Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/904

Haec pagina emendata est
198
INSTRUMENTA
Apum jam dictæ eccleſiæ, ut ſententias quibus aſtrictus fueram, relixaret, & satisfactiones injungeret congruentes. Et cum ipſe me relevaret ab omnibus ſententiis, quamvis malorum quæ ego feceram non eſſet numerus, nec æſtimatio rerum quas abſtuli Dei eccleſiæ, potuiſſet in ſumma colligi, pro ablatis tamen dedi ſupradictæ ecclesiæ, omnes homines meos quos habebam in villa S. Mariæ, & quidquid juris habebam in villa S. Mariæ, & omnes homines de Catron, & quidquid juris habebam in illis. Hæc omnia dedi ſupradictæ eccleſiæ pro reſtitutione ablatorum : & totum hoc dictus epiſcopus gratum habuit & acceptum. Facta autem fuit iſta donatio apud Monenh, in præſentia ſæpe dicti epiſcopi & G. A. de Lers, & magiſtri Anerii Sancii, & mag. Terreni, & Arnaldi Guillelmi de Faget, & Arnaldi Raimundi abbatis ſanctæ Engratiæ, &B multorum aliorum clericorum, &c. Actum anno domini mccxv.

III.

Litteræ Willelmi Auſcienſis archiepiſcopi de Rogerio quodam Oloronenſi epiſcopo.
Ex chartario eccleſiæ Aquenſis. NOtum habeant univerſi ad quos hæc charta pervenerit, quod ego W. Auſcitanæ metropolis præſul indignus, interfui exequiis Rodgerii bonæ memo-
riæ Olorenſis epiſcopi. Cumque de more, miſſarum & ſepulturæ peregiſſem ſolemnia, & debitum defuncto fratri perſolviſſem obſequium, cum canonicis eccleſiæ illius cœpi diligenter pertractare de ſtatu defuncti ; nimirum in concilio quod apud Nugariolum proximis anteactis diebus auctoritate metropolita Deo auctora celebraveram, per violentiam potionis acceptæ morte repentina, inteſtatus, inconfeſſus naturæ conceſſerat. Unde mihi de ejus eſſe ſtudioſius inveſtiganti reſponſum eſt a clericis, quoniam inter cetera, quæ, ſi dici licet, minus juſte geſſerat, falſum confecerat privilegium hoc modo. Ad Electenſem veniens eccleſiam de privilegio monaſterii illius adulterinum ſibi fecerat tranſcribi privilegium, quibuſdam mutatis, detractis, & additis, bullamque novam fabricari, qua privilegium bullatum erat. Quo in facto ſpecialis acceſſit teſtis ſub oculis meis unus ex eis, qui in præſentia ſua id factum fuiſſe teſtato aſſeverabat. Hoc audito, miratus ſum vehementer tanri viri prudentiam tam enormiter exceſſiſſe. Nolens autem, ut opinio defuncti pontificis hujus rei fama ſuggillaretur, ſcriptum illud ignibus concremandum eſſe decrevi, & ut in occulto atque fine mora fieret præcipiendo præcepi. Hujus rei & ſcriptura, & voce viva teſtimonium perhibeo coram Deo & hominibus, quia ſcire volenti non eſt meum celare veritatem hujus facti, ne ex occaſione privilegii illius, aliquod alicui poſſit emergere diſpendium.




INSTRUMENTA AD LASCURRENSEM ECCLESIAM
SPECTANTIA.

I.

De reſtauratione eccleſiæ ſanctæ Mariæ, & ſancti Johannis-Baptiſtæ Laſcurrenſis, quæ modo ſedes epiſcopalis.

