Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/711

Haec pagina emendata est
5
ECCLESIÆ AlBIENSIS.
Apinquos meos revertatur. Sane ſi quis, ego, aut ullus de heredibus noſtris, qui contra carta iſta donationis temere aut uſurpare, auc inquietare venerit, non hic valeat vindicare quod requirit, ſed componat tibi hæc omnia ſuperius ſcripta dupla meliorata ; & in antea donatio iſta firma & ſtabilis permaneat omnique tempore. Facta carta donatione iſta in menſe Septembri ſub die fecria iiii. octavo decimo cal. Octobris, anno regnante Ehenrigo Rege. Signum Pontii qui hanc carta donationis ſcribere fecit, & manu ſua firmavit, & firmare rogavit. Signum Vvillelmo Patri ſuo. Signum Bertramno. Signum Remigio. Signum Bernardo. Signum Petrone. Signum Roſtagno. Signum Rainone. Signum Petrone. Signum Emenone. Signum Eliſiar. Signum Petroni. Signum Berengario. Signum Roſtagno. Signum Ugone. Dinarus ſcripſit.B

Pontium donatorem non dubitamus eſſe comitem Toloſanum, qui, cum potiretur abbatia Moiſiacenſi, ejuſque eſſet abbas, eam subjecit Cluniaco ; de quo vide Mabill. ad an. 1062. n. 120. Tempus quo vixit hic comes id perſuadet ; coavus enim erat Henrici i. regis Francorum, quo regnante data eſt præſens charta. In ea uxor Pontii nominatur Majore, qua prima fuit ei collocata in matrimonium ; in charta vero pro ſubsucundo Moiſiaco Cluniacenſibus, ſecunda uxor appellatur Adalmodis.

IX.

Froterii epiſcopi Nemauſ., donatio facta S. Salvio, ut canonici communem in ea eccleſia vitam agant.
C Ex chartar. S. Salvii Albienſ. EGo icitur Froterius, non meis meritis, ſed gratia Dei vocatus epiſcopus, & Bernardus meus utique frater, una cum Wilelmo ipſius loci pontifice, damus & reddimus ad honorem B. Salvii in communia, illum honorem quem præpoſitus ejus ecclesiæ tenere sohlet, totum & ab integrum, cum eccleſiis, & parochiis, & villis, & paſcuis, & aquis, & canonicis, & cum omnibus quæ ad illum honorem pertinere videntur. Damus autem pro remediis animarum noſtrarum, ſive parentum noſtrorum, iſtum & alios honores quos per ſingula nomina prænominare volumus ; videlicet quantum poſſidere videmur in cimiterio ; ſimiliter illa medierate portus, & medietatem eccleſiæ Montilienſis, & illam canonicam Foiſſienſis villæD, ſimili modo damus illam caputſcoliam, & quæ ad illam pertinent, &r illa dona quæ abba aut epiſcopus habere ſolet, aut præpoſitus : faciunt enim ſimiliter canonici omnes honorcs quos tenere ſolent de S. Salvio, aut per obedientiam, aut per fevum, aut per comandam, cum cenſu & ſervitio, quæ illi ſoliti ſunt accipere. In tali vero ratione, ut unuſquiſque quando accepturus eſt ſocietatem illius communiæ, ſi cum fratribus participare deſiderat, ex redditibus ſuis & de temporalibus ſubſtantiis, illic largiatur quantum cum epiſcopo & ceteris fratribus invenire potuerit ; ideſt, ſi quando de viginti qui modo intrant vel intrare deſiderant, ſi mortuus fuerit unus ex illis, alius unum manſum ad alodem de incommunia & ſubſtantiis mobilibus, quantum cum epiſcopoE & cum ceteris fratribus invenerit. Cenſemus autem, & cum juramento firmamus, ut de iſta hora in antea de illis honoribus quos ſuperius nominavimus, aut de aliis quos acquiſiturus eſt B. Salvius, ad ipſam communiam, nec ego Froterius, nec Bernardus frater meus proconſul, nec Willelmus ipſius eccleſiæ epiſcopus, aut unus de canonicis, qui obedientias tenent, non dabimus ad damnum S. Salvii, aut ipſius communiæ ; & ſi aliquid de ipſis qui fevos tenent poſt obitum illorum evenerit, ad ipſam communiam ſimili lege accommodent : de repetitione vero ſi quis hhoc legitime uſus fuerit, & adjutor ut firmiter iſta teneantur extiterit, auxiliante Deo & Salvatore noſtro Domino Jeſu-Chriſto, liberi & abſoluti ab omnibus culpis, unde pœnitentiam accepti ſunt vel accepturi permaneant
ab ipſis Epiſcopis qui iſta conſtituunt ; ſcilicet Froterio atque Guillelmo, & ab aliis omnibus qui poſt iſtos epiſcopium iſtud ſunt accepturi. Inſuper etiam a plurimis aliis, a Papa Romano & ab archiepiſcopo Bituricenſis eccleſiæ, ſive a ceteris omnibus quoſcumque ad hoc opus incitare poruerimus. Si quis vero tam negligens fuerit aut deſides, ut iſta non ſervaverit, & jusjurandi infregerit, & fidem quam promiſit, inſuper & quicumque contra iſtam communiam malivolus inſurgere voluerit ; gui hoc fecerit excommunicatus & anathematizatus uſque in ſeculi finem permaneat, & a liminibus S. Dei eccleſiæ ſegregatus, cum Datan & Abiron, in infernalibus clauſtris omni tempore paricipent.

X.

De reformatione eccleſiæ Albienſis.

Ex chartar. Albienſ. IN nomine ſanctiſſimæ & individuæ Trinitatis, Patris, & Filii, & Spiritus ſancti. Paraclito Spiritu, cujus eſt prava cuncta dirigere, & aſpera in vias planas referre, super hujus cenobii beatiſſimæ martyris Ceciliæ inenarrabilem[1] deſolationem, miſerante beato hujus loci Frotardo antiſtiti, divinitus inſpiratum eſt, ut tam iſtius urbis quam totius epiſcopatus & ceterarum provincialium civitatum convocatis Dei fidelibus & ſapientibus viris, de præfata hujus matris Eccleſiæ lacrymabili deſtructione, ſibi non inutile, Deo autem placitum conſilium pariter inveſtigaret. Erant enim in hac eccleſia complures, non dicam canonici, ſed qualeſcumque mercenarii, qui temporalis avaritiæ mordacia lucra quærentes, ferventis luxuriæ coartantia vincula ſectantes, & totius ſecularis inertiæ vena negotia expetentes, nec fraternæ charitatis exemplo, ſibi vel ceteris proficiebant, nec amandæ caſtitatis munditia Deo vel hominibus placebant ; nec ad reddendum Deo pſalmos vel debitas orationes, ad ſanctum matris tabernaculum præfinitis temporibus conveniebant ; attendentes quod à Domino per prophetam dicitur : Vovete & reddite Domino Deo veſtro ; qui videlicet ad temporalem laudem, non ad æternam remunerationem canonicum nomen ſubeuntes, canonicalis officii vel minima negotia explicare non curabant. Unde ſupradictarum perſonarum ſpecialiter communicato conſilio, cum non aliter in eccleſiæ poſſeſſionibus ſerviendorum præbenda reperiri poſſet, prædicti qualeſcumque canonici a paſtore ſuo, noſtro videlicet epiſcopo rationabiliter admoniti ſunt, ut vel a pravis conſuetudinibus, velut quibuſdam lupis rapacibus impiorum animas ad mortem pertrahentibus, ſecederent ; & Dei matriſque in gremio commorantes certis & horis & temporibus, ſecundum regulam Patrum, ſtudioſe inſervirent ; aut, ſi ipſi quidem nOn poſſent, filios vel conſanguineos cum injuſte poſſeſſis honoribus eccleſiæ ad ſerviendum relinquerent. Quod ſi ſpontanei paternæ admonitioni obedire recuſarent, canonice inſtutionis judicio, quamvis inviti eccleſiaſticis privati honoribus viverent, & pro crudeli rebellione anathematis ancipiti gladio percuſſi graviter ingemiſcerent. Ad hæc quidam partim idoneæ veritatis rationem agnoſcentes, partim canonum judicia formidantes, partim quia honores eccleſiaſticos quos tenuerant oppignerati erant vel vendiderant ; partim quia in parentum nimiam elationem minime confidebant, quod ſibi his de cauſis utiliter tenere non poterant, eccleſiæ per integrum reddiderunt. Bernardus namque & Wido uterque ſacriſta, honorem quem poſſederant, eccleſiæ ab integro reliquerunt. Ernaldus S. Quintini cum fratre ſuo Petro cabiſcolarem honorem & filium ſuum Durandum, huic ſanctæ matri eccleſiæ per integrum, ſicut melius poſſederat, reliquit. Gosbertus theſaurarius, itidcm ao integro ſuum honorem reliquit. Guillelmus Beg. dccaniæ honorem ab integro ſimiliter reliquit. Hii tamen omnes epiſcopo Frotar-


A iij
  1. Quæ hic dicuntur de miſerabili eccleſiæ Albienſis ſtatu, facile credent qui legerint quæ retulimus ex indubitatis actis, charta VIII. de epiſcopatu venditio ; imo etiam lege teſtamenti dato uxori & liberis.