Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/721

Haec pagina emendata est
15
ECCLESIA CASTRENSIS.
Aeccleſiæ condita requieſcit. Sequentes vero verſiculi ſuper lapidem ejus tumuli ejus ſunt inſculpti.


Omnis qui neſcit, diſcat quonium requieſcit.
Hoc in ſarcophago Cæcilia vera virago.
Iſta monaſterium fecit, reliquiaſque demorum,
Culta vel inculta dans fratribus hæc bona multa.
Ergo præſentes orent pariterque ſequentes
Hæc pro defuncta, quibus hic ſunt præſtita cuncta. Amen.
O pie rex Chriſte, propter tua vulnera quinque,
Da requiem cunctis hic & ubique ſepultis,
Ut poſſint requiem tecum habere quietam. Amen.


Oremus.

DOmine pro tua pietate miſerere animæ famulæ tuæ & a contagiis mortalitatis exutam, in æternæB salvationis partem reſtite, per Chriſtum. Requieſcat in pace. Amen.

VIII.

Bulla reductionis venerabilis capituli eccleſiæ cathedralis Caſtrenſis, nuper provinciæ Bituricenſis, nunc Albienſis in ſtatum ſecularem per Paulum III. ſummum pontificem.
1535. PAulus epiſcopus ſervus ſervorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Sacri apoſtolatus miniſterio (meritis licet imparibus) ſuperna diſpoſitione præſidentes, ex incumbentis nobis apoſtolicæ ſolicitudinis officio, circa eccleſiarum quarumlibet præſertim cathedralium inſignium, & illarum perſonarum potiſſimeC religionis titulo inſignitarum, ſtatum proſpere dirigendum, & dante Domino, in melius commutandum, ne in ſpiritualibus & temporalibus collaberetur ; artentæ conſiderationis aciem, maxime dum catholicorum regum vota expoſcunt, libenter dirigimus ; ac eorum diſpendiis & indemnitatibus occurrere, & profectibus conſulere & ſatagentes, ſtatum ipſum interdum commutamus & alteramus, ac deſuper diſponimus, prout ſalus exigit animarum ; ac temporum & locorum conditionibus diligenter conſideratis pro eccleſiarum & perſonarum earumdem felici ſucceſſu, decore & venuſtate, ac bonorum & jurium conſervatione, & divini cultus augmento conſpicimus in domino ſalubriter expedire. Sane cariſſimus in Chriſto filius noſter Franciſcus Francorum rex illuſtris, tam ſuo quam venerabilis fratris noſtri JacobiD de Turnone moderni epiſcopi Caſtrenſis, ac dilectorum filiorum priorum, majoris nuncupati, eleemoſinarii, infirmarii, cantoris, cabiſcolis nuncupati, ſubcamerarii, ſacriſtæ, & capituli, ſingulorumque monachorum & novitiorum eccleſiæ Caſtrenſis ordinis ſancti Benedicti nominibus, nobis nuper exponi fecit, quod licet dicta, eccleſia olim de monaſterio ſub invocatione ejuſdem S. Benedicti fundate, dicti ordinis, tunc Albienſis diœceſis in Albigeſio partium Aquitaniæ, per felicis recordationis Johannem Papam XXII. prædeceſſorem noſtrum in cathedralem eccleſiam ejuſdem ordinis apoſtolica auctoritate erecta, ac diverſis privilegiis honoribus & immunitatibus, quæ forſan varietate, & vetuſtate temporum perierunt, exornata & inſignita extiterit ; ac in ea numerus triginta monachorum quorumE viginti quatuor præbendati monachales portiones inibi percipientes exiſtunt, inſtitutus, & menſa capitularis a menſa epiſcopali ſeparata ac prorſus diſtincta ; necnon unus prioratus, major nuncupatus, dignitas poſt pontificalem major, & una eleemoſynaria, una infirmaria, una cantoria, cabiſcola nuncupata, una ſubcameraria, & una ſacriſtia, & forſan alia officia & beneficia clauſtralia, per monachos de numero triginta monachorum hujuſmodi exiſtentes, ex ordinaria diſpoſitione obtineri ſolita, & ad collationem & proviſionem præfati Jacobi, de pro tempore exiſtentis epiſcopi Caſtrenſis ſpectantia & pertinentia ; nec non duæ ad altare beatæ Mariæ de Bethleem ſitum in eadem eccleſia, & aliæ perpetuæ capellaniæ, per diverſas perſonas fundatæ & dotatæ, & ad collationem, proviſionem ſeu diſpoſitio-