Ex chartul. Laſcur.
* Vandalorum, quo nomine deſignati Sarraceni, ut alibi diximus
GEns Gundalorum * deſtruxit omnes civitates Gaſconiæ poſt obitum Galactorii epiſcopi Bearnenſis : fuit autem miles quidam nomine Lopofortis, qui propter fidelitatem Guilielmi Sancii comitis Gaſconiæ,D & Urracæ ejus uxoris fecit homicidium de quodam Guaſconiæ vicecomite, & accepit poſtea ab eodem comite conſilium, ut feciſſet ſe monachum, & fuerunt locuti cum epiſcopo Arſi. Raca, & miſit ſe cum epiſcopi conſilio in civitatem quæ dicitur Laſcurris ; & ibi non invenit niſi ſylvam & eccleſiam S. Johannis-Baptiſtæ, & S. Mariæ, quæ fuit ſedes. Erat deſtructa, & fuit ibi factus monachus : & dederunt comes & uxor ſua ecclesiam S. Stephani de Carreſſa, &c. Et tenuit ipſas eccleſias beata Maria, quas comes & uxor ſua dederunt cum Lupo-forte abbate ; deditque præfatus comes, & Urraca uxor ſua Ruſticum de ſancto Caſtino, quando monaſterium ordinaverunt, &c.

E

II.

Guidonis Laſcurrenſis epiſcopi compoſitio cnm Pontio abbate Cluniacenſi.
EGo Guido Laſcurrenſis epiſcopus, atque ego Pontius Cluniacenſis cœnobii abbas, præsentibus & futuris, notum fieri volumus, quod controverſiam quæ erat inter matricem Laſcurrenſem eccleſiam, & Cluniacenſe monaſterium pro eccleſiis de Morlano, tali concordia in præſentia domini Gelaſii papæ II. finivimus. Si quidem ego Guido prædictus epiſcopus dimiſi, dedi & conceſſi Pontio abbati, & Cluniacenſi monaſterio, & monachis ibidem Deo ſervientibus, eorumque ſucceſſoribus, eccleſias de Morlano S. Fidis ſcilicet & ſancti Andreæ de Novo-burgo, & cum decimis & om-
nibus ad eaſdem pertinentibus, quicquid ad Laſcurrenſis eccleſiæ jus pertinebat ; hoc videlicet pacto, ut Cluniacenſes monachi ſingulis annis xx. conchas annonæ, cujus annonæ tertia pajs ſit frumenti, tertia milii, tertia avenæ, mihi Guidoni ſucceſſoribuſque meis Laſcurrienſibus epiſcopis perſolvatur. Hanc autem conceſſionem feci domno Pontio Cluniacenſis cœnobii abbati, præſente domino Gelaſio papa II. cum baculo quem de manu ejuſdem papæ accepi. Conceſſi quoque ut monachi Cluniacenſes & eorum ſucceſſores prædictas eccleſias cum ſuis pertinentiis deinceps quiete habeant & poſſideant.

Ego itaque Pontius Cluniacenſis abbas, conſilio Cliuniacenſium fratrum, qui ibi præſentes aderant, Amblardi videlicet abbatis S. Martialis, Gerentonis ſacriſtæ, Hugonis camerarii noſtri, Petri Armarii, Hildini notarii, Engelberti, Bermini, Girberti Morlanenſis prioris, hanc concordiam feci & conceſſi. Hæc autem concordia facta eſt Aleſti in territorio Nemauſenſi in præſentia domini Gelaſii papæ II. Gerardi Engoliſmenſis epiſcopi apoſtolicæ ſedis vicarii, Richardi Narbonenſis archiepiſcopi, Boſonis cardinalis preſbyteri, Chryſogoni cardinalis diaconi, Petri cardinalis diaconi, Durandi camerarii, Petri Ceſar-Auguſtani epiſcopi, & aliarum religioſarum perſonarum. Et ut hæc concordia firma ſemper & illibata permaneat ſub adſtputatione chirographi firmari eam fecimus.

Facta autem concordia iſta anno incarnationis Dominicæ mcxviii. indictione xi. anno pontificatus domini Gelaſii papæ II. primo, regnante Ludovico rege Francorum.