Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/6

Haec pagina emendata et bis lecta est
EPISTOLA.

ror Tuam Regiam Celsitudinem : at per eam liceat unum duntaxat ex illis appellare Eminentissimum Cardinalem Noallium, quem regio de rebus ecclesiasticis Consistorio jure merito præfecisti. Enim-vero, ut missum faciam antiquissimum, & nobilissimum genus, illustrium ob primarias dignitates, politicas, bellicas‚ ecclesiasticas optime gestas virorum ferax ; Noallium Cardinalem commendant vitæ sanctitas‚ scientia, sollicitudo Pastoralis, studium in Gallicanam ecclesiam & patriam, faciles ac suavissimi mores, cum non vulgari in rebus agendis peritia conjuncti.

Hoc auctore, Celsissime Interrex, hoc pene dixerim parente gloriatur Gallia Christiana‚ quam idcirco minus vereor tuo nomini consecrare. Cum enim oculatissimum hunc Cardinalem non latuisset, in erudito Fratrum Sammarthanorum gentilium meorum opere, cui Galliæ Christianæ titulus præfigitur, non pauca addenda esse, ac emendanda, uti palam fit ex plurimis veteribus monumentis, post editum hunc librum in lucem prolatis, novæ editionis hujus operis accurandæ onus non aliis humeris quam meis imponendum censuit.

Ne extemplo obtemperarem‚ oberat magna auctorum veteris Galliæ Christianæ fama, qui sua ætate historiæ nostræ cum sacræ tum profanæ promtua-