nem eccleſiaſticarum & aliarum perſonarum pertinentes ; ac quatuor perpetua ſimplitia beneficia eccleſiaſtica, clericaturæ nuncupata, per clericos ſeculares obtineri ſolita, inter alia, fore noſcantur : & ab eadem eccleſia prioratus de l’Aſſoal ſive de Aſſoale, & S. Pauli, necnon de Muraſſo, ſive de Muraſſone dicti ordinis, Vabrenſis & Vaurenſis diœceſum, per tres ex dictis triginta monachis, portiones tamen monachales non percipientes, obtineri ſoliti, quos pro tempore obtinentes novitios ſeu religioſos in ipſis prioratibus alere, fovere & manutenere tenentur, & forſan alii prioratus dependentes ; ac pro illius fabrica ſumma mille librarum Turonenſium per epiſcopum Caſtrenſem pro tempore exiſtentem annis ſingulis debeatur ; & ratione fabricæ hujuſmodi, idem epiſcopus de dictis mille libris fabricæ prædictæ debitis, ſummam ducentarum librarum ſimilium pro reparationibus domorum & locorum menſæ ſuæ epiſcopalis ex tranſactione dudum tunc cum epiſcopo Caſtrenſi per ipſum capitulum inita percipiat, ſibique & pro tempore exiſtenti epiſcopo Caſtrenſi certa penſio annua bladi & vini, per eoſdem capitulum annuatim perpetuo debita ſit. Nihilominus cum ex frequentia monachorum ipſius eccleſiæ cum ſecularibus ad dictam eccleſiam in qua pontificalia & alia ſolemnia officia de more celebrantur confluentibus, monachi ipſi vitam a regularibus inſtitutis penitus alienam ducere quodammodo inducantur, ac propter manuales diſtributiones quaſi proprium & peculiare in ſe habere cogantur ; quo fit ut vota ſua Altiſſimo juxta ipſius ordinis regularia inſtituta non reddentes, animabus ſuis minus conſulant, & ſeculares ex eorum mutua converſatione famæ & honori eorumdem monachorum detrahant, ac devotio ad eccleſiam & ordinem hujuſmodi minuatur. Nec facile reperiantur viri nobilitate generis, & litterarum ſcientia præditi, qui ordinem ipſum in præfata eccleſia profiteri, & ad illius regularem obſervantiam obligari velint : ac plerumque in dicta eccleſia ſint monachi, quorum induſtria & favore bonorum & jurium ipſius eccleſiæ conſervationi, & rerum plurium occupatarum recuperationi, aliiſque ejuſdem eccleſiæ neceſſitatibus, ut expediret, conſuli nequeat, & niſi per nos opportune provideatur, gravia incommoda, pericula & ſcandala cum ipſius eccleſiæ jactura, ac religionis & divinorum diminutione non modica ſubſequentur tempore procedente. Ac idem Jacobus epiſcopus penſionem ſibi, & pro tempore exiſtente epiſcopo Caſtrensi præfato, per ipſos capitulum perpetuo, ut præfertur, debitam ; prædictam eiſdem capitulo, ſi ſeculares efficiantur, remiſerit & donaverit, & eos ab illius ſolutione ſibi, & eidem epiſcopo Caſtrenſi pro tempore exiſtenti facienda abſolverit, & perpetuo liberaverit : ſi in præfata eccleſia, cui epiſcopus ſecularis, qui archiepiſcopo Bituricenſi pro tempore exiſtenti jure metropolitico ſubeſſe dignoſcitur, præeſt, ordo prædictus & dependentia, ac ſingulæ illius monachales portiones, nec non officia ac major, & dependentes prioratus, ac capellaniæ, & beneficia ſupradicta penitus ſupprimerentur, & extinguerentur, ipſaque eccleſia ad ſtatum canonicorum & preſbyterorum ſecularium ad inſtar aliarum cathedralium eccleſiarum ſecularium regni Franciæ reduceretur ; profecto in eadem eccleſia, ad quam præfatus Jacobus epiſcopus ſincerum devotionis affectum in dies gerere comprobatur, ceremoniæ & officia pontificalia in majori devotione haberentur ; & perſonæ nobilitate generis ac litterarum ſcientia aliiſque virtutum donis præditæ, quæ canonicatus & præbendas ac alias dignitates in ea obtinere, ac de illius gremio eſſe vellent, ac inibi cum majori decentia reſiderent, ac quorum reſidentia, & divino cultui aſſiſtentia & conſiliis, ac doctrina, nec non conſanguineorum & amicorum favore, ipſius eccleſiæ decor, ſtatus, honor, & utilitas, ac in ea divinus cultus hujuſmodi magnum incrementum ſuſciperent, & alienata recuperarentur, necnon collapſa reſtauratentur, diſperſa etiam congregarentur, ac alia ipſius eccleſiæ jura & bona conſervarentur, & augerentur, ac facilius repararentur,