Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/85

Haec pagina nondum emendata est

Ioi ECCLESIA MIMATENSIS. bot confirmatus Avenione. Eodem anno xal. Maii sacramentum regi dixit pro bonis episcopatus. Multa de ipso in archivis capitularibus notantur, illud imprimis quod anathemate percusserit Petrum Valmaniere canonicum Mimatensem, quia sibi in festo sanctæ Spinæ celebranti pontificali pompa ministrare in officio subdia- coni noluisset. XLIV. ROBERTUS II. Roberti cognomen erat de Bosco, ut infra dicemus. Quo tempore præesse coeperit conjicere licet ex tabulis consistorialibus, quibus inscribitur dic 13. NovembriS anno 1390. Chartæ j quædam parthenonis Mercoriæ annorum 1392. & 1393. nomen ejus præserunt ; quo anno de eo quædam occurrunt in archivis episcopi. Anno vero 1400. die 20. Septembris, in charta Cantogilensi memoratur. An. 1404 *. compo- sitionem iniit cum capitulo supcr modo conserendi canonicatus & præbendas ; & I4°5— cum domino de Tornello, pro intortitiis deferendis in festo Corporis Christi. Deceffit anno 1408. saltem hoc anno sedem vacasse constat. De eo ita legitur in necrologio S. Illidii : Kal. Martii obitus dompni Roberti de Bosco episcopi Mima- tensu, officium plenarium, qui dedit nobis semel < unum calicem pretio xxxv.J librarum. Item plus in pannis sericis, & in aliis paramentis altaris ad valorem’xx.viu.librar. an. Dom. mccccvu. XLV. Gu I L L E L M US IX. Guillelmus de Boscoraterii mense Januario anno 1408. eligitur, episcopatumque tenuit usque ad diem 21. Octobris ejusdem anni, quo ad archiepiscopatum Biturjcensem transfertur, deposito prius episcopatu in manibus capituli in gratum sequentis. Exstant litteræ commendautiæ Universitatis Parisiensis ad capitulum pro’electione Guillelmi, quæ in archi— j vis capituli asservantur. XLVI. PETRUS III. Petrus de Saluciis canonicus & comes Lug- dunensis, Frederici marchionis Saluciarum ex Beatrice Gebennensi filius, frater Amedei cardinalis, episcopus electus post transiationem Guillelmi, an. 1405. possesiionemadipiscitur » exemtus e. vivis an. 1412. ex actis capitularibuS. XLVII. HERALDUS. Hic episcopus corrupte dictus Eraclius, cognomento de Miromonte, quod gerebat Bertrandus episcopus Convennarum anno 1263. & sequentibus, eligitur anno 1412. Eum tranflatum fuisse ad cathedram Carcaison. anno 1413. docent tabularia episcopalia, quamvis ipsi locus non inveniatur inter episcopos Carcassmenses ; anno enim I4I3.episcopus erat Gerardus de Podio. Sed his temporibus cum flagraret schisma, facile fieri potuit, ut Gerardo dejecto ab una partium, Heraldus subrogaretur. £LVIII. JOHANNES III. In utraque Gallia Christiana Roberti & fratrum Sammarthanorum » duo episcopi cogno- Tomus I. mines Johannes de Costa, e sede Cabilonensi transiatus an. 1413. aut 1414. ad ecclesiam Mimatensem bulla Benedicti XIII. & Johannes dcCorbia, frater Arnaldi de Corbie Franciæ cancellarii succesiive ponuntur post Heroidum seu Heraclium, uti vocant. In IchedisR. patris Andrcæ a S. Nicolao, unicus invenitur Johannes de Larberia, qui electus dicitur an. 1413. & mortuus an. 1426. Fieri potuit ut Johannes de Costa episcopus Cabiloncnsis satis notus, obtinuerit bullam transiationis ad sedem Mimatensem a Benedicto XIII. dicto Petro de Luna. At cum hic jam esset rejectus pene ab omnibuS, qui antea eum pro vero papa venerabantur, hujus transiationis litteræ haud dubie essectu caruerunt. Itaque unicum Johannem hoc loco episcepum agnoscimus, cognominatum de Cor- bia, vel Corberia ; ex qua voce corrupta, ut sus- picor, aliqui fecerunt Larberia. Quidquid sit, Johannes episcopus Mimatensis, sedere jam cœ- Eerat die 22. Martii anni 1416. ut probant tteræ Bernardi episcopi Belvacensis quæ editae sunt in instrumentis. An. 1424. confirmavit transactionem factam inter Henricum de Torciaco abbatem Piperacensem, & Robertum Delphinum dominum de Mercorio, pro quibus dam homagiis diffidentes. Eodem an. transiatus est ad ecclesiam Autisiiodorensem. D. J. Boyer nos monuit inventum a se in chartis, ut puto Mercoriæ, Robertum quemdam episcopum Mimat. anno 1418. nec mirum tempore scnismatis quoplures papæ sedebant, & celebrabatur concilium Constantiense, quod ad se trahebat omnem potestatem ecclesiasticam, plures in eadem ecclesia se dixisse episcopos. X LI X. RAMNULFUS. Ramnulsus • de Perusia R. ab episcopatu Le- movicensi transiit an. 1424. ah I426.au Mima- tensem, ubi sedit usque ad an. 1441. ex relatione tabularum capitularium. Notatur in chartiS Mercoriæ annis 1434. & 1439. L. ALDEBERTUS VI. Aldebertus de Peire dominus de Marchastel, Aldeberti baronis de Petra, cognomine Astor- gii, ex Isabella d’Agoult filius, eligitur & confirmatur an. 1441. In testamento Astorgii ultimi baronis de Petra memoratur. Diem postremum obiit an. 1443. ut liquet ex archivis cathe- dralis, actisqueconsistorialibus curiæ Romanæ. LI. GUIDO. Guido de Panusia dictus, erat archidiaconuS de Conchis in ecclesia Ruthenensi, quando electus est episcopus post excessum Aldeberti 1443. ex autographo electionis in codice capitulari & actis consistorialibus XI1. cal. Octobns. Inscribitur hujus episcopi nomen tabulis Mercoriæ ann. 1448. & 1455. in charta Cantogilensi anni 1460. quæ est decima inter instrumenta ; ad- hucque in duobus instrumentis Mercoriæ anni « In schedis patris Andreae a S. Nicolao Carmelitx doctistimi lego cum per cognomen quali comumctiosom dictum fuiflc^lr- ruchfientsu ; ac m ipsum tres provinciae oxdmes conjuraste. Gij