Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/699

Haec pagina emendata est
1319
1320
ECCLESIA BAIONENSIS.

ANNI CHRISTI.
Alitteras Willelmi cognomento Arnaldi, ordinis ſancti Franciſci, epiſcopi Baionenſis auctoritate Petri de Luna creati, quibus die 15. Aprilis an. 1417. pollicetur Anglorum regi, ſe abſque licentia prædicti regis, nunquam adepturum partem diœceſis, quæ ſub hujus principia poteſtate erat. De Mouloc.
XXX. Peturs VII.

Quamvis auctoritate concilii Conſtantiensis cautum fuiſſet, ut Guillelmus Bordanus epiſcopus ſolus Baionenſem obtineret epiſcopatum, abſtinerentque canonici ab eligendo PetriB Veneti ſucceſſore, tamen ipſi ſuffectus eſt Petrus de Maſloco. Sed nihilominus Guillelmus cathedram tenuit, in qua ſedebat adhuc anno 1444.1444. ex charta S. Bernardi ; quo anno tranſlatus eſt ad eccleſiam Aquenſem.

De Mareuil.
XXXI. Johannes I.

Johannes de Mareuil ab anno 1454.1454.
1458.
ad 1458. præfuit. Forte is eſt qui in Gallia Chriſtiana fratrum Sammarthanorum legitur Johannes de Mont-revel, electus, inquiunt, anno 1459. calendis Julii in actibus conſiſtorialibus Vaticani. Huic vero præmittunt GualardumC mortuum anno 1454. & Jacobum ordinis S. Dominici, cui nullus aſſignatur annus. Sed de utriuſque epiſcopatu dubitamus maxime.

Ceterum epiſcopalis dignitas non obfuit quominus Johannes eſſet cancellarius Ambianenſis eccleſiæ, qua dignitate fungebatur anno 1463. ex ejuſdem eccleſiæ registris.

Noster Cl. Eſtiennot, in ſerie abbatum Montis-Olivi recenſet Amalricum de Senergiis, quem ait electum an. 1465. per biennium rexiſſe, quo elapſo creatur epiſc. Baionenſis ; quæ omnia nobis prorſus incognita ſunt.D

De Laur.
XXXII. Johannes II.

Johannes de Lauro 1466.1466.
1482.
1468. anniverſarium pro Navarræ regibus una cum capitulo fundavit 1478. ſuperſtes erat adhuc 1482.

In Gallia Chriſtiana quatuor in tomos diſtributa, Petrus de Fuxo cardinalis legitur adminiſtrator Baionenſis, anno 1488. ſubjiciturque Johanni de la Barriere. Sed ſi locus huic adminiſtratori debeatur, in ſerie epiſcoporum locandus eſt poſt Johannem de Lauro. At de Petri Fuxenſis adminiſtratione nihil certi habemus, de eoque ſilet Oihenartus.

De la Barriere.
XXXIII. Johannes III.

Johannes de la Barriere electus &E confirmatus reperitur in pluribus inſtrumentis 1489. 1489.
1503.
1491. 1493. 1495. Mutavit locum præbendæ de Hengui in Lorrendaete 26. Aprilis 1503. Anno 1494. die 10. Januarii adfuit conſecrationi regis Navarræ, ex actis publicis.Merlot, l. 1. c. de Navar. R.

Lahet.
XXXIV. Bertrandus I.
Bertrandus Lahet ex illuſtri proſapia, canonicorum omnium ſuffragiis electus eſt 8. Julii 1504. Die 9. Aug. ejuſdem anni ejus electionis confirmatio ab archiepiſcopo Auxitano poſtu-

ANNI CHRISTI.
latur. Notatur ab Oihenarto & Sammarthanis anno 1507.
XXXV. Hector.
D'Ailly.

Hector d’Ailly de Rupe-forti nobilis Arvernus canonicus Pariſienſis, ſedit ab anno 1520. ad 1524.1520.
1524.
quo ſponte ceſſit ; & paulo poſt factus eſt Tullenſis epiſcopus. Legatione functus eſt nomine Aloiſiæ a Sabaudia matris Franciſci I. Francorum regis, apud Venetos.

Du Bellay.
XXXVI. Johannes IV.

Johannes de Bellayo gente apud Andes & in tota Gallia antiquitate, nobilitate, virtutum ſplendore, ac rerum pro patria geſtarum gloria illuſtriſſima, ortus eſt patre Ludovico domino de Langey, & matre Margarita de la Tour-landry. Fratres habuit Guillelmum Taurinenſis provinciæ præfectum & Martinum Normanniæ progubernatorem, qui militaribus ſtudiis, variiſque legationibus clari, bellicam ac politicam virtutem litterarum laude cultuque cumularunt. Et quidem Guillelmus hiſtoriam de rebus Gallicis, Martinus junior Franciſci I. res geſtas ornate conſcripſit. Johannes vero noſter a puero in Pariſienſis academiæ ſinu inſtitutus, ſcite Latine ſcribere, & verſus eleganter pangere didicit ; nec minus in ſacris quam in humanioribus profecit litteris. Itaque ob egregias animi dotes Franciſco regi muſarum cultori & litteratorum parenti cariſſimus, ſummis rebus adhuc junior adhibetur, & ad primas eccleſiæ dignitates evehitur. Certe anno 1526.1526. epiſcopatum Baionenſem conſecutus eſt, inde ſedem Pariſienſem. Tempore ſui epiſcopatus Baionenſis legitur legatus regis in plurimis inſtrumentis, quæ Rimerius Anglus collegit tomo XIV. 1°. intereſt hoc nomine juramento regis Anglorum de obſervatione tractatuum ſeu pactorum 27. Septembris 1527. 2°. in negotio pro mutuo commercio inter ſubditos imperatoris regiſque Hiſpaniæ & regis Franciæ 10. Martii anni 1528. 3°. in confirmatione treugarum ſeu induciarum 24. Junii anni 1528. Cetera quæ ad eum ſpectant proſequemur, cum in Pariſienſibus epiſcopis de ipſo loquendi occurret locus.

Poncher.
XXXVII. Stephanus.

Stephanus Poncher, quo cognomine ornati ſunt duo Pariſienſes epiſcopi Stephanus & Franciſcus, excepit Johannem Bellayum in ſede Baionenſi. Anno 1543.1543. miſſale ad uſum eccleſiæ Baionenſis typis mandari curavit. Poſtea fuit archiepiſcopus Turonenſis anno 1550.1550. Idcirco plura de ipſo dicere ſuperſedemus, donec de Turonenſibus agamus archipræſulibus.

De Monstiers.
XXXVIII. Johannes V.
Johannes de Monſtiers dominus de Froiſſac ſenator & libellorum ſupplicum magiſter, præpoſitus de Magnac, priorque commendatarius ſancti Michaëlis de AngelisEx ch. hujus mon., necnon abbas Scalæ-Dei, Baionenſem poſt Stephanum cathedram conſcendit. Sed reipublicæ negotiis adhibitus, parum ſui gregis cuſtodiæ invigilavit.


Oooo iij