Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/725

Haec pagina emendata est
19
INSTRUMENTA
Adonec pacificus poſſeſſor fuerit, aut in caſu litigii ſententiam, recredentiam nuncupatam, reportaverit, fructus, reditus & proventus percipiat ; ſed illorum, ſeu alicujus eorum fructus, reditus & proventus, durante lite hujuſmodi præfatis capitulo, ad effectum tamen ut lite duranre in divinis officiis, prout alias ſi idem ſucceſſor pacificus eſſet teneretur, convertantur, & reſiduum, ſi quod ſuperfuerit, pro negotiis capituli erogetur, cedant. Quodque præpoſitus, & capitulum præfati nullam in choro juriſdictionem habeant, niſi prout & quemadmodum tempore ſuppreſſionis & reductionis hujuſmodi habebant, quinimo ſuper hoc nihil immutando, eidem Jacobo, & pro tempore exiſtenti epiſcopo Caſtrenſi, ejuſque paſtorali juriſdictioni, ſubjectioni & obedientiæ, prout tempore ſuppreſſionis & reductionis hujuſmodi ſubjecti erant, perpetuo ſubjiciantur. EtB demum quod præpoſitus & capitulum præfati, ne ipſi tanti muneris & officii eis per Franciſcum cardinalem ac Jacobum epiſcopum præfatos, tam circa reductionem & erectionem, ac eorum a regularium inſtitutionum obſervatione abſolutionem hujuſmodi, quas ad ampliorem dictæ eorum eccleſiæ decorem ipſi Franciſcus cardinalis & Jacobus epiſcopus apud nos ſolerti ſtudio & induſtria procurarunt, quam alias impenſi, ac beneficii ab eorum illuſtri domo de Turnone recepti prorſus immemores eſſe, & vitio ingratitudinis laborare cenſeantur ; ſed muneris & officii ac beneficii hujuſmodi ad poſteros memoria habeatur, ſponte & libere teneri, & obligari voluerunt, die per ipſos Jacobum epiſcopum & capitulum ſtatuenda, ac eiſdem capitulo præfigenda, unum anniverſarium ſolemne, obitum de TurnoneC nuncupandum, pro animarum, tam eorumdem Franciſci cardinalis & Jacobi epiſcopi, quam aliorum præſentium & futurorum, ac defunctorum ipſius illuſtris domus de Turnone ſalute, in dicta eccleſia Caſtrenſi, annis ſingulis perpetuis futuris temporibus celebrare teneantur. Et nihilominus præpoſito & capitulo præfatis pro felici ſtatu & ſalubri directione ejuſdem eccleſiæ Caſtrenſis, quæcumque ſtatuta ſalubria ſuper divinorum officiorum celebratione, & agendis per miniſtros eccleſiæ, ac honore & debita reverentia ſuperioribus exhibendis, necnon delatione almutiarum, capparum & ſuperpelliciorum ; necnon præeminentia eorumdem capituli, vel ſolius præpoſiti, ac archidiaconorum, cantoris, ſuccentoris & theſaurarii prædictorum pro tempore exiſtentium, quam in eadem eccleſia & illius choro habebunt, ac capitulisD generalibus vel particularibus, & ſynodo celebrandis, collationibus beneficiorum & diviſionibus fructuum, nec non diſtributionum in horis canonicis perceptione & amiſſione, & aliis omnibus decorem & honeſtatem eccleſiæ prædictæ, etiam quoad bonos mores miniſtrorum prædictorum concernentibus. Necnon quæ ſuper præmiſſis majori declaratione indigebunt, ſubſtantia non mutata : etiam illa & fundationem hujuſmodi non obſervantes diſtributionibus privando, & alias mulctando, condendi & edendi, ac condita & edita, quoties eis videbitur, alterandi, ac in meliorem & ſaniorem ſententiam mutandi, & ab omnibus ſub pœnis eccleſiaſticis & pecuniariis obſervari mandandi, plenam & liberam auctoritatem & facultatem concedimus. Præterea præfatos monachos, ac eorum ſingulos, qui forſanE propter tranſgreſſum inſtitutorum regularium prædictorum, aliquam apoſtaſiæ notam ſive irregularitatem, aut inhabilitatem incurrerunt, ab hujuſmodi exceſſibus & apoſtaſia, & quibuſvis excommunicationibus, & aliis ſententiis, cenſuris & pœnis eccleſiaſticis, quas præmiſſorum occaſione quomodolibet forſan incurrerint, præfatis, auctoritate apoſtolica, earumdemque tenore præſentium abſolvimus, ac cum eis ſuper irregularitate, ſi quam cenſuris hujuſmodi forſan ligati, miſſas & alia divina officia celebrando, aut illi ſe immiſcendo, contraxerint. Quodque eriam quæcumque, quotcumque, & qualiacumque, cum cura & ſine cur, ſecularia, alias ſe invicem compatientia beneficia eccleſiaſtica, etiamſi canonicatus & præbendæ, dignitates, perſonatus, adminiſtrationes, vel officia in cathedralibus
etiam metropolitanis vel collegiatis ſecularibus, & dignitates ipſæ in cathedralibus etiam metropolitanis poſt pontificales majores, ſeu collegiatis eccleſiis hujuſmodi, principales fuerint, ſi eis alias canonice conferantur, aut eligantur, præſententur, vel alias aſſumantur ad illa, & inſtituantur in eis poſt ſuppreſſionem & reductionem hujuſmodi, ac ſi numquam regulares fuiſſent, recipere. & illa, necnon quæcumque, quodcumque, & qualiacumque alia beneficia eccleſiaſtica cum cura & ſine cura & ſecularia, ac prædicti, & quorumvis aliorum ordinum regularia, etiamſi ſecularia, parrochiales eccleſiæ vel earum perpetuæ vicariæ : regularia vero, prioratus, præpoſituræ, præpoſitatus, dignitates, perſonatus, adminiſtrationes, vel officia ; etiamſi clauſtralia fuerint, & ſimiliter, ad prioratus, præpoſitatus, dignitates, perſonatus, adminiſtrationes, vel officia hujuſmodi conſueverint, qui per electionem aſſumi, eiſque cura immineat animarum, quæ eorum ſinguli, etiam ex quibuſvis conceſſionibus & diſpenſationibus apoſtolicis in titulum ſeu commendam obtinent & expectant, nec non in quibus & ad quæ jus eis & eorum cuilibet competit, ut prius retinere, illaque omnia & ſingula quoties eis placuerit dimittere, & eiſdem commendæ cedere : ac loco dimiſſi, vel dimiſſorum, aliud vel alia, ſimile vel diſſimile, aut ſimilia vel diſſimilia, beneficium vel beneficia, eccleſiaſticum vel eccleſiaſtica, quæcumque, quotcumque, & qualiacumque ſe invicem compatientia ſimiliter recipere, & ut præfertur retinere. Necnon quaſcumque penſiones annuas ſuper quibuſvis fructibus, reditibus & proventibus eccleſiaſticis eis aſſignatas, ut prius etiam quoad vixerint percipere. Ac quibuſvis gratiis & indultis, ac diſpenſationibus eis hactenus, & eorum cuilibet apoſtolica vel alia quavis auctorita te quomodolibet conceſſis, uti & gaudere, & beneficia ſub eiſdem diſpenſationibus comprehenſa recipere, & juxta illarum tenorem retinere. Et nihilominus eidem eccleſiæ Caſtrenſi, ac illius capitulo, & aliis etiam dignitates, ac canonicatus & præbendas inibi pro tempore obtinentibus, ceteriſque perſonis ejuſdem eccleſiæ, etiam habitum & alia indumenta regularia ſuper & ſubter quomodolibet deferentibus, pro tempore exſtentibus, tam conjunctim quam diviſim, quod omnibus & ſingulis privilegiis, immunitatibus, favoribus, prærogativis, conceſſionibus, gratiis & indulgentiis ac indultis, per quoſcumque Romanos pontifices, ac alias perſonas eccleſiaſticas, ante ſuppreſſionem, reductionem & erectionem hujuſmodi quomodolibet conceſſis. Ac omnibus aliis, quibus aliæ cathedrales eccleſiæ ſeculares, & illorum canonici, ac dignitates, & perſonatus in eis obtinentes, de jure vel de conſuetudine utuntur, potiuntur & gaudent, ac uti, potiri & gaudere poterunt quomodolibet in futurum, uti, potiri & gaudere libere & licite valeant, eiſdem auctoritate apoſtolica, & tenore præſentium diſpenſamus, ac eis pariter indulgemus, omnemque inhabilitatis & infamiæ maculam ſive notam, per eoſdem monachos & eorum ſingulos præmiſſorum occaſione quomodolibet contractam penitus abolemus. Necnon obtenta beneficia & jura in eis, vel ad illa quomodolibet quæſita propter reductionem & ſtatus hujuſmodi immutationem, non vacare, & commendas non ceſſare : ac diſpenſationes, gratias, indulta & privilegia hujuſmodi plenum firmitatis robur obtinere : ac cum permutandi & commendæ cedendi, necnon derogationis, omnibuſque & ſingulis aliis in eiſdem contentis clauſulis eiſdem eccleſiæ & capitulo, ac ſingulis monachis præfatis, etiam poſt ſtatus regularis hujuſmodi alterationem, ſuffragari poſſe & debere in omnibus, & per omnia, perinde ac ſi reductio, immutationes & abſolutiones prædictæ minime factæ fuiſſent, decernimus. Quocirca dilectis filiis decano eccleſiæ ſancti Petri de Burlatio Caſtrenſis diœceſis & Albienſis, ac montis Albanenſis officialibus, per apoſtolica ſcripta mandamus, quatenus ipſi vel duo, aut unus eorum per ſe vel alium ſeu alios, præſentes litteras, & in eis contenta quæcumque ubi, & quando opus fuerit, ac quoties pro parte Jacobi epiſcopi & capituli prædictorum, ſeu majoris partis eorum deſuper fuerint re-


Tomus I.
C ij