Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/880

Haec pagina emendata est
INSTRUMENTA
A

IV.

Diploma Adelfonſi Arragonum regis pro eccleſia Aquenſi, & Fortanerio epiſcopo.

NOtum ſit tam præſentibus quam futuris, quod ego Adelfonſus Dei gratia rex Castellæ & Toleti, dominus Vaſconiæ, una cum uxore mea Alienor regina, & cum filiis meis Ferrando, & Henrico, pro animabus parentum meorum ; & ſalute propria, ac pro delictorum meorum venia conſequenda, libenti animo & voluntate ſpontanea, hac carta donationis, conceſſionis, & ſtabilitatis do Deo, & cathedrali eccleſiæ Aquenſi S. Mariæ, & vobis domino Fortanerio ejuſdem inſtanti epiſcopo dilecto amico meo, veſtriſque ſucceſſoribus,B perenniter valitura. Dono igitur vobis illos quindecim Villanos quos habeo in Angonne, & in Sancum omnibus juribus, quibus mihi tenebantur jure hæreditario, ut in perpetuum habendos, & irrevocabiliter poſſidendos. Si quis vero hanc chartam infringere præſumpſerit, iram Dei omnipotentis plenarie incurrat, & regiæ parti mille aureos in canto perſolvat, & damnum quod ſuper hoc vobis, aut ſucceſſoribus veſtris intulerit duplicatum reſtituat. Facta carta apud S. Sebaſtianum Era mccxl. ** hoc eſt anno 1204. ſecunda. vii. calend. Novembris. Et ego rex Alfonſus regnans in Caſtella & Toleto, & in Vaſconia, hanc cartam quam fieri juſſi, roboro & confirmo. Martinus Toletanæ ſedis archiepiſcopus, Hiſpaniarum primas confirmat. Bernardus ... archiepiſcopus confirmat. Ferrandus Burgenſis epiſcopus, Rodericus SegoviæC epiſcopus, Aldericus Palentinus epiſcopus, Gundiſſalvus Segobienſis epiſcopus, Julianus ... epiſcopus, Didacus ... epiſcopus, Bernardus Baionenſis epiſcopus, Galardus Vaſatenſis epiſcopus, Gaſto vicecomes Bearnii, Alvarus ... Munii, Giraldus come Armaniacenſis, Rodericus ... Dias, Arnaldus Raimundi vicecomes Tartaix, Lupus ... Sancii, Lupus Garciæ vicecomes Aortenſis, Gregorius Dias, Min. regis in Caſtella.

V.

Navarrus epiſcopus Aquenſis numerum canonicorum beatæ Mariæ Aquenſis ad denarium ſolummodo reducit.
1259.
Ex chartario.
AD honorem ſanctæ & individuæ Trinitatis,D & beatiſſimæ virginis Mariæ. Nos Navarrus Dei gratia epiſcopus Aquenſis, & Ar. Seguini, Marqueſius, & Bernardus Johannis archidiaconi, atque totum capitulum eccleſiæ Aquenſis, attendentes & toto cordis deſiderio affectantes, ut divini nominis cultus in eccleſia noſtra augeatur, paxque eccleſiæ & perſonis ibidem nunc & in poſterum exiſtentibus, & Deo ſervientibus obſervetur, computato diligenter & deducto ea quæ domino epiſcopo, filiis Dei, ac aliis eccleſiæ ipſius ſervitoribus, ratione ejuſdem ſervitii ex neceſſitate debentur, penſatisque reſiduis ſupradictæ eccleſiæ facultatibus, & invento quod non poſſunt ſufficere pluribus quam decem canonicis rendentibus in eadem, unanimiter & concorditer ordinamus, & ſtatuimus denariumE numerum canonicorum, nobis & poſteris perpetuo obſervandum in eccleſia memorata, niſi in tantum excreſcerent ipſius eccleſiæ facultates, quod pluribus poſſent ſufficere competenter, & tunc deſuper creſcentibus facultatibus, de communi aſſenſu domni epiſcopi & capituli, prout utilitati eiuſdem eccleſiæ viderint expedire ; ſtatuimus etiam quod nullum canonicum in ipſa eccleſia de cetero faciemus, donec ad dictum numerum perventum fuerit, & aliquis de canonicis ceſſerit de numero ante dicto, excepto Dominico de Seguin clerico Aquenſ, quem ad frequentem inſtantiam, & preces recipiemus Ar. Seguini archidiaconi ſupradicti. Et hæc nos omnes & ſinguli tactis ſacroſanctis Dei evangeliis firmavimus propriis juramentis. In cujus rei teſtimonium nos prædicti epiſcopus capitulum præſentes
litteras ſigillis noſtris duximus ſigillandas. Actum eſt hoc Aquis in camera noſtra, nobis & toto capitulo ipſius eccleſiæ præſentibus, & in hoc communiter conſentientibus in feſto apoſtolorum Philippi & Jacobi, anno domini mcclix.

