Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/717

Haec pagina emendata est
11
ECCLESIÆ ALBIENSIS.
Apro tempore fuerint epiſcopi Albienſes ; recognovit ſe tenere, pro quibus nobis promiſit, & ad ſancta Dei evangelia juravit, quod nobis de ſucceſſoribus noſtris regibus Franciæ, ſemper fidelis erit, quodque vitam, membra, honorem, & jura noſtra cuſtodiet bona fide, & ſecreta noſtra celabit, ſi ei fuerint revelata. Quod etiam nobis fidele præſtabit conſilium, ſi ſuper hoc fuerit requisitus. Ac nos donationem & conceſſionem prædictas, prout ſuperius continentur, quantum in nobis eſt, ratas & gratas habemus ; volentes quod idem epiſcopus, & ejus ſucceſſores epiſcopi Albienſes, qui pro tempore fuerint, præmiſſa caſtra cum eorumdem pertinenti is tenere valeant in perpetuum, de pacifice poſſidere ſine coactiOnc aliqua, vendendi vel extra manum ſuam ponendi, ſalvo in aliis jure noſtro, & jure in omnibus alieno. In cujus rei teſtimonium & munimen præſentibus litterisB noſtrum fecimus apponi ſigillum. Actum Nemauſi anno Domini milleſimo ducenteſimo ſeptuageſimo1270., menſe Junio. Nos vero præmiſſa omnia & singula, prout ſuperius continentur, volumus, concedimus & approbamus, ſalvo in aliis jure noſtro, & jure in omnibus alieno, & in horum teſtimonium & munimen, præſentibus litteris noſtrum fecimus apponi ſigillum. Actum Pariſiis anno Domini milleſimo ducenteſimo ſeptuageſimo ſeptimo1277., menſe Aprilis.

XXI.

Privilegium Philippi regis pro Bernardo de Caſtaneto Albienſi epiſcopo.
1304. Philippus, Dei gratia Francorum rex, notumC facimus univerſis, tam præſentibus quam futuris quod nos prolocutam liberalitatem, nobis ex parte epiſcopi Albienſis dilecti & fidelis noſtri, ſuo & perſonarum eccleſiaſticarum Albienſium civitatis & dioceſis nomine faciendam, pro præſentis noſtri Flandrenſis exercitui ſubſidio, ad defenſionem regni noſtri, gratam & acceptam habentes, gratioſius tenore præſentium ipſis duximus concedendum. Primo quod nos in inſtanti feſto omnium Sanctorum faciemus cudi & fabricari monetas legis, valoris & ponderis, quorum erant illæ quæ tempore beati Ludovici, quondam regis Francorum, avi noſtri, currebant, & inter Domini feſtum, ac ſubſequens feſtum reſurrectionis dominicæ, faciemus paulatim curſum mutari monetarum, quæ in monetagiis noſtris cuduntur ad præſens, prout conſultius fuerit faciendum ; D ita quod in dicto feſto reſurrectionis Domini vel circa, prædictas novas monetas habere faciemus curſum ſuum. Item quod omnia conqueſta ab ipſis, ſuorum eccleſiaſticorum nomine tempore retroacto, uſque ad tempus conceſſionis hujuſmodi, in feodis aut retrofeodis noſtris, aut ſubditorum noſtrorum, in quantum ad nos ſpectat, tenere poſſint perpetuo, abſque coactione vendendi, vel extra manum ſuam ponendi, autE financias præſtandi nobis pro eiſdem. Item ſimiliter quod poſſeſſiones, quas pro eccleſiis, & cimeteriis eccleſiarum parochialium fundandis de novo, vel ampliandis, intra vel extra villas, non ad ſuperfluitatem, ſed ad convenientem neceſſitatem acquiri continget, vel jam ſint acquiſitæ, de cetero apud eccleſias perpetuo remaneant, abſque coactione vendendi, vel extra manum ſuam ponendi, aut præſtandi financias pro eiſdem ; de quod poſſeſſionum hujuſmodi poſſeſſores, ad eas pro juſto pretio dimittendas, poſſint, mediante juſtitia, coerceri. Item quod bona mobilia eccleſiaſticarum perſonarum & clericaliter viventium, non cogentur aut juſticiabuntur in aliquo caſu, per juſtitiam ſecularem. Item quod advocationes & recognitiones novæ, quæ ab eccleſiarum ſubditis fiunt, nullatenus admittentur, & ſententias de novo faciemus penitus revocari. Item quod prætextu gardiæ antiquæ, in perſonis eccleſiaſticis non impedietur eccleſiaſtica vel temporalis juriſdictio prælatorum. Item quod baillivi & alii officiales noſtri teneantur jurare, quod mandata ſibi facta & facienda, per litteras noſtras, pro eccleſiis & perſonis eccleſiaſticis, abſque difficultate fideliter exequentur. Item quod non impedientur
aut inquietabuntur eccleſiæ, ſuper poſſeſſionibus, ſeu reditibus, emtis vel emendis, in feodis, retrofeodis, aut cenſivis uis, in quibus omnimodam altam & baſſam habent juſtitiam, quin poſſeſſiones vel reditus taliter acquiſitos perpetuo tenere valeant, abſque coactione vendendi, aut extra, manum ſuam ponendi, aut nobis præſtandi financias pro iiſdem. Item auod tollantur gravamina eis per gentes noſtras illata, ac noſtra jam conceſſa ſtatuta ſerventur ; & ea baillivi noſtri tenebuntur ** Addendum fortaſſe jurare. ſe firmiter ſervaturos. Item, quod ſi decimam vel aliud onus ad opus noſtrum, per Romanam eccleſiam, publicis prædictis & aliis perſonis eccleſiaſticis, durantibus terminis ſolutionum, decimarum nobis conceſſarum vel concedendarum ab iiſdem, ut permittitur, imponi contingar, vel jam impoſitum exiſtat, decimarum ipſarum & decimæ, ſeu alterius oneris, per dictam Romanam eccleſiam concedendarum, vel conceſſarum ſolutionum termini non concurrant. Similiter nonnulli, qui nobis deberent exercitum, tenebuntur ad eumdem vel mittendum, ſeu ſe redimendum pro exercitu præſenti. Item, quod non eſt intentionis noſtræ, nec volumus, quod prætextu exactionum quarumlibet, in terris dictorum prælatorum, ex parte noſtra, pro neceſſitate guerrarum factarum, a perſonis ſubditis vel juſticialibus ſibi de conſuetudine, vel de jure, eis eccleſiis aut perſonis aliquod generetur præjudicium, vel novum jus nobis propter hoc acquiratur, ſed in eiſdem liberalitatibus & francheſiis, in quibus ante guerras ceptas erant legitime, perſeverent. Item, quod ad opus garniſionum noſtrarum, bona ipſorum aut ſubditorum ſuorum, eis invitis nulla tenus capientur. Item, quod impedimenta ac gravamina, quæ in feodis prælatorum ponuntur, amoveri debite faciemus. Item, quod nihil, occaſione ſubventionis noviter nobis conceſſæ, levabitur ab hominibus eccleſiarum de corpore ſeu manu mortua, de alto & baſſo, ad voluntatem taliabilibus ; & ſi aliquid ab eis hoc anno præſenti & occaſione exercitus præſentis ſit levatum, vel levari contingat, id eccleſiis hujuſmodi de præſtando ab eis ſubſidio deducetur. Item, quod ſubſidium illud juxta conceſſionis ipſius tenorem, per dictos prælatos, ſeu authoritate ipſorum levabitur, nobis ſeu gentibus noſtris ad hoc deputatis inſtantibus, quam citius aſſignandum, & inſuper quod pro gravaminibus ſibi aut eccleſiis ſuis vel perſonis eccleſiaſticis illatis corrigendis de quibus liquebit, auditores non ſuſpectos eiſdem, cum requiſiti fuerimus, concedimus, qui vice noſtra clericis complementum juſtitiæ prompte & fideliter exhibebunt. In cujus rei teſtimonium præſentibus litteris noſtrum fecimus apponi ſigillum. Actum Pariſiis die quinta decima menſis Julii, anno Domini milleſimo trecenteſimo quarto.

XXII.

Philippus rex Galliæ auxilium poſtulat ab epiſcopo Albienſi.

1314.
Ex autogr. archiep.
Philippus Dei gratia Francorum rex, dilecto & fideli noſtro epiſcopo Albienſi salutem & dilectionem. Cum Robertus comes Flandriæ & ejus ſubditi, a pace alias per eos nobiſcum jurata ab eis, ac etiam ad eorum inſtantiam per Romanam eccleſiam confirmata, omnino infideliter recedentes, obliti veriſimiliter gratiarum & remiſſionum in quibus eis magnifice a ſuis exceſſibus & delictis pluries pepercimus, cum in eos ulciſci poſſemus, ſe inimicitiarum nobis rebelles exponant, guerram faciendo apertam contra nos, ſic excommunicationis & interdicti ſententias in apoſtolica confirmatione.... incurrere non verentes, ſicque perjurii ac totius temporalis fore-facturæ pœnas committere erga noſtram regiam majeſtatem. Nos tantæ & talium obſtinationi obſtare inflexibiliter proponentes, mandamus vobis, vos sub debito fidelitatis, quo nobis & coronæ Franciæ naturaliter aſtringimini, requirentes, aliis omnibus ſubmotis, ſecundum ſtatum & poſſe veſtrum, in equis & armis apud Attrebatum ad inſtantem feſtum na-


Tomus I.
B ij