Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/712

Haec pagina emendata est
6
INSTRUMENTA
Ado vivente, illoque cogente, hos honores omnes reliquerunt ; quod idcirco ipſe, quamvis quidam ex his quaſi propria retinerent, ſpontaneus & libens diſpoſuit ; quia ipſe & prædeceſſores ſui huic eccleſiæ multa incommoda & injurias, laïcis perſonis diſpertiendo ejus poſſeſſiones, intulerant : à quo non ſolum hæc prædicta beneficia, verumetiam aliud multo gratius & utilius beneficium in hujus eccleſiæ crementum recepimus cum conſilio Romani cardinalis, scilicet Guiraldi Hoſtienſis epiſcopi, & Ricardi Bituricenſis archiepiſcopi, & Froterii epiſcopi quam maxime affirmantis & ſimul Pictavenſis epiſcopi : hanc namque videns eccleſiam quaſi viduatam, & abſque patrono, & propriis rebus expoliatam : archidiaconatum, sicut Tarnus fluvius dividit, & pariter cum Caturcenſi pago & Rutenenſi, Deo &B S. Cæciliæ & clericis ipſius loci in Canonica, ipſis videlicet qui ſimul inmorari voluerint, reddidit & concedit, hac conditione quatenus, ſi quemlibet archidiaconum eligere voluerint, ex ipſis eiſdem ponatur, vel ſi alienus fuerit, ſecundum electionem majoris partis ; ſi autem aliqua neceſſitate ſeparari voluerint, in clauſtri ædificio totum ponatur ; quod inde habebitur, pro honore ipſius clauſtri detur. Hoc totum confirmatum & laudatum fuit ab omnibus ſupra dictis autenticis perfonis, tempore Alexandri Papæ, anno XII. regnante Philippo rege Francorum, XIII. anno ſui imperii, & comite Toloſenſi. His autem adjungimus Raimundum vicecomitem, & Sicardum & Frotardum vicecomites, præpoſitum ipſius eccleſiæ Pontium, decanum Vivianum, & GuidonemC ſecretarium, & Gausbertum theſaurarium. Quod totum peractum eſt anno XVII. decemnovennalis cicli, ab incarnatione[1] MLXXVIIII. Epacta XXVI. concurrente VII.

XI.

Fœdus pacis initum inter Guillelmum Petri epiſcopum Albienſem, & comitem Toloſanum.
1191.
Ex archivo Albienſ.
IN nomine ſanctæ & individuae Trinitatis, anno ab Incarnatione Chriſti M. C. LXXXXI. dominus Raimundus comes Toloſæ, & Guillelmus Petri Albienſis epiſcopus, conſilio domini Rogeri Biterrenſis vicecomitis, & Sicardi, vicecomitis de Lautrec, & Albienſium baronum, & illuſtrium virorumD, in Albienſi dioceſi pacem conſtituerunt. In primis eccleſias, monaſteria, & loca religioſa, & clericos, & omnia bona eorum in hac pace poſuerunt : mercatores, venatores, piſcatores, milites, burgenſes, ruſtici, & omnes omnino homines qui in Albienſi dioceſi ſunt, & omnia bona eorum in hac pace erunt ; & omnes ad invicem hanc pacem tenebunt. De maſnadis vero & exercitibus dominus Raimundus comes Toloſæ præſtat ſecuritatem & ducatum omnibus bubulcis & omnibus bobus, & animalibus arantibus, & ſaumariis, eis tantum qui ſigna pacis portaverint. Nullus, ſive miles, ſive aliquis homo de Albienſi epiſcopatu, debet facere malum per ſe in Ruthenenſi, ſive in Tolosonenſi, vel in vicinis epiſcopatibus. Sed ſi contigerit quod aliquis de vicinis epiſcopatibusE aliquem de epiſcopatu Albienſi roget ut eum ſequatur, cavere debet ille qui de epiſcopatu Albienſi fuerit, quod ea die qua malum vicinis epiſcopatibus faciet, non exeat de Albienſi, neque revertatur in Albienſi. Domini locorum & caſtrorum cogant & compellant ſubditos ſuos, ut hujuſmodi pacem inviolabiliter obſervent. In hac pace, ſunt omnes homines, cujuſcumque conditionis aut ætatis fuerint, & omnia bona eorum ; hanc pacem omnes Albienſes ad invicem tenere debent. Proditores, invaſores pacis, & omnes illi qui poſt ** compoſitionem communionem pacis in jus venire voluerint, & judicio comitis & epiſcopi ſuper aliquibus querimo-
niis ſtare noluerint, extra pacem erunt ; & nullus locus, nulla perſona, nulla dies ſecuros eos facere poterit. Capellani & rectores eccleſiarum commoneant parochianos ſuos, ut hanc pacem per quinque continuos annos obſervent, & ſe obſervaturos ſuper quatuor evangelia jurent. Illos autem qui tenere pacem noluerint & jura, excommunicatos & extra pacem eſſe denuntient. Ad adjutorium iſtius pacis, dabitur Raimundo comiti & epiſcopo pro animalibus cujuſque aratri, ſeſtarium annonæ & pro uno quoque ſaumario duodecim denarii Albienſis monetæ, & ſex pro aſino vel aſina. De animalibus vero quæ ſigna pacis portaverint, non poterit aliquis pro debito, vel fidejuſſione, vel aliquo delicto pignorationem facere, niſi ſpecialiter ea ſibi à domino obligata fuerint.

XII.

Charta Guillelmi Petri epiſcopi Albienſis, de privilegiis ab eo conceſſis monaſterio S. Salvii Albienſis.

1227.
Ex cartul. S. Salvii.
IN nomine Domini noſtri Jesu-Chriſti, anno incarnationis ejuſdem M. CC. XXVII. VIII. idus Auguſti. Noverint univerſi tam præſentes quam futuri litteras iſtas inſpecturi, quod nos G. Dei gratia Albienſis epiſcopus, recognoſcimus tibi ** Gaillardo. G. de Rabaſtenis, præpoſito eccleſiæ S. Salvii Albienſis, & ** toti. toto capitulo ejuſdem eccleſiæ, licet univerſis ſit manifeſtum quod in veritate profitemur, quod ſi forte aliquis cardinalis, vel aliquis alius Apoſtolicæ ſedis legatus, ſive archiepiſcopus Bituricenſis, vel aliquis alius prælatus, ſive rex, comes, vice comes, vel aliqua ſæcularis potestas, civitatem Albienſem aliquo caſu intrare contingerit, & ad proceſſionem admittuntur ; epiſcopus Albienſis tenetur & debet ad eccleſiam S. Salvii venire, & primo cum præpoſito & canonicis S. Salvii, prælatos vel ſæculares perſonas ibi recipere. Item recognoſcimus & profitemur quod ſi in dominica ramis palmarum proceſſio extra civitatem celebretur, epiſcopus Albienſis debet ad eccleſiam B. Salvii venire, & cum ſupradicto præpoſito & canonicis dictæ eccleſiæ uſque ad locum proceſſioni deſtinatum exire, & in reditu uſque ad gradum B. Salvii & cum ipſis redire ; diaconi vero S. Salvii & S. Ceciliæ, ſi equitando epiſcopus intraverit, ipſum tenentur ducere per lora uſque ad gradum ſupradictum ; de gradu vero uſque ad eccleſiam S. Ceciliæ cum canonicis ejuſdem eccleſiæ venire. Item recognoſcendo affirmamus quod cum moram facit epiſcopus extra dioceſim, ſive in conſecrationibus vel conciliis, vel alio aliquo modo, in reditu deſcendit ad eccleſiam B. Salvii, & ibi prius, ſi proceſſio ſibi offeratur, debet à præpoſito canonicis eam recipere ; ſi vero ad proceſſionem non admittatur, debet primo ad eccleſiam B. Salvii orare, & tunc majus ſignum pulſare > ut notitiam præſtet omnibus de adventu domini epiſcopi. Item recognoſcimus & in veritate profitemur quod omnes Albienſes epiſcopi debent ſepeliri apud eccleſiam S. Salvii ſucceſſive ; & ut hæc recognitio in perpetuum firma habeatur, ſigillum noſtrum apponi fecimus huic chartæ. Nicolaus notarius mandaro domini epiſcopi ſupradicti, præſens inſtrumentum ſcripſit.

XIII.

De obitu & exequiis Guillelmi Petri epiſcopi Albienſis.

1230.
Ex autographo.
SIt notum omnibus præſentibus & futuris, quod cum dominus Guillelmus Petri Albienſis quondam epiſcopus, in ægritudine poſitus, mente tamen sana & integra, quaſi in extremis laboraret ; accerſito ad ſe præpoſito & canonicis S. Ceciliæ Albienſis ſedis, & B. capellano, & procuratore domini D. epiſcopi Albienſis, elegit ſibi ſepulturam in eccleſia S. Ceciliæ ſedis Albienſis. Sed cum eo mortuo dicti canonici exequias funeris & officium ſepulturæ, pro-


  1. Hic annus convenit cum ſupra notato Papæ & regis anno : egendum itaque an. 1072. qui eſt annus duodecimus & ultimus Alexandri Papæ II. & decimus tertius Philippi regis.