.

INter bomagia exhibita variis epiſcopis Mimatenſibus hoc invenimus. Noverint unirerſi præſentes & futuri, quod ego Guarinus de Caſtro-novo, non coactus, non deceptus, nec præcibus alicujus circumventus, ſed mera & ſpontanea mea voluntate & amicorum meorum, ſpecialiter de mandato & voluntate domni Guarini (al. Guilelmi) de Caſtro novo decani Anicienſis avunculi mei, & Bernardi de Caſtro novo fratris mei, bona fide & ſine dolo confiteor & in veritate recognoſco me recepiſſe quondam & adhuc recipio & teneo ad feudum francum in omnibus .... nomine B. Privati & pro ipſo B. Privato a reverendo in Chriſto patre Stephano Dei gratia epiſcopo Mimatenſi caſtrum de S. Albano cum omnibus juribus & pertinentiis ſuis, & caſtrum de Apcherio cum omnibus &c. & caſtrum de Monte-Alayraco ; promittens eidem domino epiſcopo ſub pœna centum marcharum argenti, & ſub juramento a me corporaliter præſtito, me non feciſſe aliquid, neque de cetero facturum, per quod recognitio & receptio ſupradictæ poſſint in aliquo retractari ſeu mutari &c. Acta fuerunt apud Badat... iv. nonas Septemb. anno Dom. milleſimo ducenteſimo xlv.

Ex his intelligimus Stephanum Mimatenſem epiſcopum ibidem memoratum, ſediſſe uſque ad annum 1245.

Aliud eſt homagium Guarini de Caſtro-novo militis domini de Apcherio, exhibitum Guillelmo Mimatenſi epiſcopo, pro caſtris de Apcherio, de Sancto-Albano