VI.

Bulla Sixti IV. qua capitulum Aquenſe eximit ab epiſcopi poteſtate.

1472. SIxtus epiſcopus ſervus ſervorum Dei ad perpetuum rei memoriam.

Licet omnes eccleſiæ per univerſum orbem conſtitutæ ſedi apoſtolicæ, quæ ſuper illas obtinet divina diſpoſitione primarum, ſint ſubjectæ, reipſa tamen ſedes nonnullas ex eis eorumque perſonas ſibi aliquando uſque ad certun tempus ſpecialiter ſubdit, & illas a quorumlibet aliorum poteſtate eximit, prout rationabiles ſuadent, & id in domino conſpicit ſalubriter expedire : ſane pro parte dilectorum filiorum capituli eccleſiæ Aquenſis nobis nuper exhibita petitio continebit, quod cum venerabilis frater noſter Bertrandus epiſcopus Aquenſis de homicidio apud nos, & ſedem apoſtolicam diffamatus ſit, cauſamque deſuper ex commiſſione noſtra dilecto filio noſtro Nicolao titulo S. Ceciliæ presbitero cardinali ad audiendum & referendum pendeat, ipſi capitulum intendunt cauſæ prædictæ aſſiſtere, & quantum in eis eſt, quod exceſſus hujuſmodi non remaneat impunitus operam dare, & propterea epiſcopus ipſe de eorumdem capituli voluntate forſan informatus, eos ac ſingulas perſonas dictæ eccleſiæ paterna non diligat caritate, & in ipſos aliter quam debeat nonnunquam ſua juriſdictione utitur, præfatum capitulum dubitant prædictam cauſam proſequi poſſe, ſi ejuſdem epiſcopi ſubjacere debeant coertioni, quare pro parte ejuſdem capituli nobis fuit humiliter ſupplicatum, ut ipſos ac ſingulas perſonas dictæ eccleſiæ, & quoſcumque alios in eadem eccleſia, dignitates, perſonatus, adminiſtrationes, officia, & beneficia nunc & pro tempore obtinentes, cum omnibus & ſingulis eorum canonicatibus, & præbendis, ac dignitatibus, perſonatibus, adminiſtrationibus, vel officiis, ceteriſque beneficiis eccleſiaſticis, & bonis, ac ſervitoribus, & familia, ab omni juriſdictione & poteſtate dicti epiſcopi, quandiu præfatæ eccleſiæ præfuerit, & deinde ad noſtrum beneplacitum prorſus eximere & liberare, aliaſque in præmiſſis opportune providere de benignitate apoſtolioca dignaremur ; nos igitur quieti & tranquillitati tam capituli quam singulorum perſonarum eccleſiæ hujuſmodi providere volentes, hujuſmodi ſupplicationibus inclinati, præfatos capitulum ac ſingulas perſonas dictæ eccleſiæ canonicatus, & præbendas ac dignitates, perſonatus, adminiſtrationes, & officia aliaque beneficia eccleſiaſtica in eadem nunc & pro tempore obtinentes cum omnibus eorum beneficiis eccleſiaſticis, & bonis quæ etiam extra dictam eccleſiam in civitate & dioceſi Aquenſi obtinent, & pro tempore obtinebunt, eorumque ſervtoribus, & familia ab omni dicti epiſcopi juriſdictione, ſuperioritate & poteſtate quandiu ipſe epiſcopus eidem eccleſiæ præfuerit, & deinde ad noſtrum beneplacitum auctoritate apoſtolica, tenore præſentium penitus eximimus, & totaliter liberamus ac liberos exemptos libera & exempta fore decernimus & declaramus ; ita quod ipſi capitulum, perſonæ, familiares & familia interim non coram epiſcopo ſeu ejus officialibus, ſed coram ſede prædicta, aut legatis aut ſubdelegatis ejuſdem duntaxat teneantur de juſtitia reſpondere, quodque idem epiſcopus ſeu officiales præfati etiam ratione delicti, contractus, vel rei ubicumque committatur delictum ineatur contractus, aut res ipſa conſtat in eos, vel ea tanquam prorſus exemptos, & exempta juriſdictionem, dominium vel poteſtatem quomodolibet exercere aut excommunicationis, ſuſpenſionis, vel interdicti ſeu alias ſententias, cenſuras, & penas promulgare non poſſint nec debeant quoquomodo, decernentes omnes