n*7 ECCLESIA ADURENSIS. 1148 EPISCOPATUS ADURENS IS. A DURA, vulgo Aire, olim, & quidem meliuS, A tura, ab Aturo * fluvio, qui pagum Atu- /y rensem alluit sic dicta, urbs est episcopalis in Vasconia seu provincia Novempopulana, sub senatu Burdigalensi & archiepiscopatu Ausciensi. In notitia provinciarum & civitatum Galiiæ, Honorii Augusti ætate, ut plerique sentiunt, condita, civitas Aturensium octava est provinciæ Novempopulaniæ. Verum civitas hæc non A tura tuncssed Vicus— Julii appellabatur. Sane priores episcopi, quorum nomina memoriamque posteris transmiserunt conciliorum subscriptiones, non Adurenses, aut Aturenses appellati sunt, sed Vico-julienses, ut infra ostendemus. Nomenque Vico-juliensis urbis adhuc celebre erat septimo seculo, ut probant acta S. Philiberti primi abbatis Gemeticensis. At vero destructum esse aNormannis Vicum-julii, & ejus episcopos ad alia loca migrasse, sive in Martianum oppidum, sive in vicum dictum Vascons, unde nostri episcopi dicti siint Martianenses, & Vasconenses, autumat Oihenartus in Notitia Vasconiæ. Tandem sedes pontificia constituta est apud Aduram, seu Aturam urbem, quæ a populis Atu- ribus ( sic vocantur apud Apollinarem Sidonium) vel Aduribu$ aut Aduri$ * (ita legitur in verbis Aniani, post auctoritatem Alarici, quæ codici Theodosianopraemittitur) nomenclationem accepit. Ita sentit vir eruditione clarisiimuS J. Sirmondus, in hanc Sidonii epistolam supra laudaram : Atures, inquit, seu Adures, nomen primum suit populi. non oppidi. Oppidi enim Aturensium nomen Vicus-julius. Nihil tamen obest quominus dicamus Aduram urbem constructam esse in loco ipsio & ruderibus civitatis Vico-juliensis, vel saltem prope ; ad cujus sententiæ confirmationem non modicum conferre potest Oibenarti testimonium, asserentis in confini Ayra agro non ita pridem effossos esse vetustos nummos, ldem scriptor, ut probet hujus urbis antiquitatem, provocat ad rudera pas- sim circumposita, inter quæ spectabiles siint parietinæ palatii Alarici w isigothorum regis. Posi- ta est urbs Atura in sertiu solo, aliquando munitissima, florentior & amplior. DiœcesiS circumcingitur Lascurrensi, Aquensi, & Vasatensi. In pago urbs insignior est sancti Severi fanum ob nobilem abbatiam ordini$ sitncti Benedicti quæ loco nomen dedit, celeberrimum, caput autem Vasconiæ nuncupatur, non quod sit aut fuerit olim Vasconiæ metropolis, ut asserere videtur Oihenartus, sed quod sit in ingressu ac in termino Vasconiæ proprie dictæ, quæ in nonnullis tabulis geographiciS, nomine vera Vasconiæ dejignatur. Post urbem hanc primum locum obtinet Martianum, vulgo Mont de Marsan, a quo titulum habet unus ex archidiaconis. Nec pratermitti debet oppidum S. Quiteriæ ob antiquitatem » & illustre beatæ hujus V irginis martyrium ; cujus ecclesia concathedraliS titulo episcopali annexa ob sacras quibus ditatur reliquias, magno populorum concurso frequentatur. Ecclesia cathedralis Deipara Virgine patrona gaudet. Primæ capituli d : gnitates simt duo ar- chidiaconatus, Martianensis, & Scialossensis * Præterea decem sunt canonici. Diœcesisvero quæ in longum ad duodecim, in latum ad decem leucas extenditur, in sox archipreibyteraribus iI I.eccleiias plebanas complectitur. Nomina autem archiprelbyteratuum siint Scialossensis, Tur- sanensis, de Plano, ubi est castellum suburbanum episcopi ; Martianensis, in quo ducatuS Lebre- tensis ; unde clarissimi dynastæ de Albreto, ac posterioribus feculis Navarræ rege$ s RupifortiS s ic Mauleosolensis. De abbatiis quæ non paucæ sunt in hoc episcopatu, nihil hic attingimus, quia de illis fusius infra erit agendum. PræcipuuS autem lcopus noster est episcoporum historiam breviter scribere, ex variiS quæ recuperavimus veteribus monumentiS. EPISCOPI ADURENSES. I. MARCELLUS. ALiquot episcopos ante Marcellum apud Vicum-julii sedisse, vix dubitamus ; at prior est nobis notus, scilicet ex concilio Agathensi, seculo sexto ineunte celebrato, nimirum anno 506. Ad hanc tamen synodum minime acceffit Marcellus, sed ad vices sitas agendas misit Petrum prest>yterum, qui in hunc modum subscriptus legitur : Petrus presbyter missui a domino meo Marcello episcopo de civitate Vico-julii subscripsu Eodem anno, qui fuit Ala- l rici Gothorum in Gallia regis vigesimus fecundus, hic princeps codicem Thcodosianum aliquibus interpretationibus auctiorem, per Anianum cancellarium suum Aduris promulgandum curavit. Diu rexit hanc ecclesiam Marcellus i etenim anno 533. Pedit in secundo concilio Aurelianensi, subseripsitque, disiimu- lato tamen siiæ sisdis nomine ; unae non omnino certum utrum Marcellus unuS ex patribus hujus concilii, fuerit Marcellus Vico-juliensis episcopus, uti CaroluS CointiuS ante nos conjecit. a Amoiuu ait fc codicem Tbcod.fiaaum edidiisc AJari, , ac fubscripfiflc.
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/613
Haec pagina nondum emendata est