Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/68

Haec pagina emendata est
67
68
ECCLESIA CASTRENSIS.

ANNI CHRISTI.
A
I. Episcopus Deodatus I.

Primum hunc epiſcopum Caſtrenſem, abbatem prius ejuſdem loci fuiſſe perperam ſcripſit Catellus libro v. commentariorum Occitaniæ : ultimus enim abbas Caſtrensis vocabatur Bertrandus. Fuit autem Deodatus prius abbas Latiniacenſis monaſterii ad Matronam fluvium in agro & diœceſi Pariſienſi, ut aperte declarat Johannes XXII. in bulla erectionis hujus epiſcopatus, quam retulit V. C. Stephanus Baluzius inter vetera acta ſpectantia ad vitas paparum Avenionenſium §. 48. p. 308. & ſeq. Eamdem excudi curavimus inter inſtrumenta. DeodatusB more ceterorum qui ex religioſo ordine aſſumti erant epiſcoporum, ſuo nomini titulum fratris præmittit. Anno 1317.1371. die 5. Auguſti creatus eſt antiſtes, & die 17. Septembris ſequentis, epiſcopi Mimatenſis & Lodovenſis, cum Raimundo præpoſito Magalonenſi & abbate Bonæ-vallenſi a Johanne papa XXII. delegati, commonent Beraldum Albienſem epiſcopum, ut huic epiſcopo Caſtrensi 5000. libras perſolvat, quas ipſsi conſtituit ſummus pontifex, in epiſcopatus Alb. proventibus, erecta urbe Caſtrensi in civitatem, bulla data v. idus Julii pontificatus ſui an. 1Ex tab. epiſc. Alb..

CDeodatus de quibuſdam articulis, quos nonnulli fratres Minores credere pertinaciter dicebantur, ob eoſque damnati ſunt ab inquiſitore anno 1318. ſententiam inter alios viros doctos, aut epiſcopos, aut religioſos, rogatus, ita eam ſubscripſitEx reg. inquiſit. Baluz. tom. 1. miſcellan. : Ego frater Deodatus Caſtrenſis epiſcopus, ſacræ theologiæ profeſſor, idem dico quod frater Guillelmus de Lauduno immediate præſcriptus. In cujus rei teſtimonium ſigillum meum feci præſentibus appendi ; id eſt, dictos articulos & quemlibet eorum eſſe hæreticos. Obiit mortem hic epiſcopus an. 1327.1327. fundato prius ſecus templum majus collegio pro duodecim pauperibus ſuſtentandis.D

De Lautrec.
II. Amelius I.
Amelius, cujus cognomen de Lautreco, illuſtre genus prodit ; erat abbas ſancti Saturnini apud Toloſam, quando ad epiſcopatum Caſtrenſem accitus eſt. Simul etiam erat rector Marchiæ Anconitanæ in ſpiritualibu s& temporalibus, ut palam ſit ex diplomate dato in communi palatio civitatis Maceratæ anno 1327. indictione x. die 4. menſis Novembris. Mirum eſt tam religioſum virum antea inſimulatum hæreſeos fuiſſe a Galterio de Nova-villa vicario ToloſanoE ; qua de re Baluzius in notis ad vitas pap. Avenioncol. 1342.
1327.
. Subrogatus eſt Deodato anno 1327. menſe Januario ; & paulo poſt, cum non levis eſſet controverſia inter ipſum ac monachos, de diviſione bonorum & capituli juribus, cum ipſis de his tranſegit, ut probant acta publica, quibus inſcribitur anms 1328. 29. 34. Anno 1333.1333. teſtamentum Guidonis de Severac occaſionem præbuit gravi contentioni, ad quam ſopiendam electus eſt hic epiſcopus. Guido ſui teſtamenti tabulis caverat ut quædam bonorum ſuorum portio cederet ad fundandum aliquod monaſterium[1]

ANNI CHRISTI.
ordinis ſancti Dominici, quod teſtamenti caput irritare volebant Johanna de Narbona relicta Guidonis de Severac, ejuſque liberi. Ex adverſo fratres Prædicatores provinciæ Toloſanæ, moniales parthenonis Prulliani* ejuſdem ordinis, & Ruthenenſis epiſcopus teſtamenti exſecutor intercedebant, ne pia teſtatoris voluntas effectu careret. Ad finiendam hanc controverſiam partes elegerunt Amelium epiſcopum judicem, compromiſſo facto die 13. Novembris anno 1333. In bibl. Colbert.
1338.
ut nos docent tabulæ caſtri Fuxenſis. Exceſſit e vita anno 1338. cujus meminit ſancti Saturnini necrologium.
III. Johannes I.
des Prez.

Ex illuſtri gente de Pratis & dynaſtis de Montepezato in Cadurcis trahebat originem hic epiſcopus ; patruumque habuit (alii dicunt fratrem) Petrum cardinalem de Pratis Aquarum-Sextiarum archipræſulem. Itaque hallucinantur qui ei cognomen de Armaniaco tribuunt, contra tabularum fidem, quæ ſuffectum eum Amelio anno 1338. docent. Ceterum notitiam hujus præſulis, quem omiſit Borellus in ſuo catalogo, debemus V. C. Leoni Godefrido, Theodori filio, canonico Montiſpezati, qui ex archivis hujus eccleſiæ, ex codice, quem nigrum nundinant, eruit vetus quoddam inſtrumentum cujus hæc eſt clauſula : Datum Avenioni in domo habitationis noſtra anno Domini mcccxxxviii. indictione vi. die xvii. menſis Martii, pontificatus ſanctiſſimi patris, & divina providentia papæ anno quarto, præſentibus venerabili patre Joanne epiſcopo Castrenſi, &c. Anno 1347. * * 1349. 6. Junii fundavit capellaniam vulgo dictam Noſtræ Dominæ in eccleſia de Montepezato ; dein ultimæ voluntatis codicillos confecit 1348. penultima Junii, quibus legat capitulo Montiſpezati, duas ut vocant capellas[2] albi & violacei coloris : item 12. capellanias in ſacello beatæ Virginis eccleſiæ ſancti Martini de Montepezato deſerviendas inſtituit : ſex autem in Caſtrenſi. Deceſſit ante 2. Auguſti 1353.1353. ſepultuſque eſt in prædicta capella beatæ Mariæ Montiſpezati ſub tumulo lapideo, quatuor pedibus elato, cui ſuperpoſita viſitur effigies pontificalibus veſtibus induta, uti teſtantur litteræ Petri cardinalis de Pratis, quarum hæc ſumma : Nos Petrus permiſſione divina epiſcopus Præneſtinus, notum, &c. quod cum bona memoria dominus Johannes epiſcopus Caſtrenſis in ſuo ultimo teſtamento, certas capellanias ordinaverit de bonis ſibi a Deo collatis dotandas in capella beata Maria eccleſiæ ſancti Martini de Montepezato, cujus ſumus fundatores & patroni, in qua etiam corpus dicti epiſcopi fuit, & eſt traditum eccleſiaſticæ ſepulturæ, &c. Datum anno Domini 1354. die 2. Septembris.

Idem demonſtratur ex fragmento codicis Pergameni, in archivo Montiſpenſati, ubi leguntur Begonis Cadurcenſis epiſcopi litteræ infra referendæ in Begone epiſcopo.

de Abavo.
IV. Stephanus.

Stephani cognomento de Abavo, quem aiunt anno 1353. excepiſſe Johannem in ſede Caſtren-


  1. In loco de Barbareſio ubi collocari debebant virgines inſtituti Pruliani. Ex tab. Prul.
  2. Hoc eſt, ornamenta neceſſaria ad ſacrum miniſterium.