Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/701

Haec pagina emendata est
1323
1324
ECCLESIA BAIONENSIS.

ANNI CHRISTI.
a quo conſecratus fuit epiſcopus Bolonienſis, ex hac ſede aſſumtus eſt ad patriæ ſuæ cathedram anno 16431643.. cum paulo antea fuiſſet deſignatus epiſcopus Agathenſis, nec tamen poſſeſſionem iniiſſet. Quo tempore Boloniæ ſedebat, interfuerat comitiis generalibus cleri Gallicani anno 1641. apud Meduntam habitis. Obiit die 8. Februarii anni 16811681.. Sepultus eſt in eccleſia cathedrali ante majus altare. Erat ſimul abbas ſancti Vincentii de Luco diœceſis Oleronenſis, & Buxeriæ diœceſis Andegavenſis. De la Roque-Prielé.
XLVII. Gaspardus.
B

Gaſpardus de la Roque-Prielé bullas obtinuit datas 22. Septembris 1681. poſſeſſionem adeptus 23. Maii 16811681.. duo inſtituit & dotavit ſacerdotia (capellanias vocant.) Migravit e ſeculo apud Petram-perforatam, vulgari lingua Peyrourade, 19. Junii 16881688.. Sepultus in ingreſſu eccleſiæ ut ipſe petierat ſub vaſe aquæ luſtralis. Fuit etiam abbas Regulæ diœceſis Laſcarrienſis.

De la Lane.
XLVIII. Leo.
Leo de la Lane patre præſide infulato in ſenatu Burdegalenſi ortus, fratrem habuit eadem dignitate ornatum. Ipſe cum jam eſſet deſignatus epiſcopus Aquenſis, ſchedulam regiam pro obtinenda Baionenſi cathedra accepit die 15. Auguſti anni 16881688.
1692.
. Sed bullis donatus eſt tantum anno 1692.quo, die videlicet 24. Augusti unctus eſt ſacro oleo in ſummum ſacerdotem. Obiit die 6. * Auguſti anni 1700al. 9.
1700.
. apud Tuſtat ; jacetque in eccleſia S. Fremerii diœceſis Vaſatenſis, cujus abbas erat, ubi nullum habet monumentum.

ANNI CHRISTI.
XLIX. Renatus-Franciscus.
De Beauvau.

Renatus de Beauvau, qua gente apud Andes orta & in Lotharingia propagata, vix ulla aut antiquior aut nobilior ; affinitate enim cum regia Francorum domo conjuncta eſt ; patrem habuit Jacobum de Beauvau marchionem du Rivau tribunum Helvetiorum, Gaſtonis— Johannis-Baptiſtæ ducis Aurelianenſis excubitorum, & regiorum caſtrorum præfectum ; matrem vero Mariam de Campel de Saujon. Bonis litteris addictus doctoris theologi facultatis Pariſienſis lauream conſecutus eſt die 13. Maii anni 1694. Paſtoralis vero officii tirocinium poſuit ſub Petro-Franciſco de Beauvau patruo ſuo Sarlatenſi præſule. Nominatus die 1. Novembris anni 1700.1700. a rege deſtinatur epiſcopus Baionenſis ; die vero 17. Julii anni 1701. conſecratur, cum jam ſacramento fidem promiſiſſet die 22. Junii ejuſdem anni. Eccleſiam mirifice decoravit, choro in abſidem baſilicæ tranſlato. Gregi ſuo mœrenti aufertur, & Tornacum migrare cogitur accepta regia ſchedula die 23. Aprilis anni 1707.1707. nunc eſt Toloſatum archiepiſcopu.

Druillet.
L. Andreas.
Andreas Druillet Toloſas filius N. Druillet præſidis claſſium inquiſitionum in ſenatu Toloſano, archidiaconus & vicarius generalis Cenomanenſis, volente rege ac designante ſchedula data die 23. Aprilis anni 1707. conſecratur epiſcopus a cardinali Noallio Pariſiorum archiepiſcopo in oratorio palatii archiepiſcopalis, aſſiſtentibus epiſcopis Tornacenſi & Bleſenſi die 8. Januarii anni 1708. Regi fidem juravit die 20. ejuſdem menſis.





ABBATIÆ DIŒCESIS BAIONENSIS.

DUæ tantum ſunt hoc in epiſcopatuD abbatiæ, Leunſium & Urdacium ; utraque vero eſt ordinis Præmonſtratenſis.

Leunsium, vulgo la Honce.

LEunſium ordinis Præmonſtratenſis monaſterium in diœceſi Baionenſi, poſitum eſt prope Gavum, Sorduam inter & Baionam, a qua urbe diſtat tribus circiter leucis. Fundatorem agnoſcit Bertrandum vicecomitem Baionenſem, cujus mentio fit in necrologio Caſæ-Dei ejuſdem ordinis, iii. cal. Novembris.E Ex pauciſſimis vero quæ ſuperſunt inſtrumentis, ſequentes eruimus abbates.

Abbatum series.

I. Vidalis primus abbas Leunſii dicitur in necrologio Artonæ, die 12. Septembris.

II. Nicolaus 1227. ad quem exſtat donatioC. V. p. 202 col. 1. prioratus Behaunii, ut videre eſt in charta ea de re confecta, quam inter probationes noſtras retulimus.

III. Pernaldus memoratur in necrologio Artonæ 12. Aprilis.
IV. Guillelmus I. de Rupe-bruna in necrologio Caſæ-Dei locum habetiii. nonas April.

V. Alnaldus Bernardi 31. Maii in necrologio Artonæ.

VI. Petrus I. 21. Julii in necrologio Artonæ.

VII. Raimundus I. 23. Septembris in necrologio Artonæ.

VIII. Bertrandus I. 8. Decembris in necrologio Artonæ.

IX. Bertrandus II. preſbyter abbas Leunſii 12. Decembris in necrologio Artonæ.

X. Noliver 1285. in charta eccleſiæ Aquenſis.

XI. P. abbas Leunſii adeſt concilio Nugarol. an. 1315. ex actis ejus ms. quæ emendatiora ſunt quam edita.

XII. Guillelmus II. de Labadie 1398.

XIII. Petrus de Hitſc 1471. in charta ſancti Severi in capite Vaſconiæ.

XIV. Johannes I. de Joyeuſe filius Ludovici & Iſabellæ de Hallwin comitiſſæ de Grand-pré, quam duxerat poſt obitum rioris conjugis mortuæ 1487. Fuit abbas Leunſii (la Honce) & Bellæ-vallis.

XV. Laurentius Dolhasts 1